DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria navis.
Navis. Navis secundum quosdam dicitur, eo quod gnavum rectorem requirat, id est, peritum, sapientem et strenuum, qui continere et gubernare noverit eam inter casus et marina pericula. Ideo dicitur, Proverb. I, 5 : Intelligens gubernacula possidebit. Maria igitur recte appellatur navis, cujus gubernator et rector Christus sapientia Patris, et ei convenit illud Psalmi XXII, 1 : Dominus regit me, etc.
De hac autem navi dicitur, Proverb. XXXI, 14 : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Versiculus iste continetur sub littera AdminBookmark , quod . interpretatur esse, vel vivere, vel suscipiens, aut susceptio, quod totum bene
convenit huic navi. Maria siquidem per panem vitae quem de caelo suscepit et in utero portavit, habuit quoad se esse verum in vita praesenti, et modo habet vivere sempiternum, et ab illo suscepta est in aeternum in gloria, quem de caelestibus venientem suscepit in hospitio glorioso. Nos etiam per Filium ejus qui dixit, Exod.III, 14: Ego sum qui sum. Et, Qui est misit me ad vos, habemus verum esse quamdiu sumus in eo ut membrum sanum in corpore. Et ab illo sumus habituri vivere sempiternum: quia ipse est vita , si perseveraverit mus in servitio ejus. Augustinus : " Qui recedit ab eo qui dicit. Ego sum, nihil est. " Item, Augustinus super Joan- nem : " Peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant. " Boetius : " Mali homines non sunt. " Propter hoc, Ezechiel.XXVIII, 19, dicitur principi Tyri : Nihili facitis es, ei non eris in perpetuum. Omnes autem tales socii sunt illius qui non est , id est, diaboli, qui dicitur non esse, quia a vero esse recessit per superbiam : vox enim peccatoris ignorantis peccata sua haec est : Ad nihilum redactus sum, et nescivi , Item auctoritas : " Qui ab illo qui vivere est, recedit, necesse est ut non sit : quia ad nihilum tendit. "
Haec etiam littera picutre interpretatur ipsa, vel ista, esse, vel vivere, vel suscipiens, . aut susceptio, ut dictum est. Conjungamus ergo et dicamus : Ipsa vel ista demonstrative, scilicet notabilis persona quam debent omnes agnoscere et amare: quia prima suscepit de caelo panem illum qui est esse et vivere, a quo suscipimur, et quem suscipimus, ipsa mediante facta est quasi navis institoris, etc. Ipsa enim suscepit, id est, desursum cepit Filium Dei, qui solus vere est et vivit, et a quo omne quod est et vivit, esse et vivere mutuatur. Ipsa etiam beata Maria nostra est susceptio : nam in mari mundi submerguntur omnes illi quos non suscepit navis ista, et quos non sublevat a naufragio peccatorum. Unde, Sapient.XIV, 5 : Transeuntes mare, id est, mundum, per ratem, id est, Mariam, liberali sunt. Ideo Dominus dixisse videtur huic navi illud Isaiae, xliii, 6 et 7 : Affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae. Et omnem qui invocat nomen meum, etc. Ideo quoties videmus insurgentes super nos fluctus ejus maris, clamare debemus ad. Mariam : Emitte manum tuam de alto, eripe me: et libera me de aquis multis . Item illud: Do-mina, salva nos, perimus . Nam littus optatum non capit sine te fluctuans in hoc mari. Dicitur ergo : Facta est quasi navis. Maria siquidem se comparat navi, Eccli, XXIV, 8, ubi dicit: In fluctibus maris ambulavi. Et viam istius navis in mari hujus mundi dicit se Salomon ignorare .
