IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Dico ergo breviter, etc. Haec est conclusio Doctoris, quam probat ratione praemissa ex auctoritate S. Augustini, et ex subordinatione juris parentum in filios, ad jus quod habet in ipsos Deus ; contra quod nec licite nec juste Ut usus dominii inferioris, non solum in praejudicium juris divini, sed ipsius tertii, nempe infantis, cui tenetur parens providere de remedio necessario ad salutem, non solum ex praecepto divino, sed etiam naturali, non secus ac de alimentis. Et hoc de justitia eo modo quo potest intervenire inter patrem et filium justitia ; sed Princeps habet potestatem coactivam respectu subditorum ad defensionem innocentis, quia gladium Dei portat, alioquin non recte consisteret politia a Deo instituta inter homines, si delictum publicum particularis personae et subjectae non ordinaretur per sufficientem auctoritatem, quantum ad posse, et maxime si est contra jus tertii, quale in proposito est ipsius infantis et Dei, quia parens tenetur filio infanti reciproce, sicut filius parenti ; ergo sicut ex jure parentis in filium, fieret injuria, si parenti auferretur: sic etiam ex debito parentis, quo obligatur filio infanti, fieret injuria infanti, si abstrahat necessaria ad vitam corporalem et spiritualem, sine quibus nequit consistere. Unde sicut Princeps potest vindicare occisionem infantis, quantum ad vitam corporalem in parentem, et eripere infantem hoc periculo, et separare a parentibus, ita etiam potest a fortiori vitam ejus spiritualem defendere, quia haec potior est, ad eamque retinendam, exponenda est vita temporalis.
Respondent adversarii, quod licite defenduntur infantes, et separantur a parentibus, quando injusta vis ipsis infertur in rebus debitis jure naturae, eo quod defensio haec locum habeat solum contra vim et fraudem manifeste repugnantem juri naturae. Parentes infideles non inferunt talem injuriam, neque abutuntur patria potestate proprie contra legem naturae, sed contra legem fidei, et contra pietatem non lumine naturali cognitam, sed solo lumine fidei notam ; ex quo inferunt, futile esse hoc argumentum, quia alias probaret privata auctoritate, sicut licet defendere infantem, quem occidit parens, ita etiam liceret baptizare, eo invito.
Contra hanc responsionem primo, jus naturale non obligat contra legem fidei, quidquid enim conceditur jure naturali, completur in Decalogo, et reducitur ad praecepta virtutum, quae omnia confirmantur lege fidei, et quaecumque lex ordinatur ad finem charitatis, quia charitas est plenitudo legis ; nam sicut nullus est status medius naturae purae, sic etiam nulla lex naturalis, quae non subordinatur charitati, fidei et saluti ;
ergo nulla obligat in praejudicium fidei et charitatis, pietas enim, in qua fundatur omne ejus parentis in filium ratione propagationis, non obligat contra finem ipsius propagationis, qui est cultus Dei, recta educatio prolis ad salutem ordinata, ad quae ordinatur etiam matrimonium, sive ut contractus naturalis est, sive ut Sacramentum ; ergo pietas non obligat centra fidem, aut charitatem aut salutem, et rectam educationem prolis, aut contra ipsam pietatem, qua parens tenetur infanti ; ergo nullum jus concedit parenti in filium contra debitum pietatis, qua tenetur filio, contra praeceptum fidei, quo tenetur parens, et charitatis, contra praeceptum de suscipiendo Baptismo, quod obligat tam fideles quam infideles. Sed haec praecepta lumine naturali ipsi non sunt nota, et iis propositis sufficienter tenetur ea amplecti, neque est ignorans ; ergo etiam praeceptum, quo tenetur ex pietate ad rectam educationem et necessariam infanti ad salutem sufficienter propositum eum obligat, ita ut nullam habeat excusationem, aut praetendere possit, quin peccet contra pietatem ; sicut is, cui praedicatur sufficienter fides, et eam non vult recipere, peccat peccato infidelitatis, ut per se notum est ; et cui praedicatur necessitas Baptismi, et legis obligantis, illudque contemnit, omnium opinione peccat, quia lege comprehenditur, et nullam juris aut facti ignorantiam praetendere potest, cum ipsi sufficienter proponatur ; quod ergo lumine naturali, aut lumine fidei divinae, aut humanae cognoscat obligationem, qua tenetur providere filio, non facit ad propositum, modo subsistat ipsa ejus obligatio, quamvis ignorantia fundata et invincibilis ipsum alias excusaret a culpa, donec proponatur ei sufficienter praeceptum. Multa enim sunt praecepta naturalia, quae seclusa traditione et instructione per alienam auctoritatem, privatam aut publicam,
non cognoscuntur ab infidelibus.
