IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Probabilius videtur filiationem esse habitudinem geniti ad generans, fundatam super naturam existentem, continuatam a prima productione,vel interruptam, sed reproductam; alioquin, post resurrectionem nulla esset filiatio vel paternitas. Hinc tamen non sequitur relationem non distingui a natura genita, quia licet inseparabilis sit ab ea, ex suppositione quod a tali generante accipiat esse, absolute separabilis est, quia poterat natura esse a Deo creante vel ab alio generante. De quo 2. dist. 20. quaest. 2. Suarez 3 .part. tom. 2. d. 12. sect. 3. et alii sequuntur Doctorem in hoc quod eadem relatio resultat ex fundamento reproducto, positis aliis requisitis.
Tertio ergo modo videtur mediandum inter istas duas vias extremas,: videlicet quod filiatio dicat habitudinem geniti ad generans, fundatam super existentiam actualem naturae acceptae per generationem, vel super ipsam naturam acceptam sic actualiter existentem, et hoc sive continue habitam post acceptionem sine interruptione, sive eamdem habitam cum interruptione, ita quod utrumque accidat sibi.
Et hoc modo potest responderi ad argumentum, et potest dici quod licet ista natura accepta per hanc generationem, non possit habere idem esse numero, quod accepit non fundando istam eamdem relationem numero ; non tamen ipsa relatio est sibi consubstantialis, quia posset absolute eadem existentia fuisse numero habita sine ista relatione, puta si accepta fuisset immediate a creante vel ab alio generante.
Ad argumentum (e) tactum ad istud dubium, dico quod relatio naturae ad primum efficiens est ei consubstantialis, quia non posset eadem natura esse, nisi haberet relationem ad primum efficiens sed ad secundum efficiens est relatio tantum accidentalis, quia posset natura manere eadem sine habitudine ad quodcumque efficiens secundum, et de ista materia dictum est diffuse, 1. dist. 2. lib.
Quomodo relatio creaturae (f) ad Deum efficientem est eadem creaturae, et quomodo non est eadem, quia eadem vere et realiter, non eadem formaliter ; neque multo magis sic sunt eadem substantia, et ipsa ratitudo vel firmitas fundamenti. Nec ista contradicunt, licet enim entitati absolute sit idem realiter veritas et bonitas, et huic entitati haec veritas et haec bonitas, non tamen formaliter et quidditative, quia veritas et bonitas sunt quasi passiones entis 4. Metaph. Ita etiam est de realitate, a qua accipitur differentia, et similiter de quidditate et entitate individuali, et de aliis multis, de quibus frequenter tactum est de ista differentia ex parte rei, quia haec realitas non est formaliter illa, licet sit identice illa. Nec etiam est contradictio, secundum dicentem, respectum vestigialem esse ratitudinem fundamenti, aliquid esse idem fundamento, quod concessum est 2. lib. de relatione creaturae ad Deum, et tamen non sic idem, quod sit ratitudo fundamenti, quod negatum est lib. l. dist. 3. quaest, de Vestigio, quia ipse ponit omnem relationem esse eamdem fundamento, nec tamen omnem ratitudinem fundamenti, sed distinguit respectum vestigialem ab aliis in hoc.
(g) Ad argumenta. Ad primum dico quod filius filiatione est filius, sicut pater paternitate est pater, sed propter hoc non sequitur ad plurificationem filiationum plurificatio filiorum, quia concreta non plurificantur nisi plurificentur tam forma quam suppositum ; sola enim plurificatio formae non sufficit, maxime ubi plures formae sive ejusdem rationis, sive eodem nomine expressae ut hic, possunt esse in eodem, quemadmodum Christus non est plures volentes, licet habeat plures voliliones secundum Damascenum, unde in forma arguendi : Filiatione est filius, ergo alia filiatione est alius filius, est fallacia consequentis a destructione antecedentis.
Ad secundum dico quod si Pater fuisset incarnatus, fuisset confusio, quia filiatio temporalis diceretur de eadem persona in qua esset paternitas aeterna, et ita confuse posset illa persona nunc dici Pater, nunc Filius ; modo non est talis confusio,
quia praecise eadem persona dicitur Filius utraque filiatione; cum ergo nunc absolute dicitur Filius distincte, intelligitur de eadem persona, de quacumque filiatione fuerit sermo ; sed tunc, cum diceretur Filius, non distincte intelligeretur unica persona, sed nunc una, nunc alia indistincte, secundum quod sermo fieret de filiatione hac vel illa. Similiter argumentum est ad oppositum, quia non esset tunc confusio, quae non est nunc, nisi quia Pater tunc aliqua filiatione et non relatione sua aeterna diceretur Filius matris ; ergo et modo Filius dicitur Filius, filiatione alia quam filiatione aeterna.
Ad tertium patet ex dictis in solutione dubii, quia Christus post resurrectionem est Filius Mariae, eadem filiatione qua prius, quia filiatio fundatur super existentia naturae acceptae per generationem absolute, cui accidit interruptio, dummodo existentia sit eadem, et ideo quandocumque illa existentia est eadem, et aliud extremum idem, et filiatio est eadem, et eadem actione, qua fundamentum redit idem, et relatio redit eadem.
(h) Et cum arguitur quod alia productione accepit esse in resurrectione, dico quod illa non tollit filiationem, quae fundatur super illud esse acceptum primo per generationem, sed tantum sunt duae relationes consequentes duas productiones passivas, quae fuerunt ad idem esse ; et una fuit interrupta, sicut et esse fundamenti, altera tunc primo est nova.
