CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra tertium articulum. Ratio Doctoris ut clarius intelligatur, suppono mihi aliqua. Primum, quod apud Doctorem infra d. 17. et in 3. dist. 27. ita habitus charitatis dicitur principium elicitivum actus sive productivum, quod idem est, quemadmodum et voluntas, licet utrumque sit principium partiale ipsius actus. Quia enim voluntas est causa principalis, et utitur ipso habitu charitatis, (licet enim charitas ex se necessario agat et sit principium per modum naturae, quia tamen non agit nisi pro quanto voluntas utitur tali habitu, et quia voluntas libere potest ipso uti et non uti ad agendum sive ad comparandum) ideo dicitur quod charitas ut sic, elicit actum communem sibi et voluntati libere, secundum quod respectu ipsius actus, et quantum ad substantiam et quantum ad intensionem, voluntas est causa principalis, et utitur ipso habitu charitatis, et per consequens talis actus dicitur mere contingenter productus, ut patet a Doctore infra 17. d. Et probat quod si talis habitus esset causa principalis et determinans voluntatem ad agendum, nunquam voluntas diceretur contingenter agere, respectu eorum quae simul eliciuntur a voluntate et ab habitu.
Istis suppositis declaro rationem Doctoris, quae stat in uno principali. Quia habens idem principium elicitivum, eo modo quo tale principium est elicitivum, eo modo secundum illud agit; si necessario, necessario: si contingenter,conlingenter; et hoc patet, quia tota perfectio agendi, similiter necessitas, vel contingentia agendi semper sumitur a ratione formali agendi, sive a principio elicitivo quod idem est. Facio enim differentiam inter principium productivum sive elicitivum, et principium agens sive eliciens, quia primum nominat rationem formalem agendi sive eiiciendi, et secundum nominat principium quod sive suppositum agens, ut patet a Doctore in pluribus locis, praesertim in d. 2. 3. 5. et 7. hujus primi. Et ideo de rigore sermonis haec est falsa : Principium elicitivum elicit vel agit, quia ly agere verificatur tantum de supposito ; et similiter haec est falsa : Suppositum est ratio formalis agendi, ut patuit supra quaest. 2. hujus dist. Ex hoc arguit Doctor quod ex quo voluntas habens charitatem, utocto,est principium elicitivum actus contingenter: ergo habens eamdem in patria, erit similiter principium elicitivum contingenter actus fruitionis, cum nulla sit facta mutatio ex parte ejus.
Sed in littera Doctoris occurrit quaedam difficultas, quia ipse vult expresse in 3. d. 31. q. unica, et in 4. d. 49. quod voluntas habens eamdem charitatem hic et in patria, eliciat hic actum fruitionis, distinctum specie ab actu fruitionis elicito in patria, et hoc propter aliam et aliam praesentiam objecti, de qua vide ibi. Si posset dici in proposito quod voluntas ut in patria, licet habeat eamdem charitatem quam habet in via, tamen non sequitur quod eodem modo sit principium elicitivum, quia si sic, tunc sequeretur quod fruitio elicita in via, et elicita in patria essent ejusdem speciei.
Dico, quod ly eodem modo, non debet referri ad actum perfectum et imperfectum, sive ejusdem speciei, sive alterius speciei, quia ut sic, non eodem modo se habet, quia alia praesentia objecti concurrit in patria et alia in via; sed debet referri ad modum agendi, puta necessario vel contingenter, quia si remanet eadem voluntas in patria, habens simpliciter eamdem charitatem quam et in via, sequitur quod si in via est principium elicitivum contingenter, quod similiter et in patria. Sed licet alia et alia praesentia objecti faciat ad majorem vel minorem perfectionem actus, non tamen dat voluntati quomodocumque habituatae, quod sit principium elicitivum necessario vel contingenter.
Ad hanc rationem Doctoris multi respondent et videntur incidere in idem, et maxime respondet Ocham, negando quod voluntas in patria habens eamdem charitatem, eodem modo sit principium elicitivum fruitionis sicut in via, quia ad actum fruitionis in patria concurrit visio essentiae divinae ut causa partialis, in via vero non. Sed, judicio meo, haec responsio non solvit rationem Doctoris, quia posito quod talis visio concurrat ut causa partialis ad actum fruitionis, quia tamen erit causa minus principalis quam voluntas habens charitatem, ut patet a Doctore ex intentione in 2. dist. 25. sequitur quod actus fruitionis erit mere contingenter elicitus, exposui supra. Praeterea, si responsio Occham concluderet, sequeretur quod voluntas ut in via, frueretur de necessitate, patet, quia sicut visio clara essentiae divinae concurrit active ad fruitionem in patria, ita cognitio ejusdem essentiae ut in via concurrit active ad fruitionem in via, cum non sit major ratio hic et ibi; ergo si in patria erit fruitio necessario elicita, hoc similiter erit in via, quod est falsum et contra ipsum.
(b) Item quod dicit in isto articulo. Arguit Doctor contra unum dictum istorum quod tale est, quod tanta est connexio inter visionem essentiae divinae et fruitionem ejusdem, quod impossibile est visionem esse sine fruitione. Et arguit sic : Quia natura absoluta prior alia natura absoluta potest esse sine tali posteriori, et hoc est clarum et diffuse declarat Doctor in 2. dist. 12. quaest. 2. et vide expositionem quam feci ibi. Sed visio et fruitio sunt duae naturae absolutae ; ergo. Et licet Doctor hic non probet istam minorem, satis tamen patebit in simili infra d. 3. quaest. ult. et diffuse probat Doctor in quolib. q. 13. et in 4. d. 10.
Respondetur, quod major est vera de illis absolutis. Dicit Henricus quod licet unum possit esse sine altero ubi non est dependentia essentialis unius ad aliud, tamen quando ambo causantur de necessitate a tertio, est impossibile unum esse sine altero, sic in proposito visio et fruitio necessario causantur ab essentia divina, non quod causet necessario visionem sed causata visione, necessario causatur a voluntate divina fruitio.
Contra, si non dependent a tertio. Dicit Doctor quod si Deus non causat necessario ambo, scilicet visionem et fruitionem, nec utrumque, licet causet alterum; et certum est quod Deus non causat ambo de necessitate, quia tunc sequeretur quod necessario causaret visionem, quod ipsi negant, nec etiam causat utrumque, si alterum causat, id est, quod non est necesse Deum causare fruitionem, licet causet visionem. Et hoc probat, quia si Deus potest causare fruitionem immediate et contingenter, etiam potest causare illam contingenter mediante visione, contingenter causata ut causa secunda. Hic Doctor supponit quod visio essentiae divinae sit causa fruitionis, saltem partialis, nam si causata visione Deus necessario causaret fruitionem, sequeretur unum absurdum, quod causa prima possit determinari ad agendum a causa secunda, quod est contra rationem causae primae determinari a causa secunda ad agendum.