CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Impugnat eosdem Doctores, quatenus asserunt finem clare visum necessitare voluntatem. Primo, quia per visionem voluntas intrinsece non mutatur. Secundo, non obstante visione, manet idem objectum voluntatis quod antea habuit. Improbat etiam quod dicunt, implicare visionem separari ab amore, quia sunt duo absoluta.
(a) Contra tertium articulum, quando principium elicitivum non necessario elicit, habens principium illud non necessario agit: sed principium elicitivum eodem modo se habens quod prius eiiciebat contingenter actum, modo non elicit necessario; ergo nec agens habens illud principium necessario aget. Voluntas autem habens eamdem charitatem prius quam modo habet, prius contingenter eiiciebat illum actum fruendi; modo ergo non necessario elicit actum illum, cum nulla sit facta mutatio ex parte ejus. Hoc patet in raptu Pauli, si prius habuit eamdem vel aequalem charitatem cum ea quam habuit in raptu illo, nulla esset mutatio ex parte voluntatis, nec principii elicitivi. Nulla ergo necessitas eiiciendi tunc magis quam nunc, nec per consequens necessitas agendi cum saltem potuerit esse aequalis charitas ante raptum et in raptu.
Item, saltem potuit esse aequalis charitas ante raptum et in raptu ; ergo aequalis libertas.
Negativa istius articuli tertii potest sic confirmari : Necessitas agendi non potest esse nisi per aliquod intrinsecum principio activo, per hoc autem quod intellectus nunc videt objectum, nihil novum est intrinsecum principio activo in fruitione: ergo nec nova necessitas agendi. Major probatur : Alioquin necessitas agendi non esset per rationem principii activi, et ita per nihil vel per extrinsecum, et si per extrinsecum per illud esset agere, quia per quod est necessitas agendi, per illud est agere. Minor patet, quia visio (secundum eunt) nullam habet rationem principii activi respectu fruitionis, nec intellectus, nec aliquid in intellectu.
Si etiam (secundum aliam viam) visio habet aliquam rationem principii activi, non tamen principalis, sed secundarii, et tunc accipiatur major sic : Necessitas agendi non est nisi per aliquid intrinsecum principio activo principali, nam secundarium non dat necessitatem principali, sicut nec determinat ipsum ad agendum, sed e converso principale agens ex se secundum modum sui utitur secundario, ita quod si nihil in principali excludat contingentiam, tota actio erit contingens. Minor est plana, quia per visionem nihil est intrinsecum principali activo: ergo, etc.
Item a priori sic : Omnis potentia una sicut habet unum primum objectum, sic unum modum respectu primi objecti ; ego eumdem respectu cujuslibet, in quo per se includitur ejus primum objectum. Dicitur ad illud, quod voluntas habet aliquem modum unum qui est per se, sed modi posteriores sunt varii, qui conveniunt potentiae in agendo respectu specialium objectorum, tales sunt necessario et contingenter, sed per se modus est libere.
Contra, naturaliter et contingenter non inferunt libere, sicut inferiora suum superius ; ergo non sunt modi speciales contenti sub primo modo, qui est libere. Dicitur quod sicut comparantur ad voluntatem, licet simpliciter loquendo se habeant necessario, et libere sicut excedentia et excessa.
Item, aut finis movet ad actum istum, aut potentia movet. Si finis, patet quod non est necessitas, quia ille finis ad nullum actum creatum necessario movet. Si voluntas, et illa non habet differentiam ex parte objecti, nisi approximationem majorem vel minorem, tunc arguo sic : Diversa approximatio passi ad agens non causat necessitatem, sed intensiorem actionem, sicut patet de calido respectu calefactibilium plus et minus approximatorum. Diversa autem praesentia objecti cogniti, puta visi et non visi, non videtur esse nisi quaedam approximatio diversa ejus circa quod debet esse actus voluntatis ad voluntatem; ergo istud non diversificat necessitatem et non necessitatem, sed tantum facit intensiorem et minus intensum actum.
(b) Item quod dicit in isto articulo, quod impossibile est omnino actum visionis esse sine fruitione in tali agente, hoc non videtur verum, quia quaecumque naturae distinctae absolutae sic se habent, quod prior essentialiter non dependet a posteriori: tale potest esse sine posteriori absque contradictione. Actus autem isti, scilicet visio et fruitio, sunt duae naturae absolutae; ergo sine contradictione, visio quia est prior naturaliter,potest esse sine fruitione, quae est posterior.
Respondetur quod major est vera de illis absolutis, quorum neutrum dependet ab altero, nec ambo a tertio. In proposito autem ambo dependent a tertio ut ab objecto causante et movente.
Contra, si non dependent a tertio necessario causante ambo, nec etiam necessario causante utrumque vel unum, licet causet alterum adhuc major erit vera, quia sine contradictione poterit esse prior sine posteriore.
Ista autem non dependent a tertio necessario simpliciter causante ambo, patet, nec necessario causante posterius si causet prius.
Quia quidquid absolutum potest non necessario causare immediate, potest non necessario causare per causam mediam etiam causatam, quia illa causa media causata non necessitat ipsum ad causandum effectum illius causae mediae absolutum, ut patet de Sole: igitur si non causat immediate necessario absolutum posterius, non causat necessario illud posita causa priore, si qua sit causa.