Theophylactus. Postquam ostendit dominus laudabilem discordiam, ex hinc docet laudabilem pacem, cum dicit cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo; quasi dicat: cum trahit te adversarius ad iudicium, da operam, idest omnibus modis excogites, ut absolvaris ab illo. Vel da operam; idest, etsi nihil habeas, mutuum accipe, ut absolvaris ab illo, ne te coram iudice conveniat; unde sequitur ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Cyrillus. In quo angustias patieris donec etiam novissimum assem exigent: et hoc est quod subdit dico tibi, non exibis inde, donec etiam novissimum minutum reddas. Chrysostomus in matthaeum.
Videtur mihi de praesentibus iudicibus dicere, et de itinere ad praesens iudicium et de carcere huius mundi: per haec enim quae apparent et in promptu sunt, irrationabiles homines se corrigere consueverunt: frequenter enim non solum ex futuris bonis vel malis commonet, sed etiam ex praesentibus, propter grossiores auditores. Ambrosius. Vel adversarius noster diabolus est, qui serit illecebras delictorum, ut habeat in supplicio participes quos habuit in errore consortes: adversarius etiam nobis est omnis vitiorum usus: denique adversaria est nobis mala conscientia, quae nos et hic afficit, et in futurum accusabit et prodet. Demus igitur operam ut dum in hoc sumus vitae curriculo constituti, tamquam a malo adversario, ita ab improbo liberemur actu; ne dum imus cum adversario ad magistratum, in via nostrum condemnet errorem. Quis autem est magistratus nisi penes quem omnis potestas est? hic autem magistratus tradit reum iudici, ei scilicet cui vivorum et mortuorum tribuit potestatem, scilicet iesu christo, per quem occulta redarguuntur, et improbi operis poena mandatur. Ipse exactori tradit, et in carcerem mittit; dicit enim: tollite et mittite illum in tenebras exteriores. Et exactores suos monstrat esse Angelos, de quibus dicit: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis. Sed subditur dico tibi: non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas. Si enim qui pecuniam solvunt, non prius evacuant fenoris nomen quam totius sortis usque ad minimum quocumque solutionis genere quantitas universa solvatur; sic compensatione caritatis actuumque reliquorum, vel satisfactione quacumque peccati poena dissolvitur.
Origenes. Vel aliter. Quatuor personas hic ponit, adversarii, principis, exactoris, et iudicis; apud matthaeum vero persona praetermissa est principis, et pro exactore minister insertus. Discrepant etiam, quod ille quadrantem, iste minutum posuit; uterque autem dixit novissimum.
Cunctis autem hominibus duos Angelos adesse legimus; malum qui adversa exhortatur, bonum qui optima persuadet.
Ille autem adversarius noster, quotiescumque peccamus, exultat, sciens quoniam habet potestatem apud principem saeculi huius, qui se miserat, exultandi et gloriandi. In Graeco autem cum articulo tu, qui singularitatis significator est, adversarium posuit, ut ostenderet singulis hominibus singulos adversarios esse, qui ubique eos sequantur; principem vero sine articulo posuit, ne certum videretur ostendere, sed unum de pluribus: non enim unusquisque nostrum habet proprium principem, sed suae genti communem. Da ergo operam ut libereris ab adversario tuo, sive a principe, ad quem te adversarius trahit, habendo sapientiam, iustitiam, fortitudinem et temperantiam. Si autem dederis operam, esto in eo qui dicit: ego sum via; alioquin trahet te adversarius ad iudicem. Dicit autem trahit, ut ostendat nolentes ad condemnationem compelli. Iudicem autem alium nescio nisi dominum nostrum iesum christum, qui tradit exactori. Singuli exactores proprios habemus: dominantur exactores, si debuerimus aliquid: si omnibus universa reddidero, nemo exactor est, et intrepida mente respondeo: nihil tibi debeo. Quod si debitor fuero, mittet me exactor in carcerem, nec patietur exire, nisi debitum omne persolvero: non enim habet exactor potestatem ut mihi saltem quadrantem concedat. Qui donavit debitori quingentos denarios, et alii quinquaginta, dominus erat; iste qui exactor est, dominus non est; sed a domino ad exigenda debita praepositus. Novissimum autem minutum dicit gracile et tenue: peccata enim nostra aut pinguia sunt, aut tenuia. Beatus igitur est qui non peccat. Secundo autem si tenue peccatum habeat, inter ipsa quoque tenuia diversitas est: alioquin non diceret donec novissimum redderet minutum.
Si enim parum debet, non egredietur nisi solvat minimum quadrantem; qui autem magno debito fuit obnoxius, infinita ei ad reddendum saecula numerabuntur.
Beda. Vel aliter. Adversarius noster in via est sermo dei contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita: a quo liberatur qui praeceptis eius subditur: alioquin tradetur iudici, quia sermone domini contempto, peccator reus tenebitur in examine iudicis: quem iudex exactori tradet, idest maligno spiritui, ad ultionem: qui mittetur in carcerem, idest in infernum; ubi quia semper solvere poenas patiendo, sed nunquam persolvendo, veniam consequi non poterit, numquam exinde exibit; sed cum terribilissimo serpente diabolo perpetuas poenas luet.