DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria murus.
Murus. Gloriosa Virgo dicit sese murum, Cantic.VIII, 10, ubi dicit: Ego murus, et ubera mea sicut turris. Et notandum, quod murus dicitur active: quia munit et tuetur interiora civitatis, ne ab hostibus diripiantur possessiones civium: et passive, quia munitur multipliciter contra machinas hostium. Bene ergo Maria muros : quia munit civitatem Des, id est, Ecclesiam. Catholicam, ne bona interiora ejus, scilicet bona opera gratiae et virtutes diripiantur a daemonibus et vitiis, vel ne fideles Ecclesiae ducantur a diabolo captivi in peccatum vel in infernum, aut ne spolientur armis et vestimentis virtutum.
Ipsa est etiam murus inexpugnabilis : quia non potest suflodi, perfodi, aut transcendi. Non potest su ffodi: quia fundatus est supra firmam petram, id est, Christum, non super arenam, non in terram super amorem terrenorum. Non potest perfodi propter patientiae firmitatem. Non potest transcendi propter humilitatis altitudinem caelos attingentem : et ideo inexpugnabilis. Et propter hoc orare debent assidue fideles Ecclesiae : " Muro tuo inexpugnabili circumcinge nos, Domine. "
Dicit ergo Maria : Ego murus, et ubera mea sicut turris. Et vocat se murum propter propositi servandae virginitatis firmitatem, et ubera sua vocat turrim propter divinae prolis supereminentem foecunditatem. (De hoc muro multa invenies titulo de uberibus Mariae, circa medium capituli).
Hic est murus aqueus propter abundantiam gratiarum, de quo legitur, Exod.XIV, 22, quod filii Israel, transeuntibus Mare rubrum, aquae erant pro muro a dextris et a sinistris. Per has aquas signantur gratiae quas habemus per Mariam, quae veros Israelitas, id est, veros Christianos videntes Filium et matrem fide et dilectione quasi duplici oculo, muniunt contra aegyptios, id est, daemones, et peccata, et ipsos
aegyptios interficiunt et submergunt.
Hic est murus igneus in circuitu Jerusalem, id est, Ecclesias. Unde ipsa videtur dicere cum Filio illud Zachariae, II, 5 : Ero ei murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. Et bene Maria dicitur ignis : quia illuminat caecos, calefacit frigidos, decoquit carneos, purgat faetulentos, incinerat duros, quia cinis mollis resolvitur de dura materia, denigrat candidos, desiccat humidos, restringit Auidos, dissolvit solidos, pascitur pinguedine, id est. devotione, conservatur sub cinere, id est, sub humilitate, alta facit defluere, solida tabescere.