REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Certum est dari in nobis respectu credendorum, fidem acquisitam ; constat enim quod puer non baptizatus inter nos educatus, sicut alii, crederet, et errans in uno articulo, caeteris credit tantum ex acquisita, et probat ex Apostolo.
Circa istam quaestionem sic procedam : Primo declarabo de qua fide certum est quod habemus eam. Secundo, tangam aliquid, quod non est ita manifestum nobis, scilicet quod habeamus fidem infusam. Tertio, dicam ad quaestionem.
De primo, dico quod certum est quod respectu istorum creditorum revelatorum, nos Christiani habemus fidem acquisitam, quia credimus firmiter Ecclesiae testificanti hujusmodi esse revelata a Deo, et ipsam in hoc veram esse. Unde Augustinus in epistola contra fundamentum Manichaei : Non crederem Evangelio, nisi crederem Ecclesiae. Quod habet per hoc, quod aliquos libros accipimus, aliquos non, quia aliquos Ecclesia admisit, et aliquos non.
Unde libris Canonicis non est credendum, nisi quia primo credimus Ecclesiae approbanti, et asserenti, et tradenti illos. Licet enim aliqui libri auctoritatem habent ex auctoribus suis, non tamen creditur eis, nisi quia Ecclesiae approbanti et testificanti illos esse veraces. Unde ibidem dicit Augustinus : Evangelium Nazarenorum non admittam, quia nec Ecclesia admisit; fidem ergo acquisitam habemus ex testimonio Ecclesiae. Ergo si nulla esset in me fides infusa, possem credere quod Ecclesia bene credit, et bene determinavit, sicut si crederem alias historias bene admissas propter veritatem eas credentium ; et sic audiendo eas acquiro habitum credendi istorum dictis. Patet ergo quod habemus fidem acquisitam adhaerendo testimonio Ecclesiae, et sic Evangelio potest credi ex sola fide acquisita.
Hoc etiam patet, si puer Judaeus nutriretur nobiscum, potest habere fidem acquisitam de omnibus, quae creduntur in Ecclesia, ut potest credere mundum incepisse, et Filium Dei incarnari, et alios articulos fidei ex solo auditu, sicut ego credo Romam esse, quam non vidi.
Praeterea, ponatur quod aliquis baptizatus habens fidem infusam, et credens omnes articulos fidei postea erret circa unum articulum, et non circa alios, manifestum est quod talis experitur in seipso, et nos experimur de illo quod ita firmiter adhaeret, et assentit illis articulis, circa quos non errat, sicut prius, quando omnes credit. Sed illis articulis, quos credit, non assentit fide infusa, cum ipsa non stet cum haeresi, vel si stet cum haeresi, oporteret talem prius habuisse plures fides infusas, ut tot, quot articulis credidit, quod falsum est ; ergo talis errans circa unum articulum, et credens aliis, credit illis fide acquisita ; hanc autem non acquisivit pro instanti, pro quo erravit circa unum articulum, quia haeresis illa non fuit dispositio ad fidei generationem pro tunc, imo magis ad oppositum ; ergo ante errorem habuit fidem acquisitam.
Praeterea, Apostolus ad Roman. 10. arguit sic : Quomodo credent ei, quem non audierunt ? Quomodo autem audient sine praedicante ? et concluditur, ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed talis fides, quae habetur ex auditu a praedicante verbum Dei, non est fides infusa, sed tantum acquisita, quia non oportet talem credentem per praedicationem de verbo Dei, statim habere bonos mores, quia ponitur quod sit tunc in peccato mortali, quando audit praedicantem, et ei assentit ; fides enim infusa non infunditur a Deo, nisi quando charitas infunditur ; ergo talis habet fidem acquisitam, quia firmiter credit praedicanti verbum Dei, propter hoc forte, quia videt miracula ipsum facere, quae non potest facere nisi virtute Dei, quem scit non posse decipi, nec velle fallere per hujusmodi miracula ; habet talis fidem acquisitam quae praecedit charitatem, et tunc forte hic habet voluntatem peccandi.
Ex his sequitur notabile corollarium, quod propter credulitatem articulorum revelatorum, qua homo firmiter credit omnes articulos revelatas, non oportet ponere fidem infusam. Haec autem fides non est opinio, sed est certior, quia cum opinione stat formido ad aliam partem, non cum fide ista, cum non dubitetur de veritate asserentis, nec per consequens dubitatur de dicto asserentis ista, et certior est fide, quam habemus de gestis Romanorum, et hujusmodi, cum acquiritur ex hoc quod non dubitatur de veritate Dei et Ecclesiae. Est tamen ista fides imperfectior scientia, quia non est circa certum ex evidentia objecti, sed quia non dubitatur de veritate asserentis, et in hoc assimilatur haec fides fidei infusae, quia utrumque respicit veritatem asserentis, quae est ratio assentiendi objectis utriusque fidei. Tenendum ergo est tanquam certum, quod in nobis respectu revelatorum in Scriptura est fides acquisita, et ex actibus nostris generata.