Commendatur autem navis ista principaliter a septem. Primo, ab artifice. Unde dicitur : Facta est, supple, a Deo Trinitate : ejus enim artifex et conditor Deus . Eccli.IX, 24. In manu artificum opera laudabuntur. Ipse enim fecit nos, et non ipsi nos . Ipsa est enim vas admirabile, opus Excelsi: de quo scilicet opere dicitur in Psalmo cxvii, 23 : A Domino factum est opus, vel vas istud, et est mirabile in oculis nostris. Item, de hoc opere dicitur, Eccli. xlii, 16 : Gloria Domini plenum est opus ejus. Vel, artifex, sapientia Dei, scilicet Filius : quia sapientia aedificavit sibi domum . Idem domus et navis. Sapient. viii, 6 : Quis horum quae sunt magis quam illa est artifex? Vel, artifex Spiritus sanctus de quo dicitur, Sapient.VII, 21 : Omnium est enim artifex, virtutem omnem habens, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus intelligibiles. Vel, artifices Beseleel et Ooliab, ut supra de arca.
Secundo, ab omnium virtutum compage : quia cum sit specialissimum opus Dei, compaginata est virtutum omnium firmitate. Unde sequitur: Quasi navis. Ipsa enim velut arca Noe, et velut arca testamenti, ad praeceptum Dei facta est de lignis setim, quae fortia sunt et imputribilia. (Quaere titulo de arca.) Propter hoc dicitur, Isa. xl, 20 : Forte lignum et imputribile elegit artifex sapiens, scilicet Christus sapientia Patris, qui
Mariam aedificavit sibi domum et navem.
Tertio, a plenitudine omnium gratiarum et omnium bonorum operum. Unde sequitur: Institoris, qui videlicet institor omni instantia qua potest navem suam mercibus onerat pretiosis, sicut assignabimus intra.
Quarto, ab utilitate. Unde sequitur: De longe portans, id est, de caelo apportans, panem suum, qui non fuit de terra, sed de caelo , respirans ad vitam caelestem, non terrenam. Hoc adimpletum est ad litteram, quando Christus qui vivus panis est, in ejus utero quasi navigio virginali de Nazareth venit in Bethleem domum panis, quasi per tres dietas. Facta est igitur quasi navis, etc.
Quinto, a materia. Potest enim dici, quod facta est de lignis setim sicut arca Noe et arca testamenti. Vel, membra Virginis tam animae ejus quam corporis possunt dici materia hujus navis, quae desiccata fuerunt ab omni humore nocivo calore Spiritus sancti quoad corpus, dolata etiam prudentia summi artificis et quasi complanata, ut essent sine pondere peccati mortalis : quia ligna setim laevia sunt, et sine scrupulo venialis. Propter hoc dictum est Noe, Genes . VI, 14 : Fac tibi arcam de lignis laevigatis. Possunt ergo dici ligna ista, cor humile, spiritus mansuetus, mens tranquilla, verecunda frons, demissa supercilia, oculi columbini, auditus obediens, discretus olfactus, os taciturnum, dentes absconsi, labia sine risu, lingua veridica, gustus moderatus et abstinens, velata facies capitegio, tactus promptus ad bona opera, modestus incessus, lumbi accincti fortitudine, pedes prohibiti ab omni via mala, sensualitas ex toto subjecta rationi. Nam in arca Noe omnia animalia pacifica fuerunt, quibus motus sensualitatis ejus congrue figurantur. Membra etiam spiritualia beatae Virginis, id est, virtutum omnium congeries, quasi materia fuerunt hujus navis. Nam ipsa est ferculum veri Salo- monis, quod compositum est de lignis Libani , id est, de virtutibus puris,
Sexto, a fine. Finis qui secundum Philosophum primus in ratione ad mentem pertinet architecti, ut scilicet per hanc navem Angelorum panis deferretur ad homines, ut ipsum gustando fierent Angeli: quia per Mariam panem Angelorum manducavit homo, et per ipsam caeli cibaria misit hominibus in abundantia Deus Pater. Congrue igitur comparatur navi: quia suos amatores deducit in portum voluntatis eorum.
