Vivit. Hic ponitur gratiarum actio: et circa hoc tria facit. Primo proponit eam. Secundo ponit ejus materiam, ibi, deus qui dat etc.. Tertio prorumpit in laudes dei, ibi, propterea vivit dominus.
Et loquitur ad modum regis de deo. Antiquitus modus salutandi regem fuit. Vivat rex. Hoc convenit deo: quia ipse est vita aeterna: Ps. 35: apud te est fons vitae. Et ideo dicit, vivit dominus.
Ezech. 33: vivo ego, dicit dominus deus. Ipse enim est dator vitae hominibus: joan. 1: quod factum est in ipso vita erat. Item aliis optatur benedictio, sed ipse est ipsa benedictio, benedictus deus meus. Deus meus dicitur filius: Is. 9: filius datus est nobis: Ps. 66: benedicat nos deus, deus noster, benedicat nos deus: Dan. 3: benedictus es domine deus patrum nostrorum, et laudabilis et benedictus in saecula: et quia nos benedictionibus implet. Tertio optat ejus exaltationem: et exaltetur deus salutis meae, idest auctor et dator salutis gratiae in praesenti, et gloriae in futuro: Ps. 43: tu es ipse rex meus et deus meus, qui mandas salutes Jacob. Item ibid. 73: operatus est salutem in medio terrae. Non petit ut exaltetur in se, quia altissimus est: Ps. 86: fundavit eam altissimus; sed ut exaltetur in cognitione nostra. Et dicit, salutis meae, idest qui me salvat: isa. 45: deus justus et salvans non est praeter me: Act. 4: non est aliud nomen datum hominibus sub caelo. Vel, deus qui salvat me, exaltetur per suum effectum, ut salvet me non solum in infimis, sed etiam in excelsis: Matth. 21: benedictus qui venit in nomine domini, hosanna in altissimis: Eccl. 43: exaltate illum quantum potestis: major est enim omni laude: Psal. 98: exaltate dominum deum nostrum; et adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est.