Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Refutat eosdem quoad quartum articulum, in quo dicunt voluntatem sine charitate non posse amare finem clare visum. Primo, quia sequeretur charitatem esse potentiam, vel partem potentiae. Secundo, quia voluntas non elevata, potest amare finem obscure ostensum: et resolutive ponit quatuor conclusiones claras in textu.
(a) Contra quartum articulum, qui dicit quod voluntas non elevata per habitum supernaturalem non potest frui fine ultimo clare viso, arguo sic : Illud quo aliquid potest simpliciter agere, illud est potentia: ergo si voluntas circa finem visum nullum potest habere actum ex naturalibus suis, habens autem charitatem potest: charitas vel erit simpliciter potentia volitiva circa objectum illud, vel pars potentiae volitivae, quorum utrumque est falsum.
Item, si objectum volibile minus sufficienter approximatum voluntati sufficienter potest terminare actum voluntatis, multo magis si illud est sufficienter approximatum sive perfectius praesentatum voluntati: ergo si aliquod bonum sub ratione obscura apprehensum potest esse volitum a voluntate non elevata per habitum supernaturalem, multo magis idem objectum clarius visum potest esse aliquo modo actu volitum a tali voluntate.
Concedo igitur conclusiones istarum rationum.
Quantum ad primum articulum, dico quod voluntas sicut non necessario fruitur his quae sunt ad finem, sic nec fine obscure apprehenso et in universali.
Quantum ad secundum articulum, concordo cum prima opinione quod non necessario fruitur fine apprehenso in particulari et obscure: nec quantum ad conclusionem argui contra illam, sed quia rationes positae in primo articulo concludunt contra secundum si valent, quas tamen non reputo valere nec simpliciter concludere, sed innitens eis in primo articulo, non video quomodo solvet easdem in secundo articulo. Quantum ad tertium articulum de fine clare viso, dico quod voluntas elevata non necessario fruitur quantum est ex parte sua. Quantum ad quartum dico, quod voluntas non elevata supernaturaliter potest frui illo fine.