Septimo, a forma, quae consistit in multis. In navi litterali sunt quasi quatuor partes principales, quae notantur his versibus:
Prora prior navis pars est, pars ultima puppis : Dic
Et possunt hae quatuor partes adaptari quatuor cardinalibus, quas perfectissime habuit in se Maria. Prora prima pars navis, et dicitur a promendo, quia semper proruit et in anteriora se extendit, designat prudentiam quae praecavet a periculis, quia futura et rerum exitus metitur: unde et providentia species est hujus virtutis. In hac parte cavetur navi ne in loca aspera incidat per plumbum quoddam alligatum filo quod bolis vocatur, de quo legitur, Act. xxvii, 28: et sicut in prora via praesentatur et circumspicitur, et sic navi cavetur : ita circumspectio et cautio prudentiae pro partibus adscribuntur: non enim scienter se committit discrimini, qui habet hanc virtutem. Vel, per proram quae est anterior pars navis, signatur fides, quae prima petit campum, et signifera est aliarum virtutum, qua mediante concepit.
Ratis dicitur quasi fortis : quia ratum idem est quod firmum. Haec sunt latera navis quae fortia debent esse, ne procellarum ictibus dissolvantur. Ideo per ratem signatur fortitudo, quae maxime tunc apparuit in ea quando sola Filio adstitit patienti cum fugerent universi Proverb.XXXI, 17 : Accinxit fortitudine lumbos suos. Ibidem, v, 25 : Fortitudo et decor indumentum ejus.
Carina quae est venter navis, signat sobrietatem et temperantiam, et dicitur carina quasi carima, id est, carens rima, vel quasi cunina : illa enim pars semper currit in aqua. Unde necesse est, quod maxime integra sit et rima careat, ne subintrantibus aquis navis submergatur. Per hanc enim virtutem gloriosa Virgo caruit omni rima : quia numquam in ipsam ingredi potuit vel gutta unica carnalis illecebrae seu mundanae voluptatis.
Puppis ultima pars est navis et dicitur a pus, quod est custodia : et per hanc partem justitia designatur : quia ab hac parte navis sollicitius custoditur, sicut justitia custodia est reipublicae. Ibi etiam fit justitia de forifactis quae fiunt in navi, quia ibi sedet judex navis, et illa est pars eminentior et munitior, ubi castrum navis construitur, et ipsa navis defenditur a piratis. Ibi etiam nauclerus in alto sedens explorat ventos et tempestates, et ibi est regimen totius navis.
Unde Ambrosius, in libro ultimo de Virginitate : " Justitia in alto quodam excessu iocata videt exploratque omnia, quae aliis potius nata quam sibi, non tam suas utilitates quam publicas et emolumenta omnia rimatur. "
Igitur beata Virgo fuit quasi navis ex quatuor virtutibus istis quae dicuntur cardinales, velut ex quatuor principalibus partibus composita et compacta. Quas etiam partes seu virtutes indicat manifestissime suis interpretationibus nomen ejus. Maria enim illuminata, vel illuminatrix, vel mare amarum, vel Domina, vel stella maris interpretatur. Illuminata enim a Deo illuminat animam prudentia ad praecavendas inimicorum insidias et ad futura bona et mala, Mare amarum temperantia est, quae voluptatum dulces illecebras male non ad- mittit, quae quantum corpori, quod habet gustum porcinum, dulcescunt, tantum miserae animae amarescimt. Unde, Apocal.XVIII, 7, de anima reproba : Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et lucium. Quoniam igitur prudens et continens fuit Virgo nostra, nec de aquis fetentibus et marinis hujusmodi voluptatum, vel guttulam unicam numquam gustare voluit, excellentem proram et compactissimam carinam habuit, quae caruit omni rima. Fuit etiam Maria fortis illa mulier quaesita a Salomone et a sauciis Patribus, sed tandem inventa a Christo, quae omnia aspera et adversa per fortitudinem subjugavit. Unde et bene Domina interpretatur, et ratis dicitur, propter constantiam animi numquam dissoluti per prospera vel adversa. Quarta interpretatio, stella maris, quae licet magna sit, apparet minima, nec umquam occidit, qua signatur humilitas sive justitia, secundum quod Dominus dixit Joanni Baptistae se sub manum ejus humilians ad baptismum, Matth. III, 15: Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam, id est, perfectam humilitatem. Haec siquidem virtus velut justitia reipublicae deserviens, veritatis viam ad regnum ostendit per paupertatem spiritus. Unde reprobi dicunt, Sapient. v, 6 : Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae, quae est Maria, non luxit nobis, vel lumen justitiae , id est, humilitas.