Sed infideles sub Principe Christiano, et inter Christianos degentes, nequeunt praetendere ignorantiam fidei, aut Baptismi, ut praxis docet, quia coguntur in plerisque locis audire verbum fidei, mysterium ac necessitatem Baptismi, ut Romae Judaei ; ergo tales tenentur praecepto naturali providere filio de Baptismo, et consequenter nullum jus habent educandi filium contra praeceptum, in perniciem et damnationem. Sed ubi non laeditur jus paternum, quod in proposito est nullum, non fit injuria providendo filio per publicam auctoritatem, quae succedit et corrigit errorem patris, et seclusis aliis inconvenientibus et impedimentis, hoc ad eam spectat ; ergo licite potest id praestare, non obstante auctoritate parentum.
Secundo, Baptismus, aut fides suscepta, non inducit majorem obligationem legis naturalis parentibus respective ad pietatem, qua tenentur filiis, quia non aggravat legem naturae fides, neque destruit, neque praejudicat juri parentum in filios, alias essent pejoris conditionis in hoc quam infideles et Judaei ; sed filii haereticorum et fidelium possunt secundum adversarios baptizari auctoritate Principum et Ecclesiae renuentibus parentibus ; ergo etiam infidelium subditorum filii baptizari, sine praejudicio juris paterni, invitis parentibus, auctoritate Principis.
Major patet ex dictis, quia fides confirmat legem naturalem, ac proinde non tollit jus parentum in filios. Minor conceditur communiter ab omnibus, exceptis forte iis, qui requirunt consensum parentum, ut Baptismus sit validus ; quae sententia superius impugnata est, eamque merito rejiciunt communiter auctores post Augustinum ; et quidquid de ea sit, non facit ad institutum. in quo quaerimus praecise de titulo justitiae requisitae ad actum, ne fiat contra jus paternum. Consequentia probatur ex eo, quod quis sit baptizatus, nullum jus politicus Princeps acquirit in filios ejus magis quam in alios subditos infideles, eorumque filios, nullum jus Baptismi recipiendi accrescit baptizatorum filiis, magis quam aliis in praejudicium potestatis paternae ; nullum jus acquirit, ipsa etiam Ecclesia in filios parentum baptizatorum magis quam in alios, qui foris sunt, donec recipiant Baptismum ; et quidquid sit, tantum obligantur ad baptizandum filios, plusquam infideles, ratione fidei receptae, et Baptismi, unde redundat potestas compulsiva in Principe, ut possit providere filiis, et compellere parentes ; sed fides recepta non variat obligationem aut materiam pietatis, et nihil juris addit vel adimit parentibus ; et praecepta quaecumque sive de fide, sive de Baptismo, quae obligant parentes respective ad filios, perinde obligant fideles et infideles cives, et quoad politicam subjectionem sunt pares ; ergo etiam par potestas Principis inipsos, qua compellat ad Baptismum filiorum.
Tertio servitus politica et civilis non magis inducit potestatem in praejudicium potestatis paternae, quam praeceptum divinum naturale, quo tenentur parentes providere filiis de necessariis ad salutem, quae necessitas alligata est Baptismo, supposita promulgatione ejus, ut supra visum est ; sed Principes possunt invitis infidelibus servis, auferre filios, et separare a parentibus, eosque baptizare ante vel post separationem, ut admittunt auctores praemissi, ergo etiam idem dicendum de filiis infidelium civium. Major cum consequentia probatur, servitus non est inducta jure naturali, sed jure politico, aut Gentium ; neutrum horum potest praejudicare juri naturali, quod est fundamentum reliquorum, ideoque potest servus et serva agere pro alimoniis necessariis, sicut Monachus et Monacha, quibus nihil est proprii, sed acquirunt Monasterio, sicut et servus domino ; et potest servus et serva fugere, si cogantur a domino ad violationem juris naturalis, ut si serva de pudicitia ab eo tentetur, imo hoc ipso fit libera.
Ergo si servitus praejudicat potestati paternae in filios, ut eo invito baptizari possint, sic etiam praeceptum Dei et juris naturalis, quo ipse tenetur eis providere de remedio, et instructione seu educatione necessaria ad salutem, perinde praejudicat eidem potestati, quia hoc strictius obligat in ordine ad Deum, et ad ipsum infantem quam titulus servitutis, in ordine ad dominum politicum. Si ergo potestas paterna non praejudicat subjectioni ad dominum temporalem, quae concedit jus et facultatem extrahendi et vendendi, aut baptizandi servorum filios, a fortiori non praejudicat, neque extenditur contra subjectionem debitam Deo, et legi naturali, quae est de debita educatione prolis.
Confirmatur, quia concurrentibus duobus praeceptis in eadem materia, inferioris praeceptum cedit praecepto superioris ; politicum divino positivo: naturali positivum ; inferioris virtutis praecepto superioris, caeteris paribus. In proposito autem id magis patebit, comparando praeceptum seu jus servitutis cum praecepto divino et naturali, ut patet in instantiis datis, de servo et serva, quia subjectio per servitutem dissolvitur, quando nequit observari sine praejudicio legis divinae, aut sine periculo fidei, castitatis, aut alterius peccati, quae sit gravis offensa divinae legis, aut naturalis, aut juris, etiam tertii. Sed servitus ita praejudicat parentibus infidelibus et servis, quantum ad jus paternum in filios quoad propositum casum,
ita ut contra voluntatem domini non teneat: ergo a fortiori jus divinum naturale de recta educatione prolis, similiter praejudicat potestati paternae, quando usus ejus fit contra legem Dei, et cedit praeceplo fidei et Baptismi, quo tenentur parentes in seipsis et in ordine ad filios, ex fundamento sententiae oppositae, quae reducit jus paternum et obligationem strictam ejus in hoc quod infans sit aliquid patris ; et quantum ad jus positivum non sint diversae personae, quia quod acquirit parens, acquirit etiam filio, ergo etiam sicut parens tenetur praecepto Baptismi et salutis suae procurandae, ita etiam hoc praeceptum comprehendit suo modo filium, quantum ad obligationem parentis, saltem quando filius non est capax voluntatis propriae.
Quarto, filius perveniens ad usum rationis modo consentiat, invitis parentibus, baptizari potest, et si subsit periculum subversionis, etiam potest separari ; sed usus rationis in filio nihil derogat potestati paternae, ergo etiam sine praejudicio paternae potestatis similiter potest infans baptizari. Major est concessa ab omnibus, quia in iis quae faciunt ad salutem, non subest patri, quando ipse est capax proprii consensus. Minor probatur, quia in omnibus reliquis est subjectus, saltem quamdiu est impubes, ita ut contractus, donationes, vota ejus possint irritare parentes, ergo ideo, quoad ea quae sunt salutis non subest, quia in favorem fidei cultus et salutis eximitur a potestate paterna, quando his repugnat ; ergo etiam quando est infans in praejudicium salutis, etc. non subjicitur potestati paternae.
Patet ultima consequentia, quia usus rationis non eximit illum a potestate paterna, ut dixi, in omni materia, ad quam subsistit ipsa potestas ; non subsistit quoad pervenientem ad usum rationis contra fidem, salutem, et reliqua, quae ad salutem faciunt, et in ordine ad Deum, cui magis subjicitur, quam parentibus, et in detrimentum animae propriae ; haec omnia concurrunt in eo infante, ergo praejudicant potestati paternae, quando repugnat.
Patet subsumptum, infans est capax salutis et damnationis, subjicitur necessitati Baptismi, et praecepto, quantum est ex parte legis ; in infantia habet jus propriae salutis, sicut et alia jura haereditatis, alimentorum, legitimae successionis, educationis, quamvis usus impediatur ; pro ipso Christus passus est, est capax fructus et applicationis meritorum Christi, etiam quoad usum et effectum salutis, ut de fide est: habet necessitatem, quia peccatum quod inest independenter a voluntate parentum, et quod expiari potest Sacramento, habet periculum certae damnationis, si in ea aetate decedat sine remedio ; ergo sicut potestas paterna non praejudicat aliis juribus politicis et naturalibus, quae observare cogitur a Principe, et debet, ita etiam minus praejudicare potest huic juri magis fundato, et ex quo acquiritur majus emolumentum, et fundatur in subjectione infantis ad Deum, quae tolli nequit, et cujus violatio irreparabile detrimentum afferre potest; ergo etiam infans in illo statu habet quodcumque jus, quantum ad titulum, in ordine ad salutem, quod habet perveniens ad usum rationis, sicut et necessitatem ; et in hoc solum differt perveniens ad usum rationis quod fiat capax sui juris in usu per proprium consensum, sed ad Principem spectat vindicare jus innocentis contra invasores, deficientibus inferioribus ministris et abutentibus sua potestate ; ergo et defendere infantem contra parentes in suo jure et fructu, quo in ea aetate frui potest.
