REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Fidem infusam ponendam, qua assentiantur omnibus assertis a Deo, eamque esse unicam, quia ratio formalis assentiendi, nempe Dei revelatio, vel dictio est una. Contra hunc modum dicendi objicit quinque fortissimas rationes. Vide Scholium hic positum num. 6.
De fide autem infusa non est certum quomodo sit in nobis ponenda, tamen potest dici quod in aliquo est similis fidei acquisitae, quia sicut ibi assentitur, quia creditur veritati testificantis non propter evidentiam objecti, sic hic cum assentitur alicui revelato a Deo, quia assentitur veritati Dei asserentis, et quia Deus supernaturaliter revelat. Ideo haec fides infusa pro tanto est supernaturalis, quia non creatur nisi a supernaturali creante, cui potissime assentitur, quia credens sic nulli assentiret, nisi quia Deo primo credit. Et secundum hoc patet quomodo haec fides est cum aenigmate, quia non creditur articulo fidei ex evidentia objecti, sed quia assentitur veritati asserentis illum.
Ex hoc etiam apparet secundum unam opinionem de unitate habitus fidei, qualiter ipsa potest esse una respectu omnium credibilium articulorum, quia scilicet propter unitatem asserentis et revelantis, quae est ratio assentiendi omnibus credibilibus supernaturaliter.
Si enim habeo habitum, quo credo te esse veracem, credo omnibus quae asseris propter illum habitum, non quia assentio illis primo secundum propriam rationem cujuslibet illorum, sed quia assentio revelanti, et credo veritatem ejus, et secundum hoc fides infusa respicit omnia credibilia, ut revelata a Deo non sub propriis rationibus ; et ideo una fides potest esse de omnibus credibilibus quantumcumque diversis et alterius rationis. Omnia enim talia habent rationem objecti credibilis, quia a Deo revelata, et ideo in omnibus est eadem ratio credendi, propter quod habitus fidei unus erit.
Sed contra hanc viam arguo primo sic, si fides infusa respicit primam veritatem revelantem articulos, et creantem assensum de illis, de quibus est fides, non quia habent rationem objecti fidei, sequitur quod nunquam aliquis assentiet fide huic, quod est, Deum esse trinum et unum, quia ipsum est revelatum. Si dicatur quod ei assentio ex fide infusa, ergo magis assensio illi, hoc esse revelatum, quam Deum esse trinum et unum, sicut magis assentiendum est medio propter quid quam conclusioni.
Item, si assentio isti, hoc esse revelatum per fidem, formalis ratio assentiendi alicui ex fide infusa est, quia est revelatum ; ergo assentio huic, hoc est revelatum, quia revelatum est hoc esse revelatum, et erit ita processus in infinitum, et non erit dare primum cui assentio. Si dicas quod non creditur ei, quia hoc est revelatum, quia est revelatum hoc esse revelatum, sed creditur ei fide acquisita, et non fide infusa, tunc fides infusa dependeret a fide acquisita, sicut a principio ; non enim poteris dicere quod propter evidentiam ei adhaeres, quia non est evidens ex terminis.
Praeterea, ratio formalis objecti realis, non videtur esse relatio, sed esse revelatum in hoc objecto, quod est Deum esse trinum et unum, et non dicit nisi relationem rationis, cum esse revelatum, sicut et esse cognitum, non dicit ultra hoc, Deum esse Trinum et unum, nisi relationem rationis ; ergo esse revelatum non potest esse ratio formalis objectiva, qua per fidem credis Deum esse Trinum et unum. Si enim tendis credendo in Deum Trinum et unum, et alios articulos fidei, quia est revelatum, tunc ratio formalis cujuslibet credibilis esset relatio rationis, quod est inconveniens, cum habitus realis objectum habeat formaliter reale, et rationem realem formalem objectivam ; ergo esse revelatum, cum sit sola res rationis, non potest esse formalis ratio credendi hoc, quod est Deum esse Trinum et unum.
Praeterea, in primo recipiente fidem sufficit fides acquisita, sicut in Paulo ; ergo similiter et in omnibus aliis posterioribus recipientibus fidem, sufficit fides acquisita, ut credant omnia credenda. Consequentia probatur, quia secundum Augustinum super illud Psalm. 77. Suscipiant montes pacem, Inferiores illuminantur per superiores, et ideo magis ipsi. Antecedens probatur per hoc, quia ex naturalibus puris, includendo habitum acquisitum, potest quis assentire firmiter illi, quem scit esse veracem magis, quam aliquem hominem, sicut Paulus, et primi qui receperunt fidem ; ergo Paulus, et primi habentes fidem potuerunt ex ipsis naturalibus assentire omnibus a Deo revelatis per fidem acquisitam ; ergo propter assentire non requiritur fides alia, etiam si esse revelatum sit formalis ratio credendi Deum esse Trinum et unum, quia primus habens de hoc fidem per habitum acquisitum tantum, credit Deum trinum et unum.
Praeterea, licet nullus homo potuit naturaliter invenire sacram doctrinam, tamen post ipsam inventam et revelatam alicui, et ordinate traditam, potest homo naturaliter acquirere eam, et revelatae adhaerere sola fide acquisita ; ergo tali ad credendum sufficit fides acquisita, quia aliter infusa esset frustra, et ipsa non est certior fide acquisita, ut probatur, quia non est major certitudo conclusionis quam principii ; sed quod credimus Deum esse Trinum et unum, dependet ex certitudine ejus, Deum esse Trinum et unum, esse revelatum a Deo, quia Apostolus dixit hoc sibi esse revelatum. Sed si audissem eum dicentem hoc sibi esse revelatum, credidissem fide acquisita hoc esse revelatum ; ergo fides acquisita certior esset fide infusa ; ergo non ponenda fides infusa, ut ponit prior opinio, scilicet habere formalem rationem objecti ex revelatione divina.