Ad aliud dico quod non tantum realiter et vere dicitur Christus sic
Filius Mariae, sicut Deus realiter et vere dicitur Dominus creaturae ; sed reali generatione passiva accepit illam naturam actualiter existentem, propter quod sequitur ipsum reali filiatione esse filium.
Ad aliud enim dico quod etsi Deus dicatur formaliter creator relatione rationis, vel etiam nulla relatione, sed denominatione reducta ad genus Relationis, inquantum scilicet terminat relationem in creatura, sicut dictum fuit dist. 20. primi, tamen non est creativus per relationem rationis ; et hoc intelligendo non de eo formaliter quod importatur per hoc nomen creativus, sed de fundamento, sicut aliquid dicitur calefactivum calore, ut fundamento potentiae calefactivae, et non relatione fundata in calore. Et ratio ad hoc posset tangi, quia nulla relatio rationis potest esse formalis ratio, qua aliquid potest producere ens reale, quia ens rationis non est in aliquo, nisi ut tantum habet esse in intellectu, sicut cognitum in cognoscente ; hoc autem esse est diminutum respectu esse existentiae realis, et ideo secundum istud esse, non potest esse causa alicujus secundum aliquod esse realis existentiae, quod est esse perfectius, neque producti naturaliter neque artificialiter.
(i) Et cum probatur in proposito,-quod Deus non est potens creare, nisi ut artifex, respondeo, quod scientia Dei, quae est in Deo quaedam perfectio absoluta, est in eo ex natura rei, sed ipsa non dicitur ars nisi ex respectu ad alia objecta, vel aliquorum objectorum ad ipsam. Licet ergo Deus (j) producat creaturas ut artifex, hoc tamen non est, ut in scientia fundatur respectus rationis, quae sit ratio, qua potest producere, sed tantum ut ille habitus absolutus, qui dicitur esse ars, inest ipsi Deo, ita quod in forma arguendi est fallacia accidentis, Deus ut artifex est productivus, per relationem rationis est artifex ; ergo per relationem rationis est productivus. Major enim est vera prout medium non accipitur pro ipsa relatione, quam importat artifex, sed pro fundamento ipsius relationis ; et minor est vera tantum pro ipsa relatione formaliter. Exemplum, calidum potentia calefactiva est calefactivum ; potentia calefactiva est relatio: ergo relatione est calefactivum. Major est vera de potentia sumpta pro eo quod dicitur potentia calefactiva, sive pro fundamento istius relationis, non autem pro ipsa relatione potentialitatis. Et minor est vera solum pro ipsa potentialitate et relatione in se importata per ipsam, et non pro ipso absoluto in quo fundatur.
Qualiter autem scientia Dei absoluta, et ut absoluta, possit sufficienter habere totam rationem artis, inquantum ipsa terminat relationes omnium creaturarum ut artificiatorum ad artificem, dictum est dist. 35. et 36. lib. I . in materia de ideis.
(k) Ad ultimum concedo quod Filius est realiter aequalis matri secundum naturam humanam, vel excellentior. Et cum arguitur de illa unione, probo quod ista propositio accepta, scilicet quod aequalitas fundatur super unitatem unionis, est falsa, quia unio est relatio ; non enim potest intelligi ratio unionis ad se, quaero tunc quae relatio ? aut eadem, quae aequalitas, et tunc idem fundabitur in se: aut est alia, et si alia, aut illa fundabitur super unum, et quaero, super quam unitatem ? si super unitatem, et non super unitatem unionis, idem potest dici de aequalitate; si super unitatem unionis, esset processus in infinitum.
Et si dicas, quod ista unio non est materiae ad formam, neque aliqua multarum unionum manifestarum, sed est unio paritatis, hoc videtur exponere unum vocabulum, per aliud ejusdem sensus ; idem enim est aequalitas, et talis unitas paritatis. Negare ergo aequalitatem in Divinis esse realem, quia non est ibi unitas paritatis, eo modo quo antecedens potest habere aliquem intellectum probabilem, est negare idem propter idem, ut quod aequalitas non sit relatio realis, quia non est aequalitas. Et quod additur ad istam conclusionem, quod oporteret essentiam bis accipi, non autem bis accipitur, nisi ut habens unitatem unionis, improbatur per hoc, quod essentia fundat relationes originis, quae sunt reales, et tamen non est bis accepta ex natura rei.
Quod si dicatur ipsam bis accipi in producente et producto, contra, quaero quid est bis accipi ex natura rei ? aut habere aliqua aliquo modo distincta ex natura rei, et absoluta, et hoc falsum est in proposito ; aut tantum habere relationes distinctas ex natura rei, et tunc essentiam fundare ex natura rei relationes originis distinctas, quia bis accipere ex natura rei, est ipsam fundare relationes originis reales, quia fundat duas relationes reales, quod nihil est. Ad argumentum ergo dico quod super unitatem non unionis fundatur aequalitas ; sed illa unitas in creaturis non est entis singularis, sed naturae, de qua duplici unitate tactum est satis in quaest. de individuatione 2. lib. dist. 3. et ita in proposito unitas fundans aequalitatem non est unitas personae, sed naturae ; nec illam oportet distingui vel bis accipi, ad hoc quod relatio sit realis, sed sufficit quod ipsa existente eadem, extrema realiter distinguantur, sicut et in relationibus originis.
Et tunc ad propositum dico quod in natura humana in Christo est unitas aliqua realis minor unitate numerali, et similiter unitas realis in Maria ; et ista unitas est fundamentum mutuae aequalitatis in Christo et Maria, si ponantur fuisse aequales in natura humana.