CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De deductione, quid et quot modis fiat.
Deductio autem (quia opponitur per aliquem modum inductioni) post haec ordinanda : habet enim deductio medium magis notum secundum naturam conclusione, et propinquius scientiae quam inductio quae secundum naturam rei habet minus notum et remotius a scientia secundum naturam : infert enim universale ex singularibus, quae secundum naturam minus nota sunt, et magis remota a scientia quam universale.
Est igitur deductio, quando ipsi medio palam est inesse primum extremum sive majus extremum in majori propositione, in qua majus extremum praedicatur de medio : sic enim se habentibus terminis, primo scilicet, et medio, propositio major efficitur per se nota. Sed dubium est an postremo quod est minor extremitas, insit medium in minori propositione, in qua medium praedicatur de minori extremitate secundum dispositionem primae figurae : et quamvis dubium sit hoc, tamen vel similiter vel aequaliter debet esse credibilis, aut eliam magis credibilis quam conclusio sive conclusione : tunc enim quia non est certa minor, perfectam scientiam facere non potest: et quia aliquid habet credulitatis aliquo modo disposita in formam syllogismi, deducit et vicinat ad scientiam, quamvis non attingat perfecte usque ad scientiam. Iste est igitur unus et prior modus deductionis.
Amplius autem secundus modus deductionis est, si quidem minor mediata sit propositio, sicut et conclusio : tamen pauciora sunt media ad probandam mi-.
norem, quam ad probandam conclusionem : tunc enim omnino accidit minorem (eo quod pauciora habet media quam conclusio) propinquiorem esse scientiae : quamvis enim medium sit causa scientiae, tamen quod plura habet media, incertius est et longius a scientia, quam id quod pauciora, quia longinquius est a primis principiis per se notis et immediatis . Isti igitur duo modi sunt deductionis. Penes diversitatem enim majoris deductio sumi non potest : quia in ipsa est tota virtus inferendi in syllogismo : et conclusio est pars ipsius : et ideo si ipsa esset dubia, nulla oratio fieret deductio ad scientiae vicinitatem.
Explanatio autem primi modi deductionis est in terminis a B c transcendentibus : qui tamen ad materiam determinantur in exemplo Platonis posito in libro qui dicitur Mennonis, ubi quaeritur, utrum virtus sit disciplinabile vel assuescibile bonum, vel donum a diis donatum ? Sit enim a docibile, quod est major extremitas. Id autem in quo est b medium, sit disciplina, c autem minor extremitas sit justitia generalis, quae est virtus in genere. Tali autem dispositione terminorum facta, manifestum est per se, quod omnis disciplina docibilis est, et incrementum accipit experimento et doctrina. Quod autem justitia generalis sive virtus sit disciplina (quamvis hoc dixit Socrates) dubium est. Si ergo in tali syllogismo similiter sive aequaliter vel magis credibilis sit propositio minor (quae est B c) quam conclusio quae est A c propositio : tunc talis syllogismus deductio vocatur. Cujus ratio est : quia propinquius est scientiae : eo quod sic syllogizantes assumpserint a c conclusionem talem esse, cujus prius nullam habuerint disciplinam sive scientiam, b c autem propositionem sumpserunt quidem dubiam, sed non penitus ignoratam.
Si quis autem objiciat dicens quod ubi minor propositio est dubia, ibi petitur id quod est in principio. Dicendum quod hoc non est verum ubi minor penitus sit ignorata. Adhuc autem cum minor sit dubia, si debeat esse petitio principii, oportet converti terminos majoris propositionis : hic autem non est sic. Sic ergo explanatus est modus primus deductionis : et arguitur sic in primo primae, omnis disciplina docibilis : omnis virtus disciplina: ergo omnis virtus docibilis.
Aut rursus in modo secundo talis fit explanatio, et per terminos transcendentes, et per terminos in materia speciali sumptos. Secundus enim modus est, si pauciora sunt media ad hoc quod c sit b (quod dixit minor propositio) quam ad conclusionem : nam et sic minor est aliquid propinquius scientiae quam penitus ignorata conclusio,ut si d sit quadrangulari vel quadrari, et sit major extremitas ; id autem in quo est e sit recta linea, quae est medium; in quo autem est f minor extremitas, sit circulus. Si ergo ejus quae est minor e f propositio, sit unum solum medium, hoc scilicet, per lunares figuras sive portiones aequales sumere lineas curvas rectae lineae quae est quadrati radix, et sic circulum aequalem fieri rectae lineae quadrati : ad conclusionem autem plura habeantur media, quam hoc quod dictum est: tunc iste est secundus modus deductionis : quia tunc iterum minor propinquior est scientiae, quam conclusio : et syllogizatur sic, omnis linea recta quadratur per lunares figuras ; per conum circuli est accipere lineas curvas lineis rectis aequales : ergo per lunares figuras contingit quadrari circulum.
Quando autem minor propositio quae est B c neque credibilior est, neque aeque credibilis conclusione, quae est a c, neque pauca sive pauciora media sunt ad minorem quam ad conclusionem: tunc non dico talem argumentationem esse deductionem : quia non conducit ad aliquid vel per aliquid propinquius scientiae. Similiter etiam non dicitur deductio, quando immediata et per se nota est minor propositio sicut major : talis enim syllogismus demonstratio est, et disciplina sive perfecta scientia est, quod est hujusmodi, et non est deductio in ipso, sed status et finis. Quamvis autem deductio secundum utrumque modum dicta, in prima figura tantum hic disposita sit a nobis: potest tamen fieri in qualibet figura, dummodo caveatur quod illa quae fiet major (cum syllogismus secundae vel tertiae figurae in primam figuram reducitur) semper sit per se nota et altera dubia, sed non ignorata.
Deductio autem modus rationis est deficiens a demonstratione quando est in demonstrativis, et deficiens a certitudine syllogistica quando est in probabilibus et dialecticis. Et haec de deductione dicta sunt. Hic enim posita sunt ea quae dicta sunt propter oppositionem quam habet ad inductionem: et non est usus ejus multum in scientiis vel artibus.