REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Secundus modus ponendi fidem infusam, quod cum ex terminis non possit haberi veritas credibilium, mediate vel immediate, infundit Deus habitum supplentem vicem objecti, quo credibilibus assentiamur, ejus tamen objectum primarium est Deus in se, et non ut revelans, ut posuit primus modus.
Secundo potest dici quod fides infusa secundum alium modum ponenda est in nobis, quia licet credibilia, ut Deum esse Trinum et unum, aliqualiter a nobis possunt naturaliter cognosci, ut in generalibus conceptibus entis veri, tamen ex conceptu terminorum in particulari a nobis naturaliter non cognoscuntur, quia Deum hic non cognoscimus, ut est quaedam singularitas, sed solum secundum intentiones generales, et ideo Deum esse Trinum et unum, non est nobis evidens ex Terminis. Termini enim, ut sic in universali a nobis apprehenduntur, non sunt termini propositionis immediatae, sed magis propositionis neutrae, propter quod in nobis ex apprehensione terminorum non potest causari assensus fidei. Sed si intelligeremus terminos in particulari secundum proprias rationes, tunc moverent multum ad apprehensionem simplicem sub propriis eorum rationibus ; et secundo ad compositionem terminorum in propositione immediata. Sed quia in via non movent sic intellectum, ideo ex tali apprehensione terminorum non habemus assensum propositionum immediatarum, propter quod nihil movet intellectum nostrum naturaliter ad causandum assensum istis credibilibus, quod se tenet ex parte objecti. Ideo Deus supplet vicem objecti creando assensum per hoc quod infundit habitum fidei, quae inclinat intellectum in objectum fidei, ut ei assentiat, ut, sicut si termini articulorum fidei imperfecte moventes ad causandum assensum imperfectum, tunc ex frequentia actuum imperfectorum terminorum in articulis generaretur a nobis assensus imperfectus. Sic Deus infundit in no bis habitum fidei inclinantem in assensum articulorum, ita tameo quod fides respicit Deum, de quo formantur articuli, quibus ut objectis secundariis, assentimus per habitum fidei.
Sed iste assensus non est ex evidentia terminorum, sed ex habitu inclinante, quo assentimus omnibus credibilibus, quae aut sunt necessaria, ut Deum esse trinum et unum, aut contingentia, ut incarnatio filii Dei, et resurrectio mortuorum, et hujusmodi, quia dependent ex libertate divinae voluntatis, licet ut praedestinata jam sunt necessaria, et sic necessitas eorum est conditionata. Ista tamen necessaria et contingentia non videmus ex evidentia rei, nec intuitive, ut nata sunt videri ; ideo assensus, quem causat in nobis fides infusa, non est ita perfectus, sicut erit quando videbimus Deum, sicut est.
Secundum igitur hunc modum ponendi fidem infusam, est dicendum quod per eamdem fidem infusam assentio huic: Deus est trinus et unus, et quod hoc sit a Deo revelatum, nec credo unum, quia credo aliud. Sed habitus iste immediate inclinat in utrumque, et in alios articulos, sicut si ex objectis causaretur ; et ipsa fides sic inclinans non facit objecta esse praesentia, sicut scientia inclinans intellectum in intelligibilia non facit ea esse praesentia intellectui secundum rationem habitus, ita quod repraesentet ea, sed hoc fit per species. Quod si objectum esset praesens in specie, et posset movere, scientia adhuc magis inclinaret ad objectum illud quam in aliud ; et homo facilius inclinaret, et cognosceret ex tali objecto quam ex alio, cujus nunquam habitum habuit.
Sic in proposito, licet credibilia non sint praesentia per fidem infusam, ita quod repraesentet objecta, sicut nec aliquis alius habitus facit, sed aliunde habet homo quod fiant sibi aliquo modo cognita, ut per auditum vel scripturam, tamen inclinat in credibilia primo, sicut in objecta sua, ita tamen quod respiciat Deum, ut primum objectum de quo sit, ut formalem rationem objecti, per quam respicit objectum suum.
Et secundum hoc patet differentia inter fidem infusam et fidem acquisitam, quia in fide acquisita ratio tendendi in aliquid creditum est veritas testificantis et asserentis illud, cui asserenti ut vero creditur; sed sic non est universaliter de infusa, ipsa enim est de ipsis credibilibus, ut articulis respicientibus primam veritatem, in qua sunt omnes veritates, sicut primum objectum, non sicut de eo a quo sunt causaliter aliae veritates revelatae. Secundum istam viam, quamvis articuli non sint praesentes, ut objecta, nisi quando prius revelantur, cum non tendit in eos, qui credit, primo revelatos, non enim respicit pro formali objecto ipsum revelari, sed ipsos articulos in re. Conveniunt tamen, quia utraque est habens obscuritatem, quamvis enim inclinant firmiter in objecta, non tamen faciunt ea esse evidenter praesentia, nec inclinant propter evidentiam objectorum, quam habent in se, quamvis inclinant in veritatem, secundum quod firmiter objecti, inclinant intellectum in talia objecta.