Ambrosius. Dispensatoribus, idest sacerdotibus, praemissa videntur esse proposita, quo sciant sibi gravem in futurum poenam esse subeundam, si familiam domini gubernare neglexerint. Sed quia exiguus est profectus metu supplicii ab errore revocari, ideo dominus ad quaerendam cupiditatem divinitatis inflammat, dicens ignem veni mittere in terram: non utique illum consumptorem bonorum, sed bonae voluntatis auctorem, qui aurea dominicae domus vasa meliorat, fenum vero consumit et stipulam. Cyrillus. Mos est autem sacrae Scripturae ignem quandoque dicere sacros et divinos sermones; sicut enim qui aurum et argentum purgare noverunt, per ignem consumunt eorum sorditiem; sic salvator per evangelica documenta in virtute spiritus abstergit intellectum eorum qui credunt in eum. Hic est igitur ignis salubris et utilis, quo habitatores terrae, frigidi quodammodo et extincti propter peccatum, incalescunt ad pietatis vitam. Chrysostomus. Terram enim ad praesens vocat, non eam quam pedibus terimus, sed plasmatam manibus eius, scilicet hominem, cui dominus ignem ingerit ad consumptionem peccatorum et innovationem animarum. Titus. Est autem intelligendum eum de caelo venisse; non enim, si de terra venisset in terram, diceret ignem veni mittere in terram. Cyrillus.
Huius autem ignis dominus accelerabat incendium; unde sequitur et quid volo nisi ut accendatur? credebant enim iam quidam ex Israel, quorum exordium fuerant venerandi discipuli; sed ignis semel in Iudaea accensus totum orbem occupare debebat, consummata tamen passionis eius dispensatione; unde sequitur baptismo autem habeo baptizari. Nam ante venerabilem crucem, et eius resurrectionem a mortuis, in sola Iudaea fiebat mentio praedicationis et miraculorum ipsius: postquam autem principem vitae insanientes occiderunt, tunc apostolis praecepit dicens: euntes, docete omnes gentes. Gregorius super Ezech..
Vel aliter. Ignis in terram mittitur cum per ardorem sancti spiritus afflata terrena mens a carnalibus suis desideriis crematur; succensa autem spirituali amore, malum quod fecit plangit, et sic terra ardet quando accusante se conscientia, cor peccatoris in dolore poenitentiae crematur. Beda. Addit autem baptismo habeo baptizari; idest sanguinis proprii tinctione prius habeo perfundi; et sic corda credentium spiritus igne inflammare. Ambrosius. Tanta autem est domini dignatio ut infundendae nobis devotionis, et consummandae perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis passionis studium sibi inesse testetur; unde sequitur et quomodo coarctor usque dum perficiatur? quidam codices habent et coangor, idest contristor: cum enim in se nihil habuerit quod doleret, nostris tamen angebatur aerumnis, et tempore mortis moestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed ex mora nostrae redemptionis assumpserat. Qui enim usque ad perfectionem angitur, de perfectione securus est: quia eum conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit: nam qui corpus suscepit, omnia debuit subire quae corporis sunt, ut esuriret, sitiret, angeretur et contristaretur. Divinitas autem per hos affectus nescit commutari.
Simul etiam ostendit quod in certamine passionis mors corporis, absolutio anxietudinis, non coacervativa sit doloris.
Beda. Quomodo autem post baptisma suae passionis, post ignis spiritualis adventum terra sit arsura, declarat subdens putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem. Cyrillus.
Quid dicis, domine? non venisti pacem daturus qui factus es nobis pax, pacificans per crucem caelestia et terrestria: qui dixisti: pacem meam do vobis. Sed manifestum est quod utilis quidem est pax; quandoque autem damnosa, et separans ab amore divino, per quam scilicet consentitur his qui a deo dissident: et ob hoc foedera terrena docuit vitare fideles; unde sequitur erunt enim quinque ex hoc in domo una divisi; tres in duos, et duo in tres dividentur, pater in filium. Ambrosius. Cum sex personarum videatur facta subiectio, patris et filii, matris et filiae, socrus et nurus; quinque tamen sunt, quia eadem mater quae socrus accipi potest: quae enim est mater filii, socrus eius uxoris est. Chrysostomus.
