Deus. Hic ponitur materia gratiarum actionis, et pro beneficio liberationis a malo, et pro beneficio promotionis ad bonum; unde dicit, deus etc.. Et hoc potest dici in persona ecclesiae: quia qui persequuntur eam, subjicientur sibi: isa. 60: venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum.
Sicut Paulus qui condemnavit stephanum prostratus est: unde pia vindicta est, dum rebellis subditur et humiliatur: ideo tu es liberator. Joan. 8: si filius vos liberaverit etc.. Meus de inimicis meis, non qualibuscumque, sed, iracundis: Prov. 27: ira non habet misericordiam: unde major gloria a ferventibus malis liberari. Et ab insurgentibus in me: Ps. 26: insurrexerunt in me testes iniqui etc.. Exaltabis me. Ut ostendat dei providentiam hoc dicit, idest in quo credunt deprimere exaltantur: Phil. 2: propter quod et deus exaltavit illum: Gen. 7: multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime. A viro iniquo eripies me idest a fraudulentis: Ps. 139: eripe me domine ab homine malo, a viro iniquo eripe me. Consequenter concluditur gratiarum actio propter praedictas causas. Propterea confitebor tibi in nationibus domine etc. Idest coram omni populo te laudabo: Tob. 12: benedicite deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei.
Et nomini tuo Psalmum dicam. In Psalmo intelligitur bona operatio: quia quicquid boni facimus, debemus facere in gloriam nominis dei. Magnificans salutes regis ejus. Hieronymus habet, sic magnificanti et facienti tibi, scilicet magnificanti et facienti, secundum literam nostram, deus qui das vindictas. Et est deus inquantum magnificans.
Et ponit duo: unum ad statum regni, aliud ad personam, quia utrumque magnificatum est. Quantum ad primum dicit, magnificans salutes regis ejus, quia promovisti me ad regnum. Vel, regis, idest christi, per cujus nomen omnes salvantur: Act. 4: non est aliud nomen datum etc.. Quantum ad personam dicit, et faciens misericordias christo suo David et semini ejus usque in saeculum, quia multiplicavit semen suum sicut promisit.