DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Item, Maria castrum.
Item, Castrum Domini Ecclesia vel religio quae debel esse locus munitus, Unde, Psal. lxx, 3 : Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias. Cujus scilicet munitio principaliter consistit in tredecim, quae notantur his versibus :
Turris, kerneli, muri, vigiles, tuba, scuta, Mons, aqua, fossa, cibus, machina, saxa, viri.
Munitiones hujus castri . sunt turris, humilitas : vel duplex turris, doctrina et providentia. De doctrina, Cantic viii, 10 : Ubera mea sicut turris. De discretis provisoribus, Cantic VII, 4 : Nasus tuus sicut turris Libani, etc
Kerneli vel dentales, autoritates Scripturae, Cantic VIII,9: Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea, id est, de sacro eloquio. Cantic IV, 4 : Turris David aedificata est cum propugnaculis,
Muri. Assigna de muris, sicut habuisti supra titulo de civitate.
Vigiles. Praelati. Ad Hebr. xiii, 17 : Obedite praepositis vestris, etc. Ipsi enim pervigilant, etc.
Tuba. Praedicatio contra hostes spirituales. Numer. x, 2 : Fae tibi duas tubas argenteas, duas propter promissionem et comminationem.
Scuta orationum, quae opponenda sunt telis hostium, id est, tentationibus daemonum. Sapient, xviii, 21 : Proferens servitutis suae scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit irae.
Mons, Christus, super quem fundata fuit, vel eminentia et arduitas vitae.
Aqua lacrymarum, quibus plantulae virtutum saepe rigantur, scilicet duplex irriguum. Vel, aqua sapientiae salutaris. Sed modo magis quaeritur sapientia saecularis, scilicet vendendi et emendi, ne dicam, usurandi, ut in venditione lanarum, et hujusmodi.
Fossa, id est, duplex fossatum, scilicet confessio et paupertas. Confessio detegit et ejicit terrenitatem peccati, paupertas distribuit et ejicit temporalia. IV Regum, III, 16 : Facite alveum torrentis hujus fossas. Torrens gratia, alveus humilitas cordis.
Cibus multiplex, lectio, meditatio, devotio, contemplatio, quibus velut cibis anima pascitur. Proverb.XIII, 23 : Multi cibi in navalibus patrum.
Machina multiplex, jejunii contra carnem, obedientiae contra propriam voluntatem et proprium sensum, orationis contra superbiam et garrulitatem. Unde, I Machab.VI, 52 : Fecerunt machinas adversus machinas regis, id est, diaboli.
Saxa, auctoritates projiciendae contra insultus vitiorum, daemonum, et tenta- tionum, exemplo Domini , Isa. xxxiii, 16 : Munimenta saxorum sublimitas ejus. Vel, saxa multiplex vitae duritia, vestis asperitas, cibi ariditas, susceptio disciplinarum, prolixitas vigiliarum, et hujusmodi.
Viri, id est, viriliter operantes et strenue, non foeminae, id est, molles. II ad Timoth.II, 3 : Labora sicut bonus miles Christi. Item, I ad Corinth. XVI, 13 : Viriliter agite.
De hoc castro vel de hac munitione potest istud exponi quod dicit Balaam., Numer.XXIV, 21 et 22, loquens ad Cyneum : Robustum quidem est habitaculum tuum : sed si in petra, id est, in Christo, posueris nidum tuum., id est, fidem, vel cor tuum : sed quia non ponunt multi, Assur, id est, superbia, capiet te. Unde, Eccli, XXI, 5 : Domus quae nimis locuples est, annullabitur superbia. Cyneus interpretatur lugens, vel possidens, et significat religiosos qui venerant ad lugendum sua et aliorum peccata, pro quo datae sunt eis eleemosynae terrae et nemora, sed facti divites in multis possesionibus cessant lugere : et Cain, id est, possessio, in ipsis interficit Abel, id est, luctum. Sed sanguis Abel, id est, illorum quorum peccata debebant diluere, clamat ad Deum de terra . Beatus Bernardus : " Venient, venient ante tribunal judicis, audietur pupillorum accusatio gravis, allegatio dura, quorum vixere stipendiis, nec diluere peccata. " Istud dixit de clericis saecularibus, sed modo bene convenit multis religiosis et etiam quibusdam praedicatoribus , de quibus Gregorius : " Forte ideo contemptum temporalium praedicant, ut ea soli habeant : nam paupertatem praedicant ut medicamentum, sed eam fugiunt ut venenum. "