Alta in capitibus : quasi primum caput hujus navis sancti patriarchae et reges, scilicet Abraham, Isaac, Jacob, David, et Salomon, de quorum stirpe descendit secundum carnem. Unde canitur in ejus nativitate : " Regali ex progenie Maria, etc. " Item, " Nativitas gloriosae Virginis Maria ex semine Abrahae. " Item, Isa. xr, 1 : Egredietur virga de radice Jesse, etc Item, mater facta est regis caelestis. Propter hoc dicitur de hac navi, Osee, IX, 10 : In cacumine ejus vidi patres, etc. Vel, primum caput potest dici
sanctificatio ejus in utero matris, et quasi ultimum caput ejus assumptio, quando etiam super Angelos exaltata est ad dexteram majestatis. Et ita quasi altissima fuit in primo capite secundum dignitatem saeculi, altissima in ultimo juxta dignitatem caeli. Clausa ab inferiori ad aquas mundialium vanitatum et carnalium voluptatum quae transeunt velut aqua, et ad perpetuam amaritudinem suos rapiunt amatores.
Aperta a superiori ad pluvias gratiarum et charismata donorum, quae sursum veniunt a Patre luminum "
Lata in medio, scilicet in corde per capacitatem desiderii, ut mercimoniis bonorum omnium impleretur, cui datum est a Deo secundum capacitatem desiderii sui. Unde dicta gratia plena. Proverb. x, 24: Desiderium suum justis dabitur, scilicet desiderium justi et omne bonum, : ergo omne bonum justis dabitur. Immensae magnitudinis. Unde, Genes, VI 15 : Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, etc. Et hoc oportebat : quia ad hoc facta est a Deo, ut omnes electos contineat, juxta illud : Sicut laetantium omnium, habitatio est in te . Et omnes quodammodo ferat ad portum vitae. Unde dicitur ei, Isa. xliii, 6 : Affer filios meos de longinquo, etc, ut supra. Concava interius per humilitatem veram, ideo capax effecta est veri panis.
Operta superius quasi quodam velamine patientia forti, qua passiones aeris, id est, tribulationes quas procurant aeriae potestates, constanti animo repellebat. Exod.XXVI, 7 : Facies et saga cilicina undecim, ad, operiendum tectum tabernaculi, etc. Idem figurant et tabernaculum et navis, scilicet beatam Mariani. Linita bitumine castitatis carnis et spiritus velut arca NOct Noe, cui dictum est, Genes.VI, 14 : Bitumine linies arcam intrinsecus et extrinsecus, etc. Et ideo forte se comparat aspalto quod quidam dicunt esse bitumen Iudaicum, quod solo menstruo potest dissolvi. Eccli. XXIV, 20, ubi nos habemus : Sicut cinnamomum et balsamum, dicit alia littera : Sicut cinnamomum et aspaltum. Vel, per bitumen hoc, ipsius charitas designatur. Aquae enim multae, id est tribulationes, non potuerunt exstinguere charitatem ejus, nec intrare per desolationem usque ad animam ejus. Similiter fiscella Moysi linita dicitur bitumine ac pice , forte propter duo praecepta charitatis, interius ad Deum, exterius ad proximum.
