DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria villa.
Villa designata per Capharnaum, quod
interpretatur villa consolationis. Nam sicut Deus ei pater Domini nostri Jesu Christi est pater misericordiarum, etDeus totius consolationis : sicut et ipsa, non tamen sicutissime est mater misericordiarum et totius consolationis quae consolatur nos in omni tribulatione nostra, etc .
Interpretatur etiam Capharnaum villa pulchritudinis, vel villa pinguedinis, Expone quomodo haec villa sita est in monte virtutum : quia virtutes ejus excellunt virtutes omnium sanctorum. Unde dicit, Eccli.XXIV , 7 : Ego in altissimis, scilicet virtutibus, habitavi : virtutes enim aliorum altae sunt , sed virtutes ejus altissimae. Et habet haec villa tria in se quae habent villae sitae in montibus, scilicet quod est mundissima, clarissima, et sanissima, ut supra dictum est de civitate : et fere quidquid dictum est de civitate, potest huic villae competenter attribui. In hac autem villa habuit Dominus quasi duplicem villicum, scilicet Joseph et Jesum : sed uterque injuste diffamatus est, quasi de dissipatione bonorum hujus villae. Joseph unus villicus, cui desponsata est ut custodiret eam, quod et legitime fecit. Nec debet quemquam movere illud Matthaei, I, 24 et 25 : Accepit
Joseph Mariam conjugem suam, et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et dicit Hieronymus, quod istud, donec, tenetur exclusive, sicut illud I Regum, III, 2 et 3 : Non poterat Heli videre lucernam, donec exsUngueretur , certe nec postea videbat. Diffamatus est ergo hic villicus a Judaeo dicente, quod cognoverat eam. Sed erubescat Judaeus infelix qui dicit Christum ex Joseph semine esse natum.
Alius villicus Jesus Filius ejus, qui optime custodivit eam sicut Filius matrem charissimam : unde dicit, Isa. xxvii, 3 : Nocte adversitatis ne frangatur, et die prosperitatis ne uratur, servo eam, dicens ei : Per diem sol prosperitatis non uret te, neque luna, id est, adversitas, per noctem : solent enim velle de nocte frangi ab hostibus ad depraedationem, et de die exuri ad destructionem, quod pejus est, Hunc diffamavit haereticus dicens, quod nascendo corruperat eam : contra quod dicit Anselmus : " Jesus namque salvat, non violat: disjuncta solidat, non confringit solida : sanctum nomen ejus, ita et opus ejus. " (Quaere retro de castello.) Fuerunt ergo bona hujus villae conceptus Virginis salvo pudore, et partus sine dolore, hoc est, sine naturalium laesione.