LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
Quod l aetamen mutat plantarum naturales sapores et habitudines.
Non enim praetereundum est, quod laetamen mutat quidem plantarum naturales sapores et habitudines praedicto modo maturatum aqua paludali, sicut diximus. Aqua enim fluente non maturatur bene, neque irrigatur planta : quoniam illa quidem frigiditate sua constringit poros laetaminjs, ne exspiret in eo calidum aut humidum naturale ad superficiem, et conservat a putredine. Similiter autem eadem frigiditate constringit poros radicum, et non sinit eos aperiri in tractum nutrimenti convenientis. Similiter autem fluxu quidquid nutrimenti est circa radicem, lavat et deducit : et ideo in fortiter fluentibus aquis paucas aut nullas videmus nasci plantas. Terrestreitas enim fundi lavatur et educitur, nec remanet nisi lapis durus et frigidus, in quo planta nasci non potest vel nutriri. Aqua autem stans fixum in se recipit solis radium, et calefit, et illo calore coadunat ad laetaminis maturationem et radicum apertionem et pullulationem seminum. Aqua enim haec stagnea neque fontalis nequo fluvialis capta et effusa sufficientem habet convenientiam : sed
potius aqua quae descendit in pluviis et roribus et nubibus super terram : haec enim est calida et vaporibilis, et ideo palus ex illa convenientissime fit juxta laetamen : quia calore (sicut diximus) maturat et permiscet vaporabilitate subtili commixtione, et confert ei levitatem et motum, quibus elevari possit in venas et partes organicas plantarum, Si autem aqua lacunalis aut fontium vel certe fluviorum adhaeretur in loco paludum, oportet quod stet sub radio solis priusquam laetamen inficiatur, et commisceatur cum terra fortiter et moveatur, ita quod ex motu spumam faciat, et vaporabilis fiat propter dictam causam. Aqua autem nivium et grandinum nisi diu stet antequam ad plantas fluat, plurimum affert plantis nocumentum sua frigiditate. Est enim in ea frigiditas mortificans radices, et congelans humidum laetaminis : et hoc nocumentum non de facili aufertur : cujus signum est, quia terrae vinosae parum proferunt germinis : et quod proferunt, est immaturum : et licet calefiat aliquando aqua per solem., tamen nocumentum quod intulit prima frigiditate, non aufertur : quia hoc fuit mortificativum. Hoc autem videmus in terris grandinatis et agris : quoniam infra tres annos vix postea referuntur ad cultum : sed aqua pluviae licet sit frigida., tamen excellentiam frigoris non habet, et habet caliditatem ex nube ex qua descendit et vaporabilitatem. Hos autem est calidus et humidus et dulcis, qui de facili movetur ad membra plantarum.
Palus tamen de qua dictum est, non erit sita juxta plantam prope, quoniam nimis infusa planta impeditur a fructu convenienti. Sed potius imbibita laetamini, juxta, quod etiam in turri poni praecipitur a Palladio, convenienter nutrit plantam cum pluvia descendente : quia pluvia descendens ad radices plantae eam deducit, et ibi calore terrae fumat in radices plantarum, et sugitur humor ejus calore naturali radicis. Haec est causa quod aquae pura) macilentas in impetu fluentes, steriles efficiunt terras quas influunt : aquae autem laciniosa et paludosae faciunt eas pingues, et praecipue quando ex pluviis calidis accipiunt incrementum : propter quod exeunt ab alveo ad agros, sicut Nilus qui. crescit ex pluviis sub aequinoctiali descendentibus, quae sunt calidae et humidae, et ideo optime irrigat sata aegyptiorum. Alia autem aqua gravis est potius descendens a partibus laetaminis et a radicibus plantarum quam vaporat in ipsas, et ideo non est adeo conveniens. In lacunis tamen in quibus stetit aqua, medicamen recipit ex continuo radio solis : et ideo putrescentes in fundo ejus herbae quasi in naturam convertuntur laetaminis : propter quod etiam lutum de fundo talium lacunarum paludalium acceptum, pinguem reddit agrum et foecundum, habens effectum laetaminis in ipso : omnino autem convenientissimum plantarum nutrimentum est Laetamen in palude temperata humiditate putrefactum, et ex convenienti stercore commixtum propter causas inductas.
Sed aqua salsa prae omnibus cavenda est ne admisceatur laetamini aut plantis : quoniam illa exsiccativa est et adustiva, et omnino contraria plantarum pullulationi. Licet enim acredo salis facta sit in humido aqueo, tamen torrere solis vertitur in acredinem et amaritudinem, et tale nutrimentum plantae omnino refugiunt et animalia. : habet autem in se insuper siccitatem potentialem ex combusta salis terrestreitate : et ex hoc contrahit poros plantarum, et obturat et exsiccat laetamen, ita quod suum humidum non valet exsudare in plantarum cibationem.
Adhuc autem aquae metallorum, quae per minimas decurrunt, aut fistulas metallinas diu et longe fluxerunt, sunt inconvenientes : quoniam ex natura metalli corrodunt potius quam infundant interiora laetaminis et plantarum. Omnium autem horum causae manifestae sunt
in his quae tradidimus de diversitatibus aquarum in libro Meteororum, Aqua igitur maturaris laetamen, est aqua paludalis ex pluviis et ronibus congregata : aut si illa non habetur, sit aqua lacunalis sub sole diu calefacta et fortiter mota. Si autem nec illa parata est, sit aqua de fontibus aut fluviis hausta, fortiter commixta et sub sole calefacta.