Inquantum # ex / anima / motu caelesti # non,# intellectus autem et voluntas in eligendo # accidens # ut in secundo ostensu- # adhuc. Nullum agens agit in id quod est sibi propinquius per id quod est magis distans ab eo, sed magis e converso. Animae autem nostrae quantum ad intelligere et velle sunt propinquiores animabus caelestibus, si quae sint, vel quibuscumque altioribus intellectualibus substantiis, quam etiam corpora caelestia. Videtur enim, si motus caeli est ab aliqua intellectuali substantia, quod in productione hominis quidam circulus concluditur: nam substantia intellectualis, per vim intellectivam a corpore caelesti distans, coniungitur ei per operativam virtutem movens ipsum, ex cuius motu provenit generatio humani corporis, cui coniungitur anima nostra quantum ad operativam virtutem; per intellectivam vero est distans ab eo et / coniuncta est / propinqua substantiae intellectuali moventi caelum. Sicut igitur substantia intellectualis superior movet caelum / mediante / immediate per virtutem operativam per quam ei coniungitur, ita movet immediate animam nostram / quantum ad / secundum ea quae ad intellectivam partem pertinent, non per corpus caeleste, quod quantum ad huiusmodi multo magis distat ab ea quam anima nostra.
Non possunt causare # deus # substantiae # directe creatura ig- # persuad- # amplius. Voluntas non movetur nisi a bono.
Secundum igitur hoc aliquid se habet ad movendum voluntatem secundum quod se habet ad bonum. Nulla / omnis autem substantia creata est quidem bona per participationem boni, non quod ipsa sit suum bonum. Quod quidem patet tum ex hoc quod nulla substantia creata est / suum / ipsum esse, quod est bonum desideratum ab omnibus; tum ex hoc quod omnis substantia creata tendit in aliquod bonum aliud a se tanquam in finem. Solus autem deus est suum esse et nullum aliud altius se habet in quod possit tendere sicut in finem, ut ex superioribus patet. Nulla igitur substantia creata potest per se movere voluntatem, sed solus deus. Item. Sicut se habet intellectus ad verum, ita voluntas ad bonum. Intellectus autem non movetur sufficienter nisi a vero perfecto cui nihil veritatis deest. Propter quod non acquirit scientiam nisi resolvendo in principia prima per se nota, in quibus nullus veritatis defectus esse potest. Nec ergo voluntas sufficienter movetur a bono nisi quod est primum et omnino perfectum, cui nihil bonitatis deest. Hoc autem deus est, ut ex superioribus patet. Deus igitur solus sufficienter voluntatem movere potest. Praeterea. Eiusdem / eius est movere ad finem aliquem / cuius est / ad quem pertinet finis, sicut dux exercitus ordinat milites ad victoriam obtinendam, quae est finis eius.
Sed omnis / omnes autem electiones / et vol- / nostrae et voluntatum nostrarum motus ad felicitatem ordinantur, quae in solo deo est sita, sicut ex praemissis patet. Solus igitur deus est motor voluntatis nostrae et agens in ipsam.
Nostr- # solus # ipsius # quando est # est # grav- # movere potest corporalia # quod quidem aliquid est # utatur #