Confirmatur, infans in certo periculo mortis constitutus, potest baptizari invitis parentihus, ut concedunt aliqui ex Doctoribus oppositae sententiae, etiam a privata persona ; hoc esset falsum, si potestas paterna praejudicaret necessitati infantis, et praecepto charitatis, quo alius in extrema necessitate constituto subvenire debet, secluso alio inconvenienti, praeter laesionem praetensam potestatis paternae, quae nulla est ; ergo etiam Princeps in probabili periculo mortis potest subvenire infantibus per remedia opportuna, etiam invitis parentibus, seclusis aliis inconvenientibus, imo forte, quod amplius est, tenetur, non secus ac privatus in casu expresso. Probatur consequentia, jure administrationis publicae tenetur submovere pericula multorum subditorum, si commode, et sine majore incommodo potest, non solum praesentia et certa, sed etiam probabilia et imminentia, quia hoc ad prudentiam et providentiam legislatoris spectat, secundum quam operari tenetur respective ad subditos ; et pater in periculo probabili infantis, tenetur etiam ei subvenire, sed infantes infidelium subditorum sunt magna pars Reipublicae, et in ea aetate, quae minimo cuique nocumento subest, et infert periculum probabile mortis, propter teneritudinem, et minimam resistentiam, accedente infidelitate parentum, qui remedia salutis et sibi, et infantibus necessaria nunquam adhibebant, sed abhorrent: ergo de iis potest providere Princeps invitis parentibus contra rationem et debitum, nullumque jus habentibus, illa propulsandi.
Si dicas, infantes habere jus, sed impeditum et remotum, quia cum nequeant habere voluntatem propriam, reputatur voluntas parentum tanquam voluntas ejus,
quae repugnat. Contra, si interpretari licet voluntatem infantis praesentem aut futuram, illa interpretanda est, quae ad necessitatem tollendam valet, et pro qua divina lex et salus infantis clamat et supponit, et quae est secundum jus ipsius, et ordinationem Dei et Christi, eamque voluntatem, quae debet inesse parentibus, .rion quae inest, sicut in fide, et intentione Christi et Ecclesiae, baptizantur valide, non in fide parentum, si infideles sunt, .aut haeretici, vel si minister est talis, ex errore privato, modo salvetur in eo intentio universalis ; ergo non est interpretanda voluntas iniqua parentum esse infantis.
Quinto, quia potestas, quam habent parentes in infantem, seu tutores, qui parentibus succedunt, magis est in favorem infantis, quam in favorem ipsorum, quamdiu manet in ea aetate; ergo nequit esse aut fundari in praejudicium infantis. Antecedens patet, quia in ea aetate nequit aut sibi, aut aliis, per se proficere ; parentes autem ipsi tenentur de educatione, et aliis necessariis ; ex actu autem et usu sufficienter declaratur potestas, et ejus finis, quando autem pervenit infans ad usum rationis, parentibus tenetur, sed non in iis quae repugnant saluti, quia qui non odit patrem suum et matrem, etc. non est me dignus, ut explicat Gregorius quos adversarios sentit in via Dei; ergo minus parentes videntur habere potesta tem in ipsum infantem in praejudicium suae salutis, quia filius non debet portare iniquitatem patris, aut ei subesse quoad hoc; et si filius quando jam proficit patri, non est in potestate ejus, quoad ea quae sunt salutis, quando obest, minus congruum erat bonitati divinae eum constituere sub ejus potestate iniqua, quam quando est infans, et minus sibi subvenire posset.
Sed est aliqua potestas coactiva et executiva hujus juris, quod habent infantes, non alia quam Principis, deficientibus aut abutentibus sua potestate tutoribus et parentibus ; ergo potest Princeps dare suum jus infantibus, reclamante pro ipsis lege divina et propria necessitate.
