IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Utrum malitia. Sub malitia ministri comprehendit Doctor improbitatem vitae quoad mores,et haeresim ac schic ma, quae separant a corpore Ecclesiae, quantum ad fidem et charitatem. Solet ab aliis proponi quaestio: An, scilicet, probitas et fides ministri requirantur ad valorem Sacramenti Baptismi ? et perinde est de aliis Sacramentis in genere. Requiri autem fidem; ita ut ab haereticis et schismaticis non conficiatur Sacramentum valide, primus videtur docuisse Agrippinus, qui pluribus annis praecessit Cyprianum in Sede Carthaginensi, ut ipse Cyprianus docet in epist. ad Iubaianum, quae est 73. docuit inter haereticos et schismaticos non fuisse verum Baptisma, ac proinde venientes ad fidem rebaptizandos docuit in Concilio aliquo provinciali, quia id moris tum fuit, ut doctrina universalis in Conciliis proponeretur: et Cyprianus innuit in epistola 71. ita factum esse ab Agrippino, et epistola praefata 3. Sub Agrippino, inquit, bonoe memoriae viro convenientes in unum, Episcopi plurimi hoc statuerunt, etc. Post Agrippinum idem statutum est ab aliis Iconii congregatis, quod secutus est mox Cyprianus, ut ex praefatis epistolis et Conciliis sub eo habitis constat. Successerunt Novatiani, qui addiderunt praeterea, neque Baptisma ab improbo datum valere, quod docuit Parmenianus de manifesto peccatore, apud Augustinum lib. 2. contra eumdem cap. 1. quin etiam si occultus esset, non valere Baptismum, ut Cresconius apud eumdem lib. 2. contra Cresconium, cap. 28. Errarunt Apostolici, qui apud Bernardum serm. 66. in Cantica, idem de peccatoribus docuerunt, sicut et Waldenses apud Antoninum tit. 11 . cap. 7. addit Witclefus quod neque praesciti, apud Waldensem tom. 2 de Sacram. cap. 14. damnantur in Constantiensi sess. 8. De antiquis Luciferianis incertum est an in hac quaestione errarint circa ordinationem Sacerdotum et Episcoporum, quamvis constet ex dialogis Hieronymi contra Hilarium
Luciferianum, eum sensisse etiam cum Donatistis baptizatos ab haereticis esse rebaptizandos. Condidit autem Lucifer Caralitanus schisma in odium Conciliabuli Ariminensis, potissimum contra Episcopos Catholicos lapsos in haeresim Arianam, quos etiam poenite ntes in suo gradu recipere noluit, sed de haeresi eum non traducit Epiphanius, neque Philaster; interpretari ergo potest id in poenam peccati tentasse, non quod male de ordinatione senserit, vel certe ad correptionem et causam submovendo periculi, quamvis ejus sequaces ad majora prolapsi sint. Male Erasmus hoc schisma inurit Smyrnensi ; fuerunt alii anteriores haeretici hujus nominis.