IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Quod baptismus aeque bonus est, a bono vel a malo datus. Post haec sciendum est, Sacramentum Baptismi a bonis et a malis ministris dari, sicut a bonis et malis sumitur. Nec melior est Baptismus, qui per meliorem datur: nec minus bonus, qui per minus bonum datur: nec malus qui per malum datur: nec majus munus datur in Baptismo dato a bono, nec minus in Baptismo dato a malo, sed aequale: quia non est hominis, sed Dei munus. Quod totum subditis declaratur testimoniis. Augustinus ait: " Baptismus talis est, qualis est ille, in cujus potestate datur, non qualis est ille, per cujus ministerium datur. " Item : " Prorsus fieri potest, ut aliqui verum habeant Baptisma, et non habeant veram fidem. " Item : " Si inter bonos ministros cum sit alius alio melior, non est melior Baptismus , qui per meliorem datur ; nullo modo malus est qui etiam per malum datur, quia idem Baptismus datur. Et ideo per ministros dispares Dei munus aequale est, quia non illorum, sed ejus est. " Idem : " Cum baptizat malus, illud quod datum est, unum est nec impar propter impares ministros, sed par et aequale propter hoc: Hic
est qui baptizat. " Item : " Ego dico et nos dicimus omnes, quia justos oportet esse per quos baptizatur, justos oportet esse tanti Judicis ministros. Sint ministri justi, si volunt; si autem noluerint esse justi qui sedent in cathedra Moysi, securum me facit Magister meus, de quo Spiritus sanctus dicit : Vic est qui baptizat. " Item: " Quos baptizavit Judas, Christus baptizavit, Si quos ergo baptizavit ebriosus, homicida, adulter ; si baptismus Christi erat, Christus baptizavit. Non timeo adulterum, ebriosum, non homicidam, quia columbam attendo, per quam mihi dicitur: Hic est qui baptizat. " Item " Homicida dedit Baptismum Christi ; quod Sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur. " Item, " Si in haeresi quacumque vel schismate quispiam in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Baptismi Sacramentum acceperit. integrum Sacramentum accepit: sed salutem, quae virtus est Sacramenti, non habebit, si extra Ecclesiam Catholicam ipsum Sacramentum habuerit. Debet igitur ad Ecclesiam redire, non ut Sacramentum Baptismi iterum accipiat, quod nemo debet in aliquo repetere, sed ut in societate Catholica vitam accipiat. Baptismus enim extra Ecclesiam nequit prodesse. Ibi enim cuique prodesse potest Baptismus, ubi potest prodesse eleemosyna, scilicet in Ecclesia." Item Isidorus : " Romanus Pontifex non hominem judicat, qui baptizat, sed Spiritum Dei subministrare gratiam Baptismi, licet paganus sit qui baptizat." In his perspicue cernis, Baptismum verum bonis et malis dari a bonis et a malis; et ipsum tamen aeque sanctum esse, et munus ejus aequale in bonis, sive a bonis, sive a malis baptizentur.
De potestate Baptismi et ministerio. Quia ministerium tantum habent, non potestatem Baptismi: potestatem enim sibi Dominus retinuit. Quod novit Joannes, cum vidit columbam descendentem super Christum. Unde Augustinus: " Quid noverat Joannes Baptista? Dominum. Quid non noverat ? potestatem dominici Baptismi in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum: potestatem a Domino in neminem, sed ministerium in bonos et malos. Non exhorreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem. Quid facit ibi minister malus, ubi bonus est Dominus? " Neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat, Deus. Si superbus fuerit minister, cum diabolo computatur, sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit purum est. Per lapideum canalem transit aqua ad areolas ; in canali lapideo nihil generatur, sed hortus fructus plurimos affert. " Habent igitur non modo boni, sed et mali ministerium baptizandi, sed neutri potestatem Baptismi. " Ministerium enim dedit Christus servis, sed potestatem sibi retinuit, quam si vellet, poterat servis dare, ut servus daret Baptismum suum tanquam vice sua. Et potestatem suam constituere poterat in aliquo, vel in aliquibus servis suis, ut tanta vis esset in Baptismo servi, quanta est in Baptismo Domini; sed noluit, ne servus in servo spem poneret. Baptizat servus ut minister, baptizat Dominus tanquam potestatem habens, quam si daret servis, ut scilicet ipsorum esset quod Domini erat, tot essent Baptismi quot servi, ut sicut dictus est Baptismus Joannis, sic diceretur Baptismus Petri vel Pauli. Quod ne fleret, tenuit sibi Dominus potestatem Baptismi, servis ministerium dedit. Si ergo servus dicit, se baptizare, recte dicit, sed tanquam minister baptizat: et ideo non differt, sive bonus sive malus baptizet. Inde etiam nemo dicit, Baptismus meus, cum tamen dicat Evangelium meum, prudentia mea, licet haec sint a Deo. In quibus differentia est: Alius enim alio melius operatur in evangelizando, et alius alio prudentior est; alius autem alio magis minusve baptizatus, sive ab inferiori sive a superiori baptizetur, dici non potest."
