CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De reductione inductionis in syllogismum.
His autem sic habitis, de reductione aliarum argumentationum in syllogismum dicendum est: quoniam autem non solum dialectici et demonstrativi syllogismi fiunt per praedictas figuras, sed etiam rhetorici qui imperfectas habent argumentationes, fiunt per praedictas figuras, et simpliciter sive universaliter quaecumque fides fit secundum quamcumque argumentationem secundum unamquamque artem, illae argumentationes reductae in syllogismum secundum dictas fiunt figuras: et hoc quidem nunc deinceps dicemus. Primum autem de inductione : quia plus inter alias habet de forma argumentationis . Omnia autem credimus fidem accipiendo, aut per syllogismum, aut per inductionem : sub his enim duobus comprehenditur exemplum et enthymema.
Diffiniamus enim primo inductionem dicentes, quod inductio et syllogismus qui est ex inductione, est alterum extremum de medio per alteram sive tertiam extremitatem syllogizare. Dico autem tertium : quia tria sunt primum et medium et tertium : et syllogizatur in syllogismo inductivo primum de medio per tertium. Cujus exemplum in terminis transcendentibus est, ut istorum extremorum quae sunt a c, medium sit b, tunc per c ostendere a inesse b est inductivus syllogismus : sic enim facimus inductiones sive syllogismos inductivos. Hoc autem patet in terminis materialibus, sic. Sit :enim a (quod est primum) esse longaevum : id autem in quo b sit choleram non habere : id autem in quo c sit singulare longaevum, ut homo, et equus, et mulus, et singula hujusmodi: et sic primum est longaevum, medium autem erit non ha- bens choleram, tertium autem singularia non habentia choleram. Patet igitur quod primum inest tertio, quia singulare non habens choleram, est non habens choleram : et cum omne non habens choleram, convertatur cum singularibus non habentibus choleram, patet quod omne longaevum dicitur de non habente choleram : et erit tunc sic formandus syllogismus, omne quod est equus, vel mulus,vel homo, et sic de aliis, est longaevum: sed omne non habens choleram, est equus, et mulus, et homo, et sic de aliis : ergo omne non habens choleram est longaevum. Toti enim c secundum hanc positionem inest a, omne enim quod sine cholera est, longaevum est: sed b (quod est non habere choleram) omni inest c. Hoc autem ostenditur per conjunctam in antecedenti capitulo datam regulam: quia si tam primum quam medium dicatur de tertio, et medium et tertium convertantur, necesse est primum vel ultimum dici de medio : quia ostensum est quod si duo praedicata dicantur de aliquo subjecto, et unum praedicatorum illorum convertatur cum illo : tunc reliquum de illo dicetur universaliter quod cum subjecto convertitur : ostensum est enim prius in antecedenti capitulo, quoniam si duo aliqua praedicata eidem subjecto insunt, et ad alterum illorum convertatur subjectum quod est extremum in syllogismo: quoniam ei quod convertitur, etiam alterum inerit universaliter praedicatum.
Intelligendum est enim esse terminum c, scilicet ex omnibus singularibus ipsius medii aggregatum sive compositum : eo quod inductio est per omnia singularia nullo omisso. Differentia autem inductionis ad syllogismum (quoad conclusiones ipsorum) est haec, quod inductio est syllogismus propositionis primae et immediatae. Syllogismus autem est quoad conclusionem propositionis mediatae : propositionum enim quarum est medium
syllogismus est talium propositionum per medium illud quod habent: quarum autem propositionum non est medium, sicut principiorum, est fides per inductionem . Quo autem ad praemissas differentia est inter inductionem et syllogismum, quod inductio quodammodo opponitur syllogismo : nam syllogismus quidem per medium ostendit extremum sive primum tertio inesse. Inductio vero ostendit per tertium primum extremum inesse medio. Ergo ex hoc ulterius concluditur, quod syllogismus est per medium, quod est natura prius et evidentius secundum rei naturam. Inductio autem sive inductivus syllogismus est per nobis manifestius et evidentius.
Attendendum autem est hic, quod hic determinatur de inductione prout communiter se habet ad dialecticum et demonstratorem, in Topicis autem prout se habet ad dialecticum tantum. Et quia inductio nullam habet necessitatem nisi a syllogismo, ideo non habet specialem artem in qua determinetur de ipsa sicut habet syllogismus : non enim oportet specialem artem tradere de inductione, quia ex diffinitione ipsius assignata et exposita satis patet qualiter fieri debeat inductio.
Si autem quaeritur, quomodo inductio reducitur in syllogismum, cum inductio et syllogismus habeant oppositionem? Dicendum quod inductio in syllogismum reducitur materialiter et non formaliter, ita quod forma inductionis reducatur in formam syllogismi : sed quia materia nunc existens sub forma inductionis reducitur ad acceptionem formae syllogisticae. Syllogismo enim communiter dicto non opponitur inductio : quinimo sic sumendo syllogismum est verum dicere, quod inductio est syllogismus, sed syllogismo proprie dicto opponitur inductio. Quamvis autem inductio reducatur in syllogismum primi modi primae figurae, qui perfectissimus est omnium syllogismorum, et fit syllogismus immediatae propositionis, sicut dictum est: tamen non reducitur nisi in syllogismum communiter et non proprie dictum : syllogismus enim primi modi primae figurae perfectissimus et nobilissimus est quantum ad modum : non tamen semper salvatur natura et ratio syllogismi proprie dicti: et ideo cum inductio reducitur in ipsum, non salvatur in eo natura syllogismi proprie dicti secundum modum, hoc est, secundum quod est ostendere in ipso primum de medio per tertium : quod proprium est inductionis. Nec sequitur, si est syllogismus immediatae propositionis, quod sit syllogismus simpliciter: quia omnis syllogismus proprie dictus est syllogismus mediatae propositionis : quia ostendit per medium, cum inductio ostendat per extremum.
Si autem quaeritur, qualiter sint sumenda singularia cum inductio reducitur in syllogismum, utrum scilicet vel sub disjunctione, vel copulatione ? Dicendum quod sub disjunctione sunt sumenda, sic, omne quod est iste vel ille, et sic de singulis, est animal: omnis homo est iste vel ille, et sic de singulis : ergo omnis homo est animal. Et similiter debet accipi inductio in negativa universali. Cujus ratio est: quia eodem modo debent sumi singularia quo ipsa ordinantur sub medio : sed sub medio ordinata sunt sub disjunctione, et non sub copulatione. Alia autem ratio est: quia collectum ex omnibus debet praedicari in oratione inductivi syllogismi: eo ergo modo debet unum esse quo totum universale est praedicabile : totum autem universale est praedicabile de multis sub disjunctione collectis: propter quod etiam singularia sub disjunctione debent ordinari.
Sciendum etiam quod inductio cum concludat universalem oppositionem, non potest reduci in tertiam figuram: sed
omnis inductio affirmativa reducitur in primum primae figurae, et omnis inductio negativa reducitur primo in secundum primae. Sed deinde potest transferri ad secundam figuram per conversionem majoris, sicut in ante habitis dictum est. Adhuc autem quamvis singularia sint infinitae multitudinis, ut dicit Plato: tamen ad inductionem perfectam oportet in summa inducere, non quod omnia sigillatim numerentur, sed ut breviter collecta insinuentur, dicendo, et sic de singulis, vel sic de aliis. Ad inductionem autem probabilem sufficit de pluribus inductio, dummodo non videatur instantia, sicut dicitur in Topicis. Tantum ergo dictum sit de inductione.