CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De fortitudine quae est ex spe sive praesumptione.
Ex praesumptione autem, quam quidam spem vocant, aliquando oritur audax terribilium aggressio : et tamen qui bonae praesumptionis et spei sunt existentes, non vere fortes sunt, quamvis vere fortem in aggrediendo imitentur. Praesumptuosi enim propter hoc quod multoties et multos vicerunt, in periculorum aggressione non concidunt ut desperantes semetipsos. Consimiles tamen ambo sunt, scilicet praesumptuosus et fortis, in hoc, quod ambo audaces sunt in aggrediendo : sed fortes quidem audaces sunt propter omnia bona quae praedicta sunt de eis : praesumptuosi autem audaces sunt propter hoc quod praesumunt et existimant aliis se meliores esse, et tales qui in alios multa facere possunt et nihil contra pati, et in hoc vere fortibus sunt dissimiles. Simile etiam his aliquid faciunt etiam inebriati : sicera enim propter hoc quod vaporativa est, elevat et multiplicat spiritum, et ideo potatum facit multum praesumentem et de se optime sperantem. Haec est causa, quod inebriati bene sperantes fiunt. Quando autem talibus non sic accidit ut speraverunt, statim fugiunt, et in hoc vere forti dissimiles sunt. Erat enim proprium vere fortis, ut praediximus, bene sustinere pericula quae sunt terribilia homini et non supra hominem existentia : quamvis autem non appareant ut praevisa et praeordinata, sicut in antehabitis de repentinis diximus. Haec autem sustinet fortis propter bonum virtutis. Civilis enim talia non sustineret, sed timide discederet : propter quod qui inter fortes fortior est, videtur etiam in repentinis timoribus mpavidus esse et inturbatus, et magis etiam in his quam in praemanifestis. Talis enim inturbatio magis est ex habitu fortitudinis vel ex minori praeparatione. Pericula enim quae praemanifesta sunt, aliquis etiam sine habitu fortitudinis ex sola cognitione et ratione potest eligere. In repentinis autem praemunitus esse non potest, nisi ex habitu fortitudinis.