Quae fuit potestas Baptismi, quam Christus potuit dare servis et non dedit.
Hic quaeritur, quae sit illa potestas Baptismi, quam Christus sibi retinuit et potuit dare servis? Haec est, ut plurimi volunt, potestas dimittendi peccata in Baptismo. Sed potestas dimittendi peccata, quae est in Deo, Deus est. Ideo alii dicunt hanc potestatem nonpotuise dare alicui servorum, quia nulli potuit dare ut esset quod ipse est, vel ut haberet essentiam, quam ipse habet, cui hoc est esse quod posse. Dicunt etiam, si hanc potentiam alicui dare potuit, potuit eis dare creaturas creare, quia non est hoc majoris potentiae quam illud. Ad quod dici potest, quia potuit eis dare potentiam dimittendi peccata, non ipsam eamdem, qua ipse potens est, sed potentiam creatam, qua servus posset dimittere peccata, non tamen ut auctor remissionis, sed ut minister, nec tamen sine Deo auctore; ut, sicut in ministerio habet exterius sanctificare, ita in ministerio haberet interius mundare: et sicut illud facit, Deo auctore, qui cum eo et in eo operatur illud exterius, ita mundaret interius, Deo auctore, qui ejus verbo velut quodam ministerio uteretur. Ita etiam posset Deus per aliquem creare aliqua, non per eum tanquam auctorem, sed ministrum, cum quo et in quo operatur ; sicut in bonis operibus nostris ipse operatur, et nos; nec ipse tantum, nec nos tantum, sed ipse nobiscum et in nobis, et tamen in illis agendis ministri ejus sumus, non sumus auctores. Ita ergo potuit dare servo potestatem dimittendi peccata in Baptismo, id est, ut in mundatione interiori servus cum Domino operaretur: non servus sine Domino, nec Dominus sine servo ; sed Dominus cum servo et in servo, sicut in exteriori ministerio Dominus operatur cum servo et in servo. Unde et Dominus dicitur sanctificare et servus: sed Dominus invisibili gratia, servus visibili Sacramento. Unde Augustinus super Leviticum: " Dominus ait: Ego Dominus qui sanctifico ; de Moyse etiam dictum est: Et sanctificabis eum. Sed Moyses sanctificat visibilibus Sacramentis per ministerium, Dominus autem invisibili gratia per Spiritum, ubi est totus fructus visibilium Sacramentorum. Sine hac sanctificatione visibilia Sacramenta nil prosunt." Si quis hoc melius aperire poterit, non invideo.
(Finis textus Magistri.)
Postquam Magister egit de Baptismo in se et de suscipiente, hic agit de ministro. Primo ergo agit de conditionibus ministri. Secundo de modo ministrandi, ibi : Hic etiam sciendum est. Prima in duas : primo de ministri potestate: secundo de ejus statu et gradu. Secunda in principio dist. 6 : Nunc quibus liceat baptizare, Prima in duas, primo ostendit, quod illa potestas non est impedibilis per malitiam ministri; secundo ad quid se extendit, ibi : Hic quaeritur. Prima in duas, primo ostendit, quod ita est; secundo ostendit propter quid ita est, ibi : Quia ministerium.
Circa hanc distinctionem quintam, quaerendum est qualiter malitia ministrantis se habet ad. impedimentum, vel non impedimentum Baptismi; et circa hoc quaero duo : Primum, utrum malitia ministri impediat conferri verum Baptismum ? Secundo, utrum recipiens Baptismum scienter a malo ministro, mortaliter peccet ?