In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et data sunt ei, " id est, Christo, " incensa multa, " id est, multae orationes sanctorum, " ut daret, " id est, Patri offerret, " de orationibus sanctorum omnium, " scilicet, aliquas, et non omnes : quia non semper petunt quod eis est utile ad salutem, sicut patet in Paulo qui petiit stimulum amoveri, et tamen non obtinuit .
" Super altare, " id est, super crucem in qua oblatus est. Merito enim passionis orationes quae in Christo ponuntur, sicut incensum in thuribulum, Deo Patri sunt acceptae. Unde, I Joannis, II, 1 : Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, etc.
" Aureum, " id est, tinctum sanguine Christi, miraculis fulgens, inter omnia ligna pretiosius, sicut inter metalla aurum. Vocatur ergo crux altare : quia super ipsam immolatus est Christus.
" Aureum, " propter miraculorum fulgorem, et sui pretiositatem.
" Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo. "
Supra dictum est, quod Sancti committunt orationes suas Christo, ut eas Patri offerat : hic dicit, quod ipse eas Patri reddit acceptas.