LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De compendio eorum quae dicta sunt.
Ad compendium autem reducentes quae dicta sunt, dicimus quod omnis substantia simplex est stans per seipsam. Et hujus causa est, quia talis substantia creata est ante tempus, per hoc scilicet quod esse suum simul est sine motu, superior substantiis temporalibus. Cujus signum est, quod tales substantiae quae sunt generatae ex alio sicut ex materiali principio, sunt cadentes sub generatione et corruptione non stantes per essentiam suam. Jam ergo manifestum est, quod omnis substantia stans per essentiam suam, non est in tempore : altior enim est tempore et rebus temporalibus. Necessarium enim est, quod mobile causatur ab immobili, et temporale ab intemporali. Si enim mobile causa mobilis esset, eadem ratione illius mobilis esset alia causa mobilis : et sic iretur in infinitum. Mobile enim propter hoc mobile est, quia ab alio quodam movente mo- veri potest : nihil enim mobile et movens est secundum idem. Idem est de temporali quod oportet ab intemporali causari, aliter iretur in infinitum in moventibus et motis. Idem est etiam de sensibili, quod necesse est ab insensibili causari : sensibile enim in sua ratione diffinitiva accipit causam motus : propter quod et in ipso iretur in infinitum, si sensibile semper esset causa sensibilis. In causis ergo talis est ordo, quod primum per se et simpliciter et immobiliter et insensibiliter causa est et simpliciter. Secundum autem non per se, sed simpliciter et immobiliter et insensibiliter causa est. Tertium autem non per se nec simpliciter, sed immobiliter et insensibiliter causa est. Anima enim nobilis expansa in potentiis non simpliciter causa est. Quartum vero quod est natura universalis, in corporibus caelestibus diffusa non per se, nec simpliciter, nec immobiliter, sed insensibiliter, hoc est, sensibus non disposita, causa est eorum quae sunt ab alio causata mobilia, et ideo temporalia et sensibilia, id est, qualitatibus sensibilibus disposita : propter quod necessarium est nobis, quod ordinem determinemus inter ista.