CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod fortitudo magis est in Sustinendo, quam audendo.
Cum vero fortitudo sit circa audacias et timores, non similiter aequaliter est circa ambo ista, sed magis est dicta fortitudo in sustinendo tristitias circa ter- ribilia. In terribilibus enim imperturbatus in sustinendo et circa haec ut oportet se habent, magis et verius fortis est quam qui in aggrediendo est circa ausibilia. In sustinendo enim tristia, ut dictum est, vere fortes dicuntur : sustinet enim a principio usque ad finem : sed ausus non est nisi aggrediendo principium, propter quod et fortitudo quoddam triste est, tristitiam ex sensus doloribus inferens. Et juste laudatur prae aliis virtutibus. Cum enim omnis virtus sit circa difficile et bonum, difficilius est tristia in sensu sustinere, quod est fortitudinis, quam a delectationibus abstinere, quod est temperantiae.
Si tamen quamvis magnam tristitiam habeat in sensu, adhuc vere fortis videbitur utique in fine quem secundum fortitudinem intendit, delectationem habere. Finis enim sibi delectabilis est, et ad ipsum referens, passiones decenter tolerat eas. Delectatio tamen haec in ratione est, sed a passionibus quae circa fortem sunt, in sensu videbitur evanescere. Et simile his fit in gymnasticis agonibus. In ipsis enim pugilibus finis cujus gratia pugnant, delectabilis est, sicut corona et honores, quae ab athlotetis athletis victoribus attribuuntur. Percuti autem et trahi et vulnerari dolorosum est, si carnales sunt pugiles sicut esse oportet. Omnis enim labor et omne laboriosum triste est. Quando autem multa sunt dolorosa, et parvum bonum est gratia cujus sustinent, in talibus nihil delectabile videtur habere. Tota enim evanescit delectatio propter doloris multitudinem et acerbitatem. Si ergo tale quid est circa fortitudinem, sequitur quod mors et vulnera ista erunt forti et volenti : sive enim velit, sive nolit, dolorosa necessario dolorem inferunt. Sed tamen fortis sustinet haec : ideo quoniam bonum et honestum est haec sustinere, potius quam bonum honestum in patria vel legis observatio-
ne labefactari : et Iterum ideo sustinet quoniam in tali casu turpe est non sustinere. Amor enim honesti et detestatio pravi ejusdem moris sunt, sicut jam ante diximus.
Et quanto utique aliquis magis habeat virtutem, et quanto felicior est tanto magis in morte sua tristitia erit sibi. Feliciorem enim et omnem virtutem habentem maxime dignum est vivere, et utilissimim civitati et patriae, et ille talis moriens maximis bonis scienter privatur in morte. Haec autem maximae tristitiae causa est. Diligens enim et civitatem et patriam, non pro se tantum tristatur, sed pro patria quae tanto privatur patrono : in se etiam sentiens quod post mortem non potietur virtutum bonis quae maxime dilexit, magnam tristitiam concipit. Haec tamen quamvis magna sint, fortis in eis non remittit ut minus sit fortis, sed potius forte magis accenditur ad sustinendum quanto plura bona in se cognoscit. Cujus signum est, qui ipse fortis in bello eligit bonum et praeeligit prae omnibus illis quae inferunt tristitiam doloris. Periculis enim se immittit ut illa defendat : et si defendere non potest, magis eligit naturam cum bono succumbere, quam quod salvus bono careat.
Delectabiliter autem operari non in omnibus aequaliter virtutibus existit, praeterquam in hoc solo in quantum qualibet virtus finem proprium attingit. Omnis enim virtus in fine delectatur. Taliter igitur fortes optimi sunt.
Milites autem in militari fortitudine non secundum hoc dicuntur optimi, quod dolorosa pro magnis sustineant. Nihil enim prohibet milites non pro magnis se exponentes optimos esse : sed tales potius milites optimi sunt militari fortitudine fortes dicti, qui minus quidem fortes sunt veris fortibus, nullum aliud bonum habentes quo sibi conscii sint. Tales enim propter parva lucra stipendiorum ad pericula vitam permittunt: quod non facerent si bonorum multorum intrinsecorum vel extrinsecorum sibi conscii essent : tunc enim magnos se existimarent, et caro pretio se venderent. Utilius autem est tales habere milites, qui et parvo stipendio habentur, et talibus continue pugnare necesse est : quia aliud non habent per quod sustententur, nisi quod lucrantur in pugna. Ad magnos autem et praeclaros viros habendos stipendia non habentur de facili : et quando habentur, non indifferenter periculis se immittunt : quia non nisi pro magnis bonis suscipiunt bellum. De fortitudine quidem igitur in tantum dictum sit. Quid enim sit fortitudo per diffinitionem, typo universali non difficile est accipere ex his quae dicta sunt. Fortitudo enim est habitus ardua aggrediens et difficilia sustinens gratia boni, in. cujus delectatione tristitiam dolorosorum secundum rationem non sentit, quamvis in sensu percipiat.