Filii. Hic ponitur protervia Judaeorum; et vocat eos filios alienos, quia olim fuerunt filii generati a deo per gratiam et doctrinam legis. Exod. 4: primogenitus meus Israel; sed tamen alieni facti sunt. Isa. 1: filios enutrivi et exaltavi.
Et sequitur, abalienati sunt retrorsum. Et sunt alieni triplici ratione: quia mentiti sunt mihi, quia inveteravi, quia, claudicaverunt. Alienatur quis a deo, quando non servat fidelitatem: et quantum ad hoc dicit, mentiti sunt mihi, idest fregerunt pactum. Item quando non sequuntur patrum fidelium vestigia; unde, inveterati sunt. Res inveterata est propter interitum. Isti fuerunt a principio novi. 1 Paral. 12, cum dicunt: tui sumus, o David, et tecum filii Isai; sed paulatim tepuerunt. Aliud est quando totaliter recedit: unde dicit, claudicaverunt a semitis suis, quasi uno pede debiles, vetus testamentum male servantes, et novum respuentes. Vel si referatur ad christum, filii alieni mentiti sunt mihi, quia pepigerunt pactum cum deo: exo. 24: omnia quaecumque locutus est deus, faciemus; postea fregerunt: Ps. 65: mentientur tibi in multitudine virtutis tuae inimici tui. Item virtus quae fuit in patribus, in filiis non est: ideo, inveterati sunt: baruch 3: quid est, Israel, quod in terra inimicorum es, et inveterasti in terra aliena? item claudicaverunt a semitis suis, idest praeceptis legis: quia uno pede incedunt, scilicet sensu litterali, non spirituali. Item literaliter etiam, claudicaverunt, quia sequebantur solum traditiones Pharisaeorum: 3 Reg. 18: usquequo claudicatis in duas partes? si dominus est deus, sequimini eum.