LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De relatione dictorum ad invicem secundum virtutis informationem.
Horum autem mediorum et extremorum relatio ad invicem est et convenientia, quam Pythagoras catenam auream appellavit. Intelligentia enim non moveret desiderium, nisi participatione divini. Nihil enim appeti potest, nisi quod divini boni habet participationem vel rationem. Similiter anima non moveret corpus, nisi sub ratione agentis intelligentiae. Agens enim intellectus per se habet movere corpus. Speculativa enim intelligentia corpore non utitur ad motum, sed ad passionem : ut enim Avicenna dicit corpori nihil confert, sed accipit a corpore : hoc autem in praecedentibus ostensum est.
Similiter corpus caeleste quod est quasi instrumentum animae, ad formam substantialem non moveret, nisi formaretur conceptu animae, qui est conceptus agentis intelligentiae : sicut nec manus ad formam artis moveret, nisi spiritus movens manum, forma intelligentiae quae ars est, esset informatus. Et hoc modo qualitates elementales caelo formantur, sicut bipennis formatur manu artificis. Qualitates enim elementales non ex se inducunt nisi alterationes et passiones et actiones. Quod autem per passiones et actiones ad hanc vel illam formam substantialem devenitur, ab informatione caelestis corporis accipiunt. In forma enim illius agentia primo quidem efficiunt corpus mobile. Et quia per actionem et passionem mobile est, talium autem motus est a centro, necesse est quod operatione calidi quod motum facit, frigidum enim abscindit et sistit motum, elementa inferiora quae centralia sunt, in quibus virtus partium circumferentiae, congregantur in unum a centro : quoniam motus in eis vapor et fumus est. Et sic generantur omnia quae vapore et fumo constituuntur, sive in acre, sive sub terra, sive sub aqua. Influxus enim et refluxus maris et ebullitiones aquarum ex talibus causantur. Sub terra autem rugitus qui sub terra aliquando audiuntur, et montium elevationes et vulcani ex incensione talium vaporum efficiuntur. In aere vero recti flatus et turbines. Rectus enim flatus est, qui ex fumo terrae in aerem elevatur, transcendente aerem et impellente. Turbo vero ventus est in elevatione sua inter vaporem aqueum conclusus, et sic ad superficiem aeris elevatus, et in. superficie aeris de concavo nubis motum involutionis erumpens, et aerem motu circumvolutionis circumferens. Ex vapore vero aqueo generantur grandines, nives, pruinae, pluviae et rores. Cujus signum est, quod omni tempore quando multae stellae quae alio tempore invisibiles sunt, in caelo apparent, et spissae fixae in caeli concavo, eadem die vel sequenti vel tempore brevi plus pluet vel ninget. Causa vero hujus esse non potest, nisi quia aer desuper humidus est : in perspicuo autem humido formae et figurae objectae dilatantur, et tenentur, et visibiles efficiuntur in tali aere, quae alias visibiles non essent. Hujus signum est, quod tunc etiam montes et arbores longe distantes clare videntur, et apparent. Cujus causa esse non potest, nisi quia vapores inferiorem aerem obscuran-
tes, ad interstitium frigidi aeris jam elevati sunt, et inferiora relinquunt: propter quod in proximo conversi in formam aquae descendunt. Tonitruum autem et coruscatio et hujusmodi generantur ex. vapore terreo, et in elevatione sua accenso, et intra nubem concluso, de quibus In naturalibus latius dictum est. SI autem vapor moveat materiam terrae et aquae et unam alteri inferat, procul dubio mixta generabit et coagulata, ut metalla, et lapides.
Si vero sic miscendo ab excellentiis miscibilium mixta removeat, et ad medium ducat, compositionem facit: et sic animata generabit secundum omnes differentias animatorum et vegetabilium et animalium. In his autem advertendum est, quod dicunt Pythagorici et Anaxagoras et Aristoteles in XIII philosophiae primae, quod In inferioribus quidem locus mali est: bonum enim diminutum vel corruptum malum est : privatio enim imaginatur ad maleficium, ut Aristoteles dicit. In superioribus autem principiis nullum penitus locum potest habere malitia.