REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Fides infusa ponenda est, non ratione, sed auctoritate Conciliorum et Patrum, et Scripturae ; pro hoc vide in Oxon. in Scholio n. 44. Secundo, probabile ait simul infundi tres virtutes Theologicas, ex Trid. sess. 6. cap. 7. pro quo plures ibi citavi. Tertio, ait fidem cum potentia simul concurrere ad actum, et non ponit tantum propter graduum intensionem. Vide
Soholium citatum. Ad secundum, favet asserentibus fidelem fide infusa credere se habere fidem, de quo vide ibidem Scholium n. 17.
Secundo dicendum est ad quaestionem, quod oportet ponere fidem infusam propter auctoritates sacrae Scripturae et Sanctorum. Nec potest demonstrari inesse fideli, nec infideli ex naturali ratione praecise, nisi praesupposita fide, quod fidelis velit credere Scripturae sacrae et Sanctis, et ideo infideli nunquam ostendetur. Propter quod sicut credo Deum esse trinum et unum, ita credo fide infusa me habere fidem infusam, quia hoc credo.
Sed ad quid ponitur in nobis fides infusa? Dico quod ponitur ut perficiat animam in actu primo, et actus secundus sit intensior. Sicut enim Deus sanans corpus, perfecte sanat, ita etiam sanans animam secundum legem suam, perfecte sanat. Imago vero animae consistit in intelligentia, memoria et voluntate, quae deformatae erant per peccatum, et sanans animam perficit eam, et quantum ad intellectum et voluntatem, reformans utrumque supernaturaliter ; et ideo sicut dat voluntati habitum charitatis, ut diligat perfecte Deum, licet ex naturalibus possit eum diligere ex parte objecti, non tamen eodem modo sine charitate et cum charitate. Dat itaque, ut non solum perficiatur in actu primo, sed etiam propter actum secundum, ut intensior et perfectior sit actus diligendi ex potentia et charitate, quam ex potentia solum, ut dictum est libro primo dist. 17. Sic perficit intellectum habitu supernaturali fidei, omnino eodem modo proportionabili, non solum ut actum primum perficiat, sed ut intendat actum secundum. Differunt tamen in hoc quod charitas cum hoc quod facit actum suum acceptum, facit et actum cujuslibet alterius potentiae acceptum, quod non facit fides.
Sed quomodo se habet fides respectu actus secundi? Dico quod sicut nec sola charitas, nec sola voluntas causat actum meritorium diligendi, sed habitus facit illam circumstantiam, ut scilicet sit acceptus Deo, et cum hoc est causa partialis respectu substantiae actus, ut patet supra ; sic habens intellectum bene dispositum naturaliter, et credens fide acquisita, si tunc sibi datur fides infusa, ipsa ut causa partialis cum aliis partialibus causis cooperatur, ut actus credendi sit certior, quam prius erat sine fide infusa. Nec tamen solum pono habitum fidei infusae propter gradum in actu, sed etiam propter assensum, quia assensus non est totaliter a voluntate, quod patet experimento. Aliqui enim habent majorem voluntatem credendi et assentiendi, et tamen minus firmiter assentiunt, ita quod aliquando dubitant, volentes fidem majorem. Ideo Apostoli petierunt, Lucae 17. Domine adauge fidem nostram: hoc etiam est quod petitur in illa Collecta: Omnipotens, sempiterne Deus, da nobis fidei, spei et charitatis augmentum, etc. quod non oporteret petere, si dictus assensus esset a sola voluntate, nec fides excludit omnem dubitationem, sed illam, quae vincit et trahit in oppositum credibili. In aliis non ita desiderantibus credere, assentire credibilibus est minor difficultas, et major adhaesio. Fides tamen infusa non experitur hujusmodi difficultatem, nec potest habitus infusus imperfectior fide poni in anima ad perficiendum ipsam.
Item, propter aliud ponitur fides infusa, nam per fidem acquisitam non acquiescit aliquis alicui, nisi quem scit posse fallere et falli, quamvis sciat ipsum non velle fallere ; sed nemo potest omnino firmiter assentire dictis alicujus, quem novit posse fallere ; ideo per fidem acquisitam non assentit aliquis omnino firmiter. Unde fides acquisita non est certa; ut ergo Christiani omnino firmiter credant, et omnimodam habeant certitudinem de credibilibus, ponitur fides infusa.