Dices, quod Princeps habet tantum jus positivum. Contra, si parentes in aliis virtutibus male educant filios contra legem naturalem, potest Princeps emendare eorum errorem ; sed nihil magis est de lege naturali, quam Dei cultus verus, nihilque magis conducit ad pacem publicam et profectum Reipublicae ; ergo Princeps habet potestatem corrigendi errorem in religione, qui redundat in publicum detrimentum, invitis etiam parentibus educantibus filios in contemptum religionis et veri cultus. Et quamvis Princeps non habeat potestatem directam in ordine ad spiritualia, habet tamen indirectam, quando error vergit in detrimentum utilitatis communis, sicut ex sententia Theologorum, Pontifex habet potestatem indirectam et universalem quoad temporalia, quando necessaria sunt ad finem spiritualem.
Ex his omnibus unica haec conclusio elicitur, nempe jus parentis in filium nullum esse, in praejudicium salutis ejus et fidei, ac institutionis divinae, ac proinde posse Principem sine laesione juris, quod non fundatur, potestatis paternae, eo invito filium ejus baptizare.
Vasquez d. 155. qui illam responsionem hactenus impugnatam transcripsit, velut communem Doctorum adversae sententiae, adducit diminute fundamentum, seu rationem Doctoris, et quasi in contemptum dicit eam unicam esse, non advertens quod in contraria sententia unica, etiam sit, quae desumitur ex potestate parentum in filios; in quaestione autem versatur quomodo haec parentum potestas sit intelligenda. Doctor contendit non esse intelligendam, quasi extendat se contra potestatem Dei in eumdem infantem, et quae nullo modo extendatur in praejudicium ipsius infantis, neque fidei et cultus divini, quia est potestas subordinata, nec tenet contra potestatem superiorem ; nec tenet contra jus tertii, ipsius scilicet infantis, nec tenet contra debitum fidei, et cultus quod strictius ligat, nec tenet universaliter contra justitiam. Et hoc videtur verum etiam in multis aliis, ut est, exempli gratia, obligatio contractus matrimonialis inter infideles, quae est juris naturalis, non tenet altero conjugum ad fidem converso, in praejudicium fidei et religionis, quando subest tale periculum ; non ligat restitutio debiti, quando urget necessitas gravissima debitorem ; non urget debitum conjugale cum abusu contra temperantiam ; non urget ipsa subjectio filii parentibus, quando pervenit ad usum rationis, cum periculo subversionis propriae ; non urget praeceptum de non auferenda re aliena, quando praevalet extrema necessitas, si dominus est nolens: non urget praeceptum conservandi vitam per medicinam, et alia exquisita remedia, quae exhauriunt integram substantiam aegri, in detrimentum uxoris et filiorum et familiae.
Aliud ergo est parentes habere jus absolute in filium infantem, et aliud est jus praedictum cum omni limitatione et concurrente ex una parte, iniquitate parentis, et aliis circumstantiis, quas hactenus explicuimus, subsistere ; nam inter ipsos oppositae sententiae Doctores, in alia quaestione, de dispensatione legis naturalis, nihil est magis vulgare quam materiam, legis naturalis, accedente nova circumstantia, ita variari, ut desinat obligare, per haec solvendo exempla, quae dispensationem sonant.
Quamvis ergo parentes habeant jus absolute, illud non extenditur ad materiam, in quavis circumstantia, quae eam omnino.mutat, qualis est quaelibet ex dictis. Sic Princeps habet jus in regnum, quod potius est ex fine, quam parentis in filios, quia si necessitas subest Reipublicae, potest privare parentem, separando filium eo invito, et exponendo pro salute Reipublicae , sed jus non habet, ut tyrannice eo utatur, et contra finem debitum in ruinam Reipublicae, cui tenetur de recta administratione ; pater habet jus in filios, familiam et substantiam, tamen si est prodigus, abliguriens patrimonium, et perverse utens suo jure, potest privari illo jure. Haec et plura ex unica illa ratione, et sit unica Doctoris, elicere possumus. Redargutio autem allata ab eo (quasi privatus posset, quod in nostro casu posset princeps) in responsione, est satis in doctrina morali infirma, quia homo privatus nequit sine auctoritate ingerere se administrationi publicae neque potest, ac proinde nequit privare parentes, aut alios sua possessione, etiam iniqua, ex propria auctoritate; si tamen casus extremae necessitatis infantis urgeret, neque alius adesset, posset eum invito parente baptizare jam moribundum, ut vel ipsi etiam alterius sententiae docent. Sequela ergo illata ex doctrina Doctoris non est ad propositum, neque ex principiis ejus sequitur.
