LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De stercoratione plantae, stercore quod laetamen vocatur.
Nos jam in praecedentibus libris hujus scientiae omnia ex maxima parte deter- minavimus quae videntur plantarum naturam demonstrare : sed quia sicut ad plantam redit juventus ejus, ita redit ad ipsam altera vitae suae habitudo, oportet nos ostendere ipsum modum mutationis in planta, qualiter videlicet habitudinem vitae mutat de statu in statum quando de silvestri fit domestica sive hortensis, et de hortcnsi fit silvestris : haec enim scire non solum delectabile est studenti naturam rerum cognoscere, quinimo est utile ad vitam et civitatum permanentiam. Licet enim natura sola sit quae principium habeat rerum naturalium, tamen in omnibus his quorum substantiae sunt transmutabiles, multum juvatur
arte et cultu., ut in melius vel pejus transmutetur. Hac igitur consideratione loci quemur de agris, et eorum cultu, et hortis, et viridariis , et pomarjis, et caeteris per quae fit cultus plantarum, et removentur a silvestritate ad domosticationem.
Sunt autem maxime quatuor quae circa haec consideranda sunt, cibus videlicet, aratio sive fossio, seminatio, et insido. Circa haec enim student omnes agriculturae praecipue. Cibus autem, ut in aliis probatum est, non est aliquod simplex elementum : oportet igitur cibum plantarum commixtum esse : si enim simplici planta nutriretur, ex alio nutriretur, et ex alio constaret substantia ipsius, quod omnino irrationabile est.
Adhuc autem non est cibus aliquis qui ad membra plantae deduci non possit : propter quod indiget planta ligato cibo, ut hoc conferatur ei ligatione quod animalibus confertur per potum qui vehiculum est cibi decurrentis ad membra : cibus igitur proprius plantarum erit commixtum aliquid humidum : res autem commixta humida integritate et salute consistens, non est in via mutationis ad aliud, sed salvatur in seipsa : propter quod nihil nutritur a nutrimento in sua specie et suo esse salvato, sed potius ab eo quod jam aut corruptum est et destitit ab esse proprio, aut est in via ad illud : propter quod animalibus causatus est venter in quo cibus corrumpitur, et extrahitur ab eo id quod nutrit animal, humidum nutrimentale : ipsa enim extractio ipsius humidi quod attrahitur in cibum qui nutrit, est corruptio ejus quod in ventrem ingestum est per manducationem. Ostendimus enim omnem corruptionem quae est secundum naturam sic fieri, quod extrahitur humidum, et remanet siccum decidens in cineres, sicut cito incineratur omne animalium stercus. Cum. igitur ventrem non habeant plantae, sed terra pro ventre utuntur, oportet in terra circa plantam esse putrescentem cibum plantae, et tunc attrahi a radicibus ejus humidum et illo cibari.
Hoc autem probant opera rusticorum, qui stercore quod l aetamen proprie vocant, omnium plantarum liniant genera. quod non ad radicem distillat nisi rugatione pluviae aut aquae desuper fusae. Hoc antem laetamen in genere duos habet humores, unum quidem superenatantem et aereum qui non facile est incorporabilis plantae, sed potius attrahitur et inducitur a sole : alterum autem adunatum et immixtum subtili sicco, quod est in ipso : et hoc est vere cibus plantarum. Plantae autem generaliter corpus siccius et durius est quam corpus animalis, et tali indiget cibo qui terrestreitate indurabilis et siccabilis sit : ultimus enim cibus nutriens, similis est nutrito, sicut in antehabitis libris saepius probatum est.
Judicatur autem et hoc accidente plantarum quae nimis pingui et humido nutriuntur laetamine. Contrahunt enim fructus earum saporem ex laetamine, et substantiae earum contrahunt nascentias et putredines : ex laetamine autem quod adunatam cum suo terrestri habet humiditatem bonam permixtum, convalescunt et roborantur, et fructus proferunt congruos et utiles.
Adhuc autem si nimis humidum et pingue sit laetamen, aquosam planta contrahit humiditatem plurimam, et luxuriabit in foliis mollibus ramusculis infoecundis, et non sufficientem proferet fructum : et ille quem profert, erit aquosus et inconveniens. Hoc ostendunt omnes silvestres plantae quae nutrimentum siccum habent et terrestre : fructus enim omnium illarum calidiores et sicciores sunt, et fortioris odoris sunt quam hortensium quae cibantur laetamine aqueo.
Adhuc autem in praehabitis dictum est fructus causari ex humido unctuoso : hoc autem non est nisi quod terrestreitati fortissime permixtum est : hoc igitur est quod maxime cibat et mutat sapores et modos fructuum : propter quod stercus avium non aquaticarum et praecipue columbarum praecipit Palladius permisceri
cura laetamine : stercus enim hoc fervens est valde, et suo calore in. laelamine superfluam consumit humiditatem, et tunc magis congruit plantarum pasturae. Ideo etiam asininum et equinum et ovinum et caprnum a rusticis stercus assumitur : haec enim animalia calidas et siccas habent egestiones, et per inductas mags congruunt laetamini plantarum. Hac de causa praecipitur caveri a stercore porcino, quod tam ex specie quam ex accidente, quia siccum non est, plantae affert magnum nocumentum. Sic igitur in communi disposito laetamine, oportet quod ipsum laetamen sit in via corruptionis potius quam sit jam incineratum : quoniam incineratum ad terrestreitatem cineream deductum calore naturali, et hoc nullo modo congruit assumi in cibum alicujus viventis. Sed optime congruit quod jam per putrefactionem resudat ad superficiem suum naturale humidum. Cum enim hoc humidum nutriat quamdiu hoc ad radicem resudat plantarum, tamdiu debitum plantis praebet nutrimentum : propter quod neque recens omnino laetamen quaeritur, neque quod jam vetustate incineratum est, sed quod annuum vel tres partes anni habens, optimum esse pronuntiatur a cultoribus plantarum. Recens enim adhuc in se claudit humorem : vetustum autem in toto amisit in administrando humorem suum in nutrimentum : propter quod etiam peritiores medicorum consumptorem habitacula praecipiunt sub tali laetamine fieri : fomentum enim hujus laetaminis a fumigatione sua aliquid carnibus eorum per poros praebet humectationis.
Hoc autem etiam ostendunt industriae alchimicorum, qui optimas quasque maturationes in clibano laetaminis praecipiunt fieri, vocantes clibanum l aetaminis calorem, qui cum tali de quo dictum humido exspirat ad fimi superficiem.
Adhuc autem sicco laetamine posito et non bene corrupto, videmus arescere multas plantarum, nisi multo prohibeantur aqueo per continuam irrigationem : quia siccus calor qui ex tali fimo circa radices generatur, incendit vitales radices plantae, et exsiccat et in ariditatem convertit totam plantam : propter quod ex omnibus his colligitur laetamen quod plantae mutat habitudinem, esse debere in dispositionibus inductis.