Distincta mansionibus diversis. Unde dictum est Noe, Genes.VI, 14 : Mansiunculas in arca facies. Joan. XIV, 2 : In domo Patris mei, quae est paradisus et ipsa Maria, mansiones multae sunt.
Vas sumptuosissimum. Quia procul ei de ultimis finibus pretium ejus . (Quaere titulo de muliere forti.)
Malum excellentissimae humilitatis, cujus odor ascendit usque in summum caelum, et inde attraxit de sinu Dei Patris, quasi a summo caelo, id est, a Patre fuit egressio ejus. Unde ipse Filius dicit, Joan. XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum , id est, in Virginis uterum. Meo dicit ipsa, Cantic, I, 11 : Dum esset rex, etc. (Quaere titulo, Dominus tecum , circa medium capituli.) Est autem malus arbor navis, qua vela sustinentur, et dicitur malus secundum Isidorum, quia instar mallei in summitate. Vel, quia quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur. Solet autem fieri malum de abiete, quae est arbor procera et alta, recta, laevis et sine humore, et tantae altitudinis, quod caput suum quasi collocat inter nubes. Dicitur autem abies ab abeundo, eo quod prae caeteris arboribus abeat longe, et in excelsum promineat, cujus natura expers est terreni humoris : et ideo laevis est et non nodosa. Quae proprietates bene conveniunt humilitati ejus. Auxilio etiam mali transitur mare saeculi. (Adapta.) Solet etiam de cedro fieri malus. Unde, Ezechiel.XXVII, 5 : Cedrum de Libano tulerunt ut facerent Ubi malum. (Adapta proprietates.) Vel, per malum potest designari altitudo contemplationis ejus, vel conversationis ejus, quae erat in caelis, quia caelos attingebat stans in terra .
Aliter : Malus est lignum speciosissimum et altissimum totius navis. Apparet etiam quasi sit turris ipsius navis : et hoc lignum specialiter desiderant peregrini nautae et navigaturi, scilicet si sit integrum et sanum, et tota navis pro eo commendabilior reputatur. Dominus autem venturus de caelo in ter hanc navem, hunc malum specialiter consideravit, respiciens humilitatem ancillae suae, et in tantum ei complacuit pretiositas, speciositas, et sublimitas mali, quod quasi inhaerens huic malo, descendit per eum de sublimitate caeli in navem uteri virginalis. Adapta duarum candelarum exemplum, unius fumigantis ei alterius accensae.
Galliculum supra malum, id est, discretionem spirituum, quod bene apparuit ad introitum Gabrielis, quando non dubitavit quin verus esset Angelus Dei. Hanc discretionem praecipit Joannes, 1 Canon.IV, 1 : Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint.
Virgam ex transverso ante malum in figura crucis, quae designat memoriam Dominicae passionis, de qua passione dicitur, Mich. v, i : In virga percutient maxillam judicis Israel,
Aliter : Quod supra appellavimus virgam, a quibusdam appellatur antenna, et signat charitatem : nam sicut antenna componitur ex duobus lignis, et se ex- tendit ad dexteram et sinistram, sic charitas consistit in dilectione Dei et proximi, amicos in Deo et inimicos diligens propter Deum. Et quia pulchra est. casta generatio cum claritate , idcirco velum virginitatis dependebat ab antenna charitatis : ex vehementia enim eximiae dilectionis emisit prima gloriosissima Virgo nostra votum perpetuae castitatis. Vel, per velum congrue designatur sanctum desiderium ejus quod inspirabat et inflammabat Spiritus sanctus, juxta illud Canticorum, IV, 16 : Veni, auster, perfla, etc. idcirco cum ex vehementia desiderii responderet : Ecce ancilla Domini, fiat mihi , venit auster, id est, Spiritus sanctus, et flavit, et velum intumuit, quia in momento quo verbum illud protulit, scilicet fiat mihi, filium de Spiritu sancto, id est, operatione Spiritus sancti concepit : et sic navis ista versus portum vitae perpetuae jugiter movebatur. Dicitur autem velum a volatu juxta illud poeticum :
Velorum pandimus alas.
