Opus erit autem et exteriori etc..
Postquam philosophus ostendit quae sit perfecta felicitas, hic ostendit quomodo se habeat ad exteriora.
Et primo ostendit, quomodo se habeat felix ad bona inferiora. Secundo quomodo se habeat ad deum, ibi, secundum intellectum autem etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quantum indigeat felix exterioribus et terrenis bonis. Secundo confirmat per auctoritatem sapientium, ibi, et solon autem etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod felix indiget exterioribus bonis; secundo ostendit quod non indiget multis et magnis, ibi: non tamen existimandum etc..
Dicit ergo primo, quod felix cum sit homo, opus habet exteriori prosperitate. Humana enim natura non est per se sufficiens ad speculandum propter conditionem corporis, quod ad sui sustentationem indiget exterioribus rebus.
Substantia autem intellectualis incorporea per se sufficiens est ad speculandum.
Homini autem, ad hoc quod speculetur, opus est primo habere corpus sanum; quia per infirmitatem corporis debilitantur vires sensitivae quibus homo utitur in speculando. Distrahitur etiam intentio mentis ab attentione speculationis; indiget etiam homo cibo ad nutritionem corporis, et reliquo famulatu, ut scilicet sibi ministrentur omnia alia, quae sunt sibi necessaria ad vitam humanam.
Deinde cum dicit: non tamen existimandum etc., ostendit, quod homo non indiget multis exterioribus rebus ad felicitatem. Et dicit, quod etsi non contingat aliquem esse beatum beatitudine huius vitae absque exterioribus rebus necessariis ad vitam humanam, non tamen est existimandum quod ad hoc quod aliquis fiat felix, indigeat multis et magnis divitiis. Quod enim aliquis sit sibi per se sufficiens, quod requiritur ad felicitatem, non consistit in superabundantia divitiarum. Paucis enim indiget natura. Superabundantia autem facit minus per se sufficientes. Indiget enim homo multorum auxilio seu ministerio ad custodiendas seu gubernandas superabundantes divitias. Similiter etiam rectitudo iudicii tam rationis speculativae quam practicae, et exterior actio virtuosa potest esse absque divitiarum superabundantia.
Et quia hoc manifestum erat quantum ad iudicium rationis, manifestat hoc consequenter quantum ad actionem virtutis, quae pluribus indigere videtur, ut supra dictum est. Et dicit, quod possibile est, quod illi qui non sunt principes terrae et maris, quasi in divitiis non superabundantes, bene operari. Si enim aliquis moderate habeat de bonis exterioribus, poterit operari secundum virtutem. Quod manifesto apparet experimento: homines enim ydiotae, id est popularem et privatam vitam agentes, videntur agere virtuosa non minus quam potentes, sed etiam magis, quia potentes impediuntur a multis virtuosis actibus tum propter nimias occupationes et sollicitudines, tum etiam propter superbiam quam etiam superabundantia divitiarum gignit. Sufficit autem ad felicitatem quod homo tantum habeat de exterioribus bonis, quod possit virtuosa operari: quia si aliquis operetur secundum virtutem, erit vita eius felix, cum felicitas in operatione virtutis consistat, sicut prius dictum est.
Deinde cum dicit: et solon autem etc., confirmat quod dictum est per dicta sapientum.
Et primo proponit eorum dicta. Secundo ostendit in proposito eis esse credendum, ibi, consonare itaque etc..
Circa primum duo facit. Primo introducit dictum solonis, qui illos enunciavit esse felices, qui moderate sunt ditati quantum ad exteriora bona. Huiusmodi enim maxime inveniuntur agere virtuosa et vivere temperate: quia aliqui moderatas divitias possidentes possunt agere quae oportet: a quo impediuntur tam illi qui superabundant in divitiis propter nimiam sollicitudinem, vel propter elationem, quam etiam illi qui in talibus deficiunt, quos oportet nimis sollicitari circa victum quaerendum. Deficit etiam eis in pluribus opportunitas bene operandi.
Secundo ibi: videtur autem etc., inducit ad idem sententiam Anaxagorae, cui videbatur, quod aliquis neque dives neque potens potuit esse felix. Nec mirabitur, si hoc videatur inconveniens multis. Quia multitudo hominum iudicat secundum exteriora bona quae sola cognoscit, ignorant autem bona rationis, quae sunt vera hominis bona, secundum quae aliquis est felix.
Deinde cum dicit consonare itaque etc., ostendit quod dictis sapientum in hac materia est acquiescendum; concludens ex praedictis, quod opiniones sapientum consonant rationibus, unde videntur habere quandam fidem. Sed in operabilibus magis iudicatur verum circa dictum alicuius ex operibus et modo vivendi ipsius, quam etiam ex ratione; quia dominans, id est id quod est principale circa operabilia, consistit in his, scilicet in operibus et modo vivendi. Non enim circa talia principaliter quaeritur cognitio sed opus, ut in secundo habitum est. Et ideo ea quae dicta sunt, oportet considerare per comparationem ad opera et vitam sapientum. Et ea quibus opera sapientum consonant, sunt acceptanda; puta quod non requirantur ad felicitatem superabundantes divitiae, quas sapientes non quaerunt; si vero dissonent opera, suspicandum est quod sint soli sermones veritatem non habentes. Sicut patet de sententia stoicorum, qui dicebant exteriora nullum bonum hominis esse; cuius contrarium in operationibus eorum apparet. Appetunt enim ea et quaerunt tamquam bona.
Deinde cum dicit: secundum intellectum autem etc., ostendit quomodo felix se habeat ad superiora, scilicet ad deum: et dicit, quod felix felicitate speculativa, quia operatur secundum intellectum contemplando veritatem, et curam suam apponit ad bonum intellectus, videtur esse optime dispositus, inquantum excellit in eo quod est optimum hominis, et etiam amantissimus deo. Supposito enim, sicut rei veritas habet, quod deus habeat curam et providentiam de rebus humanis, rationabile est, quod delectetur circa homines de eo quod est optimum in eis, et quod est cognatissimum, idest simillimum deo. Quod quidem est intellectus, ut ex praemissis patet. Et per consequens rationabile est, quod deus maxime benefaciat his qui amant intellectum, et honorant ipsum bonum intellectus omnibus praeferentes, quasi ipsi dii curent de his qui sunt eis amici; rationabile etiam est quod beneficia conferant his qui recte et bene operantur.
Manifestum est autem, quod omnia praedicta conveniunt sapienti. Sapiens enim diligit et honorat intellectum, qui maxime amatur a deo inter res humanas. Sapiens etiam et recte et bene operatur. Relinquitur ergo, quod ipse sit deo amantissimus.
Ille autem est felicissimus, qui maxime amatur a deo qui est fons omnium bonorum.
Relinquitur igitur quod, etiam secundum hoc quod felicitas hominis dicitur esse per hoc quod amatur a deo, sapiens est maxime felix.
Ex quo patet, quod ultimam felicitatem humanam ponit Aristoteles in operatione sapientiae, de qua supra in sexto determinavit, non autem in continuatione ad intelligentiam agentem, ut quidam fingunt.
Attendendum etiam, quod in hac vita non ponit perfectam felicitatem, sed talem qualis potest competere humanae et mortali vitae. Unde, et supra in primo dixit, beatos autem ut homines.