Respondent alii non esse contra jus paternum baptizari infantem eo invito, sed separari esset contra jus paternum, quae tamen separatio necessaria foret. Contra, si non est contra jus parentum baptizare infantem, iis invitis, minus est contra idem infantem baptizatum separare, si sit necesse, quia, suscepto Baptismo, jam transit in jus Ecclesiae, et praevalet favor fidei et Sacramenti. Consequentia probatur, quia accessorium sequitur .naturam paincipalis: ergo si jure fit Bapti smusinfantis invitis parentibus, etiam separatio, invitis parentibus, si necessaria est, jure fit, cum ratione Baptismi novus acquiritur titulus infanti, contra parentes et Ecclesiae. Accedit quod etiam sine ulla separatione possit infanti provideri donec usum rationis attingat, tunc autem non subest parentibus in iis, quae sunt salutis ; potest ergo tunc separari et cogi ad observantiam fidei, etiam invitus, ex Toletano IV. et cap. Cum Marthoe, quia subest directe Ecclesiae.
Alii respondent fore scandalum. Sed contra, quia illud scandalum nescio in quo fundatur ; in primis non est scandalum ex parte infantis, cujus saluti recte providetur: non est scandalum parentum, nisi tantum Pharisaicum, quia jam supponuntur dati in reprobum sensum ; neque est scandalum respectu credentium, ut per se constat. Si dicas reddi posse fidem odiosam per hoc, apud infideles, qui similiter uterentur eadem violentia circa infantes fidelium quos rapiunt ; sed primum nihil est, quia vix fides potest reddi magis odiosa apud infideles jam obduratos, quam sit artificio daemonis, et eadem ratio urgeret baptizando filios Anabaptistarum aut aliorum haereticorum, quibus sic licet succurrere. Deinde infideles et haeretici non minus diligentes sint ad subversionem filiorum aut infantum fidelium, sive casus noster habeat praxim, vel non habeat. Ultimo tandem casus noster intelligitur practicandus, ubi non emergat majus damnum.
Respondent alii, quod Deus non ita voluit violente homines vocari ad fidem, sed libere, et nulla necessitate: sed hoc unde constat nescio, dato casu, quia voluntatem Dei licet colligere ex institutione Sacramenti, quod hoc modo collatum valet, quidquid dixerint quidam ; lex charitatis, et justitia secundum quas in proposito operatur, est lex Dei. Deus etiam in forma patrisfamilias vocavit libere ad coenam servos suos, sed alios negantes contempsit, alios etiam induxit per compelle intrare. Habemus etiam exempla Matathiae 1. Machab. cap. 2. qui sic in virtute circumcidit infantes in finibus Israel, in quibus vix est dubium fuisse aliquos filios infidelium, et Assebuti quod adducit Doctor, qui religiosus Princeps appellatur a Toletano IV. Habemus etiam exemplum Ferdinandi Catholici, et aliorum Regum Hispaniae, qui Mauros et Judaeos compulerunt ad Baptismum, inter quos non est dubium fuisse multos invitos ad Baptismum proprium, et filiorum.
Ex quibus patet ad fundamenta oppositae sententiae, et ad alteram partem conclusionis, quae magis spectat ad materiam de fide; eam hic tangit Doctor incidenter, proinde ne prolixius trahamus hanc quaestionem, quam Doctor sine argumentis, ut ipse asserit, sicut, et praecedentem transegit, in suum locum eam remittimus. Videnda est obligatio Principis, ut provideat verum cultum, qui est juris naturalis, et summoveat blasphemias et errores publicos, quae provocant iram Dei in detrimentum publicae pacis, quid conducat ipsis infidelibus religio, et hujusmodi, et cur magis extendatur potestas civilis in haereticos quam in infideles, et hujusmodi alia, ut sunt sacrilegia, quae ab hujusmodi contra fidem publice et privatim fiunt, an habeat jus illa vindicandi, aut prohibendi usum suae superstitionis, ex quo redundare potest periculum subversionis aliorum fidelium, sicut et plura alia peccata contra ipsam legem naturalem. De his nihil ad praesens dico, ne prolixior sim; sed tantum intelligendum dico esse Doctorem de minis et terroribus in materia civili et exilio, non autem in iis minis, quae tendunt ad mortem corporalem, ut bene advertit Scholiastes, cap. ut autem, de Judoeis, dist. 45. sic intelligitur de minis, quibus succedit mors corporalis, et tormenta: non priori modo, nam ubi detrimentum publicum, et periculum urget tam proditionis quam rebellionis, ac etiam subversionis fidelium, recte prior necessitas ipsis potest imponi.