Bene autem velum signat desideria Virginis, quae exeuntia a corde ipsius statim volabant in caelum. Unde et ipsi propriissime convenit illud Psalmi XXXVII, 10 : Domine, ante te omne desiderium meum. Vel, velum charitas Virginis vento gratiarum perflata continue, extenso in anteriora appetitu aeternorum, ad sinistram et dexteram compatiendo miseris, et congratulando devotis.
Diversitatem chordarum, id est, caeterarum virtutum a malo humilitatis dependentium, cui scilicet virtuti sicut malo innituntur chordae, sic innitebantur virtutes universae : nam ipsa ejus humilitas quasi quaedam supportatio, id est, sursum portatio erat caeterarum virtutum ,
Anchora timoris filialis et casti, qua firmiter stabiliebatur inter omnes procellas fluctuum navis ista. Unde in Psalmo lxxxviii, 41, Christo dicitur : Posuisti firmamentum ejus formidinem, id est, timorem. Gregorius : " Anchora cordis, pondus timoris. " Eccli.XXXIV, 18 : Qui timet Dominum, nihil trepidabit. Vel secundum Apostolum, ad Hebr. VI, 18 et 19, anchora spes est, ubi dicitur : Fortissimum solatium habemus, qui confugimus ad tenendam propositam spem: quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis. Chorda qua colligabatur haec anchora navi suae, charitas ipsius Virginis, quae est vinculum perfectionis : ''quod scilicet vinculum nec secari potuit, neque solvi : et ejus charitas fuit triplex funiculus, qui difficile rumpitur : quia de corde puro ad proximum, de conscientia bona ad seipsam, de fide non ficta ad Deum. Vel, per chordam designatur longanimitas desideriorum caelestium.
Castrum : potest enim haec navis designari per navem Alexandrinam, Act. xxviii, 11 : Cui erat insigne Castrorum. Hoc castrum signat quatuor cardinales, quibus Virgo pugnavit, scilicet contra carnem per temperantiam, contra diabolum per justitiam, per prudentiam contra prosperitatem, per fortitudinem contra adversitatem.
Armaturam virtutum quam describit Apostolus, ad Ephes.VI, 11 : Induite vos armaturam Dei, etc. Haec est succinctio castitatis, lorica justitiae, scutum fidei, galea salutis, gladius spiritus, scilicet verbum Dei, calceamenta sanctorum exemplorum, oratio, obsecratio, vigiliae, omnis instantia bona, et hujusmodi. Ipsa est enim turris David aedificata cum propugnaculis , a qua dependent mille clypei, et omnis armatura fortium. (Quaere titulo, quod ipsa dicitur turris).
Remos, id est, bona opera, qui remi demittantur a navi, quia de corde exeunt opera meritoria, et ad aquas, id est, proximos se extendunt. Apocal.XVII, 15 : Aquae multae populi multi.
Gubernaculum, id est, prudentiam matrem discretionis. Proverb. ii, 11 : Prudentia servabit te. Vel, gubernaculum fides.
Gubernatorem providentiam Dei Patris, Sapient.XIV, 3 : Tua autem, Pater, providentia guberna : quoniam dedisti et in mari viam. Ideo dicit ei Maria : Propter nomen tuum, Domine, deduces me . Item, Dominus regit me , etc. Dicitur autem gubernator ''quasi cohibernator, eo quod cohibet providentia sua hiberna, id est, tempestates maris.
Nautas et remiges sanctos Angelos assistentes Christo nauclero : quia omnes administratorii spiritus sunt . Nauclerus dominus navis, eo quod in ejus sorte sit navis. Caeteri autem in contributione sunt. Nauta vero a navi derivatur, Remex dicitur, eo quod remum regat.
Onerabatur mercimoniis humanae salutis in gratiarum plenitudine. Unde gratia plena in Spiritus sancti superventione, in Filii Dei, qui est omