In sola autem Lacedaemoniorum etc..
Postquam philosophus ostendit quod legis positio necessaria est ad hoc quod homines fiant boni, hic ostendit quod necessarium sit hominem esse legis positivum.
Et primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, communes quidem enim etc..
Dicit ergo primo, quod quamvis, sicut praedictum est, necessaria sit legumpositio ad nutritiones et operationes hominum, tamen in sola civitate Lacedaemoniorum cum paucis aliis legislator videtur habuisse curam, ut legibus ordinaret nutritiones puerorum, et vias inventas ad operandum. Sed in pluribus civitatibus talia sunt neglecta, in quibus unusquisque vivit sicut vult disponens de filiis et uxore secundum suam voluntatem ad modum cyclopum, idest quarumdam gentium barbararum, quae legibus non utuntur. Optimum igitur est, quod habeatur recta cura de nutritionibus puerorum, et virtuosis actionibus civium, secundum publicam auctoritatem; et quod homo instruatur, ut possit hoc idonee operari.
Sed cum homines negligant hoc in communi, quia scilicet non exhibent ad hoc publicam curam, videtur esse conveniens unicuique privatae personae ut conferat suis filiis et amicis aliquid ad hoc quod sint virtuosi, vel si non potest conferre, quod saltem eligat ea per quae hoc possit fieri. Quod quidem maxime videtur posse fieri, secundum praedicta, si aliquis fiat legis positivus, idest si acquirat idoneitatem, qua possit condere rectas leges. Et sic esse legis positivum principaliter competit publicae personae, secundario tamen competit etiam privatae.
Deinde cum dicit: communes quidem enim etc., probat propositum per duas rationes. Dicit ergo primo manifestum esse, quod communes curae, scilicet quae fiunt per publicas personas, quarum est leges condere, fiunt per leges. Sic enim videntur de aliquibus curare in quantum super his leges statuunt. Bonae autem curae sunt quae fiunt per bonas leges.
Nec differt ad propositum, utrum hoc fiat per leges scriptas vel non scriptas vel per leges quibus unus instruatur aut plures.
Sicut etiam patet in musica et exercitativa et in aliis eruditionibus; quod non differt quantum ad praesens tempus utrum documentum proferatur cum scripto vel sine scripto.
Nam Scriptura adhibetur ad conservationem memoriae in futurum. Similiter etiam, non differt utrum in talibus documentum proponatur uni tantum aut pluribus; et ita videtur eiusdem rationis esse, quod aliquis paterfamilias instruat filium suum, vel paucos domesticos sermone admonitorio sine Scriptura et quod aliquis princeps ferat legem scriptam ad ordinandam totam multitudinem civitatis. Sicut enim se habent leges publicae, et mores per eos introducti in civitatibus, sic se habent in domibus paterni sermones et mores per eos introducti;
Haec autem sola differentia est: quod paternus sermo non habet plenarie vim coactivam sicut sermo regius, ut supra dictum est. Consequenter autem ostendit, quod quantum ad aliquid hoc magis competit privatae personae quam publicae, ex cognatione et beneficiis, scilicet propter quae filii diligunt parentes, et de facili obediunt naturali amicitiae, quae est filiorum ad patrem. Sic igitur, licet sermo regius magis possit per viam timoris, tamen sermo paternus magis potest per viam amoris, quae quidem via est efficacior in his qui non sunt totaliter male dispositi.
Secundam rationem ponit ibi adhuc autem etc..
Et dicit, quod disciplina, quae est utilis in communi, habet aliquam differentiam circa aliquod particulare; sicut patet in arte medicinali; quia in universali, febricitantibus utilis est abstinentia et quies, ut natura non gravetur per abundantiam cibi, et calor non excitetur per motum. Sed forte alicui homini febricitanti hoc non expedit, quia abstinentia nimis debilitaret virtutem et forte aliquis febricitans indiget motu ad hoc quod resolvantur grossi humores.
Et idem etiam patet in agonistis, quia pugil non utitur eodem modo pugnandi contra unumquemque. Et secundum hoc certius videbitur procedi in operatione uniuscuiusque artis activae, si adhibeatur propria cura circa unumquodque.
Sic enim unusquisque magis potietur eo quod sibi convenit.
Sed tamen optime adhibebitur cura ad aliquid faciendum, si medicus, et exercitativus et quilibet alius artifex operativus cognoscat universale, puta quid communiter omnibus conferat, puta omnibus hominibus, vel quid conferat omnibus talibus, puta cholericis. Et hoc ideo quia scientiae, et dicuntur esse et sunt de communibus: optime ergo curare poterit qui ex scientia universali procedit ad curandum de aliquo particulari.
Non tamen solum hoc modo potest medicus curare, sed etiam quantum ad curationem alicuius particularis hominis nihil prohibet, quod bene curet eum, etiam si nesciat communia, dum tamen propter experientiam consideret diligenter accidentia cuiuscumque particularis hominis: sicut et quidam videntur esse optimi medici sui ipsorum, propter hoc, quod sunt experti accidentia propria, non tamen sufficiunt ad adiuvandum alios.
Quamvis autem aliquis sine scientia universali possit bene operari circa aliquod particulare, nihilominus tamen ille qui vult fieri artifex debet tendere ad cognitionem universalis, ut aliquo modo illud cognoscat; sicut hoc etiam necessarium est ei qui vult esse speculativus, puta geometra vel naturalis. Dictum est enim quod scientiae sunt circa haec, scilicet circa universalia. Et ita etiam se habet in his qui curam adhibent ut faciant bonos.
Possibile enim est, quod sine arte et scientia, qua cognoscatur universale, aliquis possit hunc vel illum hominem facere bonum, propter experientiam quam habet de ipso. Tamen si aliquis velit per suam curam aliquos facere meliores, sive multos sive paucos, debet tentare ut perveniat ad scientiam universalem eorum, per quae quis fit bonus, idest ut fiat legispositivus, id est ut sciat artem qua leges bene ponantur, cum per leges boni fiamus, ut supra habitum est. Quia quod aliquis possit bene disponere quamcumque bonam habitudinem hominis inducendo ipsam, et oppositam removendo ipsam, puta sanitatem et aegritudinem, virtutem et malitiam, non est cuiuscumque, sed solum alicuius scientis communia; sicut patet in arte medicinali, et in omnibus aliis rebus quibus adhibetur cura et prudentia humana. In omnibus enim oportet, quod aliquis non solum cognoscat singularia, sed etiam quod habeat scientiam communium; quia forte occurrent aliqua, quae comprehenduntur sub scientia communi, non autem sub cognitione singularium accidentium.