IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum malitia (a) ministri impediat collationem Baptismi?
Alens. 4. p. q. 16. m. 2. per tres art. D. Bonav. hic a. 1. q. 1. Richard. d. 3. q. 3. D. Thom. 3. p. q. 64. a. 5. et 9. Vasq. 3. part. d. 137. Suar. tom. 3. d. 13. s. 4. Castro v. Baptismus haer.5. et v. potestas. Waldens. 1. tom. lib 3. c. 81.82. 83. late Coccius 2. tom. lib. 5. art. 2.
Ad primum sic proceditur et arguitur quod sic. Ambrosius in libro de initiandis rudibus, et habetur 1. q. 1. non sana : Baptismus perfidi non mundat, sed polluit. Quod probat auctoritate Psalm. 31. In diluvio aquarum, etc. dicitur de malis. Probat etiam per illud Apostoli ad Rom. 14. Omne quod non est eae fide, peccatum est.
Item 1. q. 1. Corporalia, et est Augustini de Baptismo parvulorum : separati formam habere possunt, virtus in eis esse non potest, quemadmodum sensus non sequitur membrum , quando amputatur a corpore.
Item ratione, membrum aridum non potest esse causa influendi vitam in aliud membrum; minister malus est membrum aridum Ecclesiae, quia sine gratia, quae est vita Ecclesiae: ergo, etc.
Item, in aqua ad hoc, ut sit materia conveniens, oportet ut sit aliqua virtus supernaturalis: probatur per illud Ambrosii de consecr. dist. 4. per aquam, ergo multo magis requiritur aliqua sanctitas, vel virtus supernaturalis in ministro, ut baptizet; magis enim dependet Baptismus a dispositione ministri conveniente, quam ab aliqua virtute aquae; ergo,etc.
Item, Augustinus de unico Baptismo, post medium refert Martyrem Cyprianum gloriosum, qui apud haereticos vel schismaticos, datum Baptismum nolebat cognoscere, etc. ex hoc arguo sic, errans circa aliquem articulum fidei, si in illo errore moritur, damnatur, quia sine fide impossibile est placere Deo, H ebraeor. 11. Cyprianus dixit, a malo ministro, saltem haeretico vel schismatico, non posse dari verum Baptisma, et in ista sententia finaliter perduravit, et tamen non est damnatus, sed Martyr gloriosus: ergo ista sententia non est erronea, nec contra aliquem articulum fidei. Sed veritas Sacramentorum pertinet ad illum articulum : Sanetam Ecclesiam Catholicam, et Extrav. de hoeres, et schism. Ad abolendam: Universos, qui de Sacramentis ecclesiasticis aliter docere non metuunt, aut assentire, quam sacrosancta Romana Ecclesia docet, vinculo perpetui anathematis innodamus ; ergo ista sententia, quod haereticus baptizat, non est veritas pertinens ad aliquod Sacramentum ; sed nihil est asserendum tanquam certum et necessarium ad Sacramentum, quod non est verum pertinens necessario ad Sacramentum: ergo, etc.
Contra, Magister in littera, et adducit multas auctoritates, et accipiuntur plures ab Augustino. Una est super Joan. hom. 5. Baptismus talis est, qualis ille, in cujus potestate datur, non qualis minister, a quo datur.
Item, contra Crescentius : Si non est melior Baptismus, qui per meliorem datur, nullo modo malus est qui per malum datur, quia idem datur.
Et si illae auctoritates exponantur de malo secundum mores, non de haeretico et schismatico, tamen de his expresse dicit Augustinus ad Orosium, q. 59. Quamvis unum sit Baptisma hoereticorum, qui in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizant, et Ecclesiae Catholicae, tamen qui foris Ecclesiam baptizantur, non sumuntur ad salutem ; et sequitur : Ecclesia eos non rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt.