REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Instat contra modum positum, primo, quod fides esset potentia. Secundo, quod actus fidei acquisitae et infusae essent diversae rationis. Tertio, crederet quis ante omnem instructionem. Quarto, crederetur ante actum voluntatis, et sic necessario. Quinto, oporteret ponere duos habitus, unum, quo articuli fierent praesentes, alterum, quo assentiremur eis.
Contra viam istam arguit sic: Si fides causaret assensum, tunc fides secundum hoc esset potentia, et non habitus.
Probatio consequentiae, illud enim est potentia, quo simpliciter possumus in actum, non faciliter et expedite ; sed fides secundum praedictam viam est, quo possumus, quia tenet vicem objecti in quantum inclinans per se, ita quod non possum nec assentire, sicut nec si objectum inclinaret.
Sed dices forte quod fides non est potentia, quia potentia se tenet a parte animae, fides autem a parte objecti, ut partialis causa respectu alterius, ideo non est potentia, sed causat assensum totum, ut tenet vicem objecti.
Contra, tunc actus fidei acquisitae et fidei infusae essent alterius rationis, quia haberent principia alterius rationis, nam actus fidei acquisitae, ut credere acquisitum, causatur ab intellectu et veritate assentientis. Credere enim infusum, sive actus fidei infusae, causatur vel a sola veritate prima de qua est, vel ab intellectu et veritate prima ; ergo cum istae causae sunt diversae speciei, videtur quod actus praedicti sunt diversae speciei.
Diceretur forte quod non est inconveniens, sicut nec de actibus intellectus respectu objectorum formaliter diversorum.
Contra, quod fides non habet a parte objecti causare assensum, quia similiter tunc gratia esset infusa ad creandum assensum, licet non ad praesentandum objecta, quia si objecta sunt apprehensa, necessario gratia assensum causat de illis. Sic si fides causaret assensum in vice objecti, tunc de novo baptizatus, si habeat fidem infusam et praesentiam credibilium, ut de resurrectione mortuorum, necessario habebit assensum hujus, scilicet quod mortui resurgent, ante omnem actum voluntatis, quia habitis, quae concurrunt ad actum credendi in actu primo, necessario sequitur actus ; consequens est falsum, quia non plus crederet post Baptismum quam ante, nisi esset edoctus ; ergo videtur quod fides acquisita sufficit, nec experitur quis aliam cum tali assensu, et hoc sit circa principale dictura, quod non sola fides causat assensum.
Praeterea, si habitus fidei sic inclinet potentiam in actum, nullo modo actu voluntatis posito, posset credere, si haberet habitum fidei ante omnem actum voluntatis, cum termini articulorum possent apprehendi ante omnem actum voluntatis, et ita voluntas nullam causalitatem haberet respectu illius, quod est contra Augustinum tract. 26. in Joan. quia caetera potest homo nolens, credere non nisi volens. Unde si habitus fidei tantum inclinet intellectum ad credendum, tunc praeter habitum inclinantem ad assensum, oportet ponere habitum repraesentantem objecta, cum non sint in illo habitu credibilia praesentia, et oportet quod credibilia aliquo modo sint ostensa et repraesentata intellectui, ad hoc quod credantur.Oportet ergo ponere duos habitus in quolibet Theologo, et fideli intellectu ; unum quo occurrant illa credibilia, ut neutra ; et alium quo assentitur illis. Hoc ergo dictum sit pro secundo articulo, quia non est certum et manifestum, ad quid ponenda.sit fides infusa in nobis, sicut fides acquisita.