Contra, quod non oporteat ponere fidem infusam propter jam dictam causam, probatur, quia quando dicis quod firmiter assentis per fidem infusam, et non per acquisitam, aut hoc est, quia infallibiliter assentis per fidem infusam, et non per acquisitam, aut quia non possis non assentire, aut dubitare, stante fide infusa, sed stante acquisita possis Sed utrumque est falsum, nam loquendo secundo modo, sic est de fide acquisita, sicut de fide infusa ; stante enim fide acquisita, et dum per eam alicui objecto assentit credibili, non potest dubitare, vel non assentire, aliter de eodem esset fides et dubitatio.
Si vero dicas quod firmiter assentis per fidem infusam, quia infallibiliter et indeceptibiliter credis per infusam, et non per acquisitam.
Contra, dum aliquis aeque firmiter assentit, decipi et non decipi non est nisi per objecta diversa, quibus creditur, quae vere vel false praesentantur intellectui per habitum fidei inclinantem ; ergo hoc non est propter habitus et assensus, qui non inclinant non habentes objecta, unde utrumque habentes naturaliter inclinantur, et per modum naturae assensum praebent, in quo assensu error si sit, non erit ex parte habitus inclinantis, sed ex objectis falso occurrentibus ; ergo secundum hoc non est certior fides infusa quam fides acquisita.
Dico itaque, sicut dictum est, quod fides est propter actum primum, et propter gradum perfectiorem actus secundi, quem gradum non posset intellectus habere actu suo cum sola fide acquisita. Et si videtur quod oporteat ponere ipsam propter aliquam certitudinem majorem, solvas argumentum in oppositum.
Sed quid dicis de fide infusa, an possit demonstrari inesse ? nam Augustinus 13. de Trinit. cap. 1. de Magnis, et secundo de parvis, ait: Fidemporro ipsam, quam videt quis in corde esse, si credit, vel non esse, si non credit, eam tenet certissima scientia, clamatque conscientia; ergo fides infusa potest sciri inesse ; non ergo per auctoritates tantum creditur inesse.
Item, secundum Augustinum super Psalm. 42. Anima semper novit se, et hoc, quia sibi praesens est ; ergo a simili, cum fides sit praesens animae, ipsa potest certissime cognosci inesse animae.
Ad primum illud de Augustino, dico quod accipiendo fidem generaliter pro habitu determinante et inclinante ad assentiendum obscuro non evidenti tanquam vero, sic aliquis potest esse certus se habere fidem, sicut potest esse certus habere scientiam, et hoc est arguendo habitum inesse ex actibus ; non enim alio modo scitur scientia inesse. Sed accipiendo fidem, ut est fides vera, et certa, non habens errorem admixtum, non loquendo ad hoc fide infusa, sed de fide in generali, scilicet ut est habitus inclinans in verum, sic nullus est, qui arguendo etiam scit se habere fidem veram, et id, in quod inclinat, sciat esse verum, ita quod faciat assentire vero. Et hoc probatur per hoc, quia non possum scire me assentire vero, nisi sciam id esse verum cui assentio ; sed id cui assentio, creditur esse verum, et non scitur ; ergo non possum scire me assentire vero credibili, et ideo non potest sciri vera fides inesse nobis ; prius enim oporteret scire id esse verum cui assentitur, ut quod Deus est Trinus et unus, antequam sciam me habere fidem veram de illo.
Ad secundum locum Augustini, dico quod loquitur de scientia fidei, non quia scitur actu secundo inesse, sed actu primo. Sicut enim veritatem habet, quod anima novit se, ita semper novit omne intelligibile sibi per essentiam praesens, et hoc est actu, et in habitu ; sed tamen non sunt omnia in habitu et actu primo ibi, quae sufficiunt ad eumdem actum secundum ; ergo actu non potest cognoscere et scire se habere fidem. Unde dico quod actu primo semper novit anima se, et omnia quae sunt per essentiam in ea, non actu secundo, et sic anima actu primo certa scientia tenet se habere fidem, quia scit actu primo se habere fidem, quae est ratio sciendi in actu secundo. Sed si impedimentum amoveatur, tunc actu secundo scirentur omnia praesentia in anima, sicut est de anima separata. Sed hujusmodi credibilia a nobis pro statu viae non sciuntur, quia anima intelligit cum phantasmatibus, et talium non sunt phantasmata ; ideo dico quod sicut per fidem credo Deum esse trinum et unum, sic etiam credo me fidem habere, et sicut unum non possum demonstrare, ita nec reliquum.