Per hoc autem futurum eventum protulit. Contingebat enim in eadem domo aliquem esse fidelem, cuius pater vellet eum ad infidelitatem protrahere; sed intantum praevaluit virtus doctrinae christi, ut filii patres dimitterent, matresque filiae, et liberos parentes. Libuit enim fideles christi non solum contemnere propria, sed et cuncta simul pati, dummodo cultu fidei non careant. Si autem purus homo esset, unde suppeteret ei hoc posse meditari, quod a patribus plus amaretur quam filii, et a filiis plusquam patres, et a viris plusquam coniuges; et hoc non in una domo aut centum, sed ubique terrarum: et non solum hoc praedixit, sed etiam opere consummavit. Ambrosius. Mystica autem interpretatione domus una, homo unus est. Duos autem legimus frequenter, animam et corpus; quod si duobus convenerit, efficit utraque unum: aliud est quod servit; aliud cui subicitur. Tres autem animae affectiones sunt: una rationabilis, alia concupiscibilis, tertia irascibilis.
Duo ergo in tres, et tres in duo dividuntur.
Etenim per adventum christi homo, qui erat irrationabilis, rationabilis factus est. Eramus carnales, terreni; misit deus spiritum suum in corda nostra, facti sumus filii spirituales. Possumus etiam dicere, quod in hac domo sunt alii quinque, idest odor, tactus, gustus, visus et auditus. Si ergo secundum ea quae audimus, aut legimus sensu visus atque auditus, excludamus superfluas voluptates corporis, quae gustu tactuque et odore percipiuntur; duo in tres dividimus, eo quod mentis habitus vitiorum non capiatur illecebris. Aut si quinque sensus acceperimus corporales, vitia iam corporis et peccata se separant. Possunt etiam caro videri atque anima ab odore, tactu gustuque luxuriae separata: fortior enim rationis sexus velut in viriles fertur affectus, haec molliorem studet tenere rationem. Ex his itaque diversarum cupiditatum motus inolevit; sed ubi in se anima redit, degeneres abiurat heredes; caro quippe cupiditatibus suis, quas sibi ipsa generavit, tamquam sentibus mundi doluit esse confixam: sed velut corporis quaedam atque animae nurus, voluptas motui pravae cupiditatis innubit. Ergo quamdiu mansit in una domo, conspirantibus vitiis, individua consensio, nulla videbatur esse divisio; ubi vero christus ignem, quo delicta cordis exureret, vel gladium, quo secreta penetrantur, misit in terras; tunc caro atque anima regenerationis innovata mysteriis, copulam posteritatis eliminat, ut dividantur parentes in filios, dum intemperans motus intemperantiam abdicat, et anima declinat consortium culpae. Filii quoque in parentes dividuntur, dum renovati homines vitia vetusta declinant, voluptasque adolescentior seriosae domus refugit disciplinam. Beda. Vel aliter. Per tres significantur qui fidem trinitatis habent; per duo infideles, qui a fidei unitate dissentiunt. Pater autem diabolus est, cuius filii imitando eramus; sed postquam venit ignis ille caelestis, nos ab invicem separavit, et ostendit alterum patrem, qui est in caelis. Mater synagoga, filia est ecclesia primitiva, quae et eamdem, de qua genus ducit, synagogam fidei persecutricem sustinuit, et ipsa eidem synagogae fidei veritate contradixit. Socrus synagoga, nurus ecclesia de gentibus: quia sponsus ecclesiae christus filius est synagogae secundum carnem. Synagoga ergo in nurum et in filiam est divisa, quae credentes de utroque populo persequitur; sed et illae in socrum et in matrem sunt divisae, quia nolunt carnalem circumcisionem suscipere.