IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(c) Ad argumentum tactum ad istud . dubium, dico, etc. Sed hic occurrunt nonnullae difficultates, quarum prima est circa hoc quod dicit Doctor, quod relatio naturae ad primum efficiens est ei consubstantialis, sed ad secundum efficiens est relatio tantum accidentalis, quaero an natura causata dicat simpliciter eamdem relationem ad primum efficiens et ad secundum, aut dicit aliam et aliam. Non primo, quia et eadem relatio non videtur simul posse habere plures terminos per se et primo, sed tam secunda causa quam prima dicuntur per se et primo termini relationis. Tum etiam, quia eadem relatio esset realiter distincta a natura causata, et non realiter distincta, quia ut esset ad secundum efficiens, esset realiter distincta, et ut esset ad primum efficiens, non esset realiter distincta. Non secundum, quia quaero,an illae relationes essent ejusdem rationis, aut alterius ? Non ejusdem rationis, quia duae relationes ejusdem rationis, quae dicunt ordinem essentialem causati ad causam, non possunt esse in eodem fundamento, ut supra patuit a Doctore d. 1. q. 3. et vide quae exposui ; non enim duae filiationes possunt simul esse in eadem natura, ut ibi exposui ; non alterius rationis, quia tunc simul essentialiter dependeret dependentia alterius rationis ad plures per se causas efficientes, quod videtur inconveniens.
Respondeo primo, quod forte posset concedi, quod sit eadem relatio. Et cum dicitur quod esset ad plures terminos primo et per se, dico quod esset primo per se ad causam unam totalem, sic intelligendo, quod causae essentialiter ordinatae, licet sint totales causae alterius ordinis et alterius rationis, possunt tamen dici una causa pro quanto sunt ad invicem unitae, et habent unitatem per se ordinis. Unde Doctor in primo, distinctione 3. quaestione 7. dicit quod Sol in suo ordine causandi habet unam rationem causandi respectu prolis, et pater in suo ordine causandi est unius rationis ;sed causa totalis, quae complectitur patrem et Solem, non habet aliquam unam rationem formalem causandi, sicut non est una causa, nisi unitate ordinis. Haec ille.
Potest secundo dici, quod eadem relatio terminatur ad plures per se terminos, ad invicem tamen essentialiter ordinatos, non posset tamen dependere ad plures per se terminos non essentialiter ordinatos. Et cum dicitur quod tunc esset distincta realiter, et eadem realiter, dico quod hoc non sequitur, quia ideo diceretur distincta realiter, puta a Francisco, pro quanto talis natura causata a Francisco potuisset eadem fuisse causata a Joanne, et sic eadem relatio non esset idem realiter, prout comparatur ad Franciscum, tamen ut simpliciter comparatur ad primam causam, diceretur eadem realiter. Sed haec expositio non videtur vera, nec ad mentem Doctoris, quia si esset eadem relatio, esset impossibile fundamentum esse sine termino. Modo pono quod Joannes sit causatus a Deo, Sole et a Petro, potest manere Joannes Petro destructo, et per consequens non videtur manere eadem relatio, quia nec idem terminus, nisi diceretur quod quamvis Joannes dependeat a Petro et a Deo, sufficit quod sit impossibile Joannem esse sine ipso Deo, et per consequens ut comparatur ad Deum, est eadem realiter absolute ; ut vero comparatur ad Petrum, non esset eadem realiter, quia talis natura Joannis non simpliciter dependet a Petro. Quidquid sit de hoc, potest secundo dici quod sit alia et alia relatio ad aliam et aliam causam. Et dico breviter, quot sunt causae concurrentes essentialiter ordinatae ad eumdem effectum, tot sunt relationes in tali effectu correspondentes illis causis, et sic una potest realiter identificari, alia non realiter identificata. Illa enim, quae terminatur ad terminum, sine quo est impossibile causatum esse, realiter identificatur causato: illa vero, quae respicit terminum sine quo causatum potest esse, realiter distinguitur a causato. Et cum dicitur, aut essent alterius rationis, aut ejusdem rationis, dico quod essent alterius rationis, sicut et termini essentialiter ordinati.
Secunda difficultas est in hoc quod dicit, quod eadem relatio est in natura ipsa manente, vel etiam ipsa habita post interruptionem, quia non videtur verum; licet enim idem absolutum interruptum possit redire per divinam potentiam, tamen relatio interrupta non videtur posse redire eadem.
Dico quod redeunte eodem fundamento, et manente eodem termino, de necessitate naturae oritur eadem relatio, licet prius interrupta, et hoc magis patebit in 4. dist. 43.
(f) Quomodo relatio creaturae ad Deum efficientem est eadem creaturae, et quomodo non est eadem, quia eadem vere et realiter non eadem formaliter. De hoc videquae dicit Doctor in 2. dist. 1.quaest. 5. et vide quae ibi exposui. Sequitur, neque multo magis sic sunt eadem substantia, et ipsa fatitudo vel firmitas fundamenti. De ista ratitudine vide quae notat Doctor ubi supra contra Henricum, et in primo, distinct. 3. quaest. 5. Sequitur : Nec ista contradicunt, scilicet quod aliqua sint idem realiter, et distincta formaliter ; patet, quia veritas et bonitas cum sint passiones entis per Philosophum, 4. Metaphysicor. text. com. 17. sunt eadem realiter entitati, et distincta formaliter. Sequitur : Ita etiam est de realitate a qua accipitur differentia, et similiter de quidditate et entitate individuali, de quibus salis dictum est in secundo, distinctione 3. quaestione 6. Sequitur: Nec etiam est contradictio secundum dicentem, scilicet Henricum, respectum vestigialem esse ratitudinem fundamenti aliquid esse idem fundamento, de quo respectu vestigiali satis dictum est in primo, distinct. 3. quaest. 5. et tamen non sic idem, quod sit ratitudo fundamenti, quod negatum est in primo lib. ubi supra, quia ipse, scilicet Henricus ponit omnem relationem esse eamdem fundamento, nec tamen omnem ratitudinem fundamenti, sed distinguit respectum vestigialem ab aliis in hoc. Vult enim Henricus quod omnis relatio sit eadem realiter fundamento, non tamen vult quod omnis sit ratitudo fundamenti, sed tantum illa, quae dicit respectum vestigialem, qui respectus vestigialis est relatio creaturae participantis ad ipsum Deum participatum. Et quod omnis relatio siteadem fundamento, est subtiliter improbatum a Doctore in 2. dist. 1. quaest. 5. et concedit ibi quod etiam relatio, quae est respectus vestigialis, est realiter eadem fundamento, sed non formaliter ; negat tamen quod talis relatio vestigialis sit ratitudo, sive firmitas fundamenti, ut patet ex Doctore in primo,dist. A. quaest. 5.
(g) Ad argumenta. Primo arguit Doctor, probando quod in Christo non sint duae filiationes. Et prima ratio stat in hoc, quia filiatio constituit filium, quia filius est effectus formalis filiationis ; ergo duae filiationes constituunt duos filios sed Christus non est duo filii, patet quia tantum est unum suppositum.
Respondet, quod quamvis sint duae filiationes in Christo, non tamen duo filii, et patet responsio.
Tertio arguit, et ratio stat in hoc, quia si esset filius temporalis, haberet relationem realem ad matrem, et in morte illam non habuisset, nec etiam post resurrectionem, cum fuerit interrupta,et sic nunc non esset idem filius.
Respondet, quod manente eodem fundamento, sive interrupto, sive non interrupto, et eodem termino, erit simpliciter eadem filiatio, quae prius.
(h) Et cum arguitur quod alia productione accepit esse in resurrectione, dicit quod illa productio non tollit filiationem, quae fundatur super illud esse, etc. Vult dicere quod filiatio consequitur generationem passivam filii a matre, et illa in morte fuit interrupta, quia tunc non erat natura humana, et alia quando sequebatur resurrectionem passivam, et illa est relatio resuscitati ad Deum resuscitantem ; et ista relatio dicitur nova, quia fundatur in natura de novo producta, filiatio vero est eadem, quae prius, licet fuerit interrupta, sicut et natura, in qua fundabatur fuit interrupta.
Ad quartum respondet quod non est simile de relatione dominii in Deo, et de filiatione in Christo, quia Christus reali relatione passiva accepit illam naturam realiter actualiter existentem, propter quod sequitur illum esse filium reali relatione.
(i) Et cum probatur in proposito, quod Deus non est potens creare, nisi ut artifex.
Respondet, quod scientia Dei (quae est in Deo quaedam perfectio absoluta) est in eo ex natura rei, patet, quia est eadem realitas quod Deus, ut probatum est in primo, dist. 2. quaest. 2. Sed ipsa non dicitur ars, nisi ex respectu ad alia objecta, vel aliquorum objectorum ad ipsam, id est, quod eadem notitia, ut absolute sumpta est idem quod Deus; ut vero terminatur ad essentiam divinam dicitur sapientia et ut terminatur ad objecta secundaria secundum eorum esse quidditativum potest dici scientia, et ut terminatur ad objecta secundaria cognita producibilia in esse dicitur ars ; in re tamen est tantum ipsa notitia Dei absoluta, sed potest diversificari secundum alium et alium respectum sive secundum aliam et aliam terminationem ad aliud et aliud objectum, ut supra patuit in 1. dist. 39.
(j) Licet ergo Deus producat creaturas ut artifex, hoc tamen non est, ut in scientia fundatur respectus rationis, quae sit ratio, qua potest producere, quia relatio rationis non potest esse ratio formalis producendi ens reale ad extra, quia ratio formalis producendi vel est perfectior producto, si est ratio formalis producendi aequivoce ; vel est aeque perfecta, si est ratio formalis producendi univoce; sed nulla relatio rationis est aeque perfecta enti reali, et sic relatio rationis non est ratio formalis producendi ens reale. Sequitur:
Sed tantum, ut ille habitus absolutus, qui dicitur esse ars, inest ipsi Deo, id est, quod illa notitia absolute sumpta realiter inest Deo, imo est ipse Deus. Sed an talis scientia dicatur vere ars sive notitia practica, de hoc diffuse dictura est in quaest. ult. Prologi. Sequitur : Ita quod in forma arguendi est fallacia Accidentis, Deus, ut artifex est productivus ; per relationem rationis est artifex, ergo per relationem rationis est productivus. Major enim est vera, prout medium accipitur pro fundamento ipsius relationis, et minor est vera, ut accipitur pro ipsa relatione formaliter; est ergo fallacia accidentis.
(c) Ad ultimum concedit Doctor quod filius est realiter aequalis matri secundum naturam humanam, vel excellentior. Et cum dicitur quod aequalitas fundatur super unitatem unionis, negatur, quia unio est relatio, aut est relatio eadem, quae aequalitas, et tunc idem fundabitur in se, aut est alia, et tunc quaero, aut illa alia fundabitur super unum, et quaero super quam unitatem? Si super unitatem unionis, erit processus in infinitum, si vero super unitatem, non super unitatem unionis, idem potest dici de aequalitate, scilicet quod fundatur super unitatem, et non super unitatem unionis.