CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De icote et signo ex quibus fit enthymema.
Tandem de argumentatione quae enthymema vocatur determinandum est: sed quia haec ex icotibus procedit et signis, altera propositione posita, et altera dimissa, ideo primo de icote et signo dicendum est. Sciendum autem quod icos dicitur proprie et metaphorice. Proprie autem est idem quod imago : et ideo icones Graece vocantur tabulae imaginibus depictae et insignitae. Metaphorice autem dicitur icos ad hujus similitudinem : et tunc dicitur icos propositio probabilis, in qua sicut in imagine et non sicut in causa substantiali, quasi praedepictum resultat aliud, illud scilicet, ad quod ponit probabilitatem. Et ideo Philosophorum mos est quando ex talibus procedunt propositionibus, dicere quod figuraliter de re tangunt: quia non ex causis essentialibus tunc procedunt.
Icos autem et signum non idem est, sed icos quidem est propositio probabilis, ut dictum est, per extrinseca et communiter in re inventa de re conjiciens et enuntians. Quod enim aliqui sciunt scientia aestimationis ut in pluribus, sic factum esse, vel non factum esse in praeterito, aut esse aut non esse in praesenti, hoc est icos vocatum, sicut est hoc, odire vel odisse invidentes sive inimicos : quod Plato in libro Mennonis ponit in hominis diffinitione, eo quod est signum vel icos profundatum in natura animalis. Tale est etiam diligere amantes sive amicos. Hoc igitur est icos.
Signum autem est, quod praeter speciem quam cognoscenti offert, ad aliquid ducit cujus est signum : et ideo sui significatione vult esse propositio demonstrativa, vel necessaria, vel probabilis. Dico autem vult, quia aptitudine signi et relatione ad signatum, aliquando ducit in causam essentialem, et tunc vult esse propositio necessaria, quamvis secundum se et secundum sui rationem non sit ita : aliquando autem ducit in ea quae communiter sunt in re, et extrinsecus adhaerentia, tunc vult esse propositio probabilis. Dico autem signum propositionem demonstrativam secundum quod demonstrativum communiter sumitur pro ostensivo, sive in demonstrativis, sive dialecticis. Id enim quo existente in praesenti, res est, et infertur ex ipso : vel quo facto in praeterito, res facta est in praeterito : vel quo posterius facto, indicat factum esse aliquid, sicut pallor conceptum factum indicat: aut id quod indicat, quoniam erit res illo prius facto, sicut in aegroto tremor in labro inferiori factus indicat vomitum futurum, hoc dicitur signum.
Unde notanda est differentia icotis et signi : et dicendum quod signum dicitur . communiter, et proprie. Signumquidem communiter dictum est omne illud quod ex sui specie (quam cognoscenti exhibet) aliud praetendit quod inferri potest exipso: et sic icos continetur sub signo, sicut species sub genere : et hoc modo signum est in omni figura : icos autem proprie in secunda et tertia. Et quando dicitur, quod icos est propositio probabilis, accipiendum est probabile quod vere et secundum rem ipsam probabile, et quod apparet tale esse cognoscenti. Proprie autem sumptum signum, tunc signum est quod ostensibiliter et quasi demonstrando sive ostendendo ducit in rem si-
gnificatam : et sic dicitur signum prodigium, quasi prae digitis ostensum, et sic est in prima figura medium quod essentialiter et positione est medium pars unius extremorum et totum ad alterum : et hoc modo signum non est icos, ut dictum est, sed icos erit signum in secunda figura in qua medium est extra extrema et ante ipsa : quia multa sunt praedicata de pluribus, quae non essentialiter radicantur in ipsis. Erit etiam in tertia figura : eo quod unum subjectum frequenter multis substat, quae non radicantur in ipso. Et quando dicitur, quod signum est demonstrativa propositio necessaria, vel probabilis, est signum in prima figura acceptum in demonstrativa materia necessaria, et in dialectica probabilis, ut paulo ante dictum est.