CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De adjunctis fortitudini, experimentali scilicet ei militari.
Fortitudo autem vera non solum extremum in bono est, sed et habitus consuetudinalis est, et ex parto illa arte certior est, certitudinaliter conjecturans medium : et ex parte illa fortitudo experimentalis imitatur eam. Videtur enim etiam experientia quae est circa si ama, fortitudo quaedam esse. Propter quod Socr at es exist imabat fortitu dinem scientia m quamdam esse experimentalem. Dicit enim Socrates In Latice, hoc est, in libro quem ad Laticem scripsit discipulum Platonis : (Plato assumens verbum Socratis) : Ait enim Socrates : " Existimavi
scientiam virtutem esse, hoc est, hanc existimationem accepi quod virtus quaedam scientia experimentalis sit : et fortitudinem existimavi esse scientiam periculorum, et quae non sint pericula. " Protagoras idem dixerat longe ante Socratem. Ratio autem horum fuit, quoniam uniuscujusque scientis proprium est audacissimum esse in his in quibus scit: fortis autem audacissimus est : et sic syllogistice concluserunt fortem scientem esse. Quamvis iste syllogismus in forma syllogismi peccet, eo quod est in secunda figura ex affirmativis : tamen dixerunt quod gratia materiae sequitur, eo quod dicebant quod est a causa propria et immediata. Nullam enim dicebant esse causam audaciae, nisi perfectam experientiam : haec autem etiam causa est scientiae. Quorum autem una est causa immediata et propria, haec in effectu sunt unum. Fortitudo igitur et scientia et virtus in idem ordinantur ab experientia,sicut a propria causa generata. Taliter autem fortes alii et alii sunt in diversis scientiis : eo quod fortitudo est magna operandi et sustinendi facultas, ut dixit Socrates.
In bellicis autem experientia militaris fortitudo est. In bellicis enim multis multa videntur esse inania inexpertis, quae tamen ad bellum utilissima sunt, sicut armorum dispositio, armatorum in acies ordinatio, ordinatarum acierum contra hostes processio, hostium inclamatio et invasio, et caetera hujusmodi, quae inexpertis inania videntur esse. Et ideo non nisi praesumptiones suarum virium considerant, de causis nullam curam habentes. Talia autem maxime milites conspexerunt per experientiam. Et haec eadem etiam quae ad bellum exiguntur, inania sunt inexpertis. Inanis enim est galea ei qui galea non ad caput, sed ad pedem quaerit alligare : eo quod nescit eam recte ad bellum disponere. Et sic est de lorica, et aliis hujusmodi armis quae non sunt
inania militibus, eo quod omnium borurn experimentalem habent cognitionem : et deinde post usum armarum vel experimentum possunt et maxime valent multa facere in hostes, et non pati ab eis, et sciunt se custodire ab hostibus ut invuh nerabiles sint, et percutere hostes ut vulnerent : eo quod per experientiam potentes sint ad usum armorum. Et talia habent omnia per habitum experimenti quae sunt utilia et fortissima et efficacissima ad facere in hostes et non pati ab eis. Sicut ergo contra inermes pugnant armati, et athletae docti in arte bellica pugnant et vincunt idiotas in arte bellica nihil instructos : ita milites arte bellica armati pugnant contra alios. Haec tamen vera fortitudo non est, quia in talibus militaribus agonibus non illi pugnacissimi sunt qui secundum veritatem fortissimi sunt : sed potius pugnacissimi sunt, qui maxime in arte militari sunt potentes, et qui corpora optima habent in robore membrorum et mobilitate : si enim habilitas naturae arti repugnaret, per vim nihil aliquis prodesset. Unde Victorinus dicit, quod " natura facit habilem, ars autem naturae accedens in habilitate naturali facit potentem, usus vero arti adveniens circa idem facilem facit operatorem. "
Differentia tamen est inter has fortitudines, veram scilicet et istam, et civilem et Illam : quia milites In arte militari confidentes primo audaces sunt : timidi autem quando vident superextendi periculum, et quando vident se deficere et non aequiparari militibus supervenientium hostium, et quando vident quod parati sunt minus in instructione armorum respectu praeparatorium quibus instructi sunt hostes. Tunc enim milites primi sunt qui fugiunt : et hoc rationabile est. Ex quo enim non confidunt nisi in arte, et ex principiis artis statim cognoscunt se non posse praevalere, sistunt et retrocedunt. In civilibus autem et vere fortibus principia diligentia permanent usque
In finem : et ideo cives et vere fortes usque in finem permanentes potius moriuntur quam cedant. Fortes enim propter bonum sustinent, civis autem ut evitet turpitudinem increpationum : et hoc aequaliter se habet in principio belli, in medio, et in fine : et ideo quacumque hora cedat fortis, labefactatur bonum quod defendit : et quacumque hora cedit civis, turpitudinem incurrit quam evitare intendit. In hoc ergo differunt a militari fortitudine. Extremum huius contingit in bello Hermeae civitatis. Ilermei enim aliquando in acie ordinati, cum debentibus eos adjuvare militibus post murum existentes, cum civitatem Boioticam comprehendere quaererent (arce civitatis jam tradita sibi) mortui sunt : eo quod fugientes civitatem conclusam ingredi non possent. Causa mortis civium fuit, quod Boiotici milites post murum in insidiis latentes ipsos non adjuverunt. Audientes enim unum principum Boioticoruni, qui Caromein vocabatur, cecidisse: et videntes aciem regulariter instructam non esse, statim fugerunt civibus in pugna relictis omnibus interfectis. Patet igitur quod vere fortibus et civibus turpe est fugere : et est eis eligibilior mors quam talis salus quam per fugam possunt adipisci. Quia plus timent deturpari vituperio quam aliquam paenarum corporalium. Quod optimus Judas Machabaeus confirmat suos adhortans et dicens : ''Melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostrae, etsanctorum Milites autem in eodem Hrmeo bello ex principio belli periclitabantur et fortiter se periculis ingerebant, ut ex praesumptione artis meliores hostibus existerent. Postea autem cognoscentes periculum, ex hoc quod acies non erat instructa sicut de buit, fugiunt magis mortem quam turpitudinem fugientes. Talis autem, ut jam patuit, nec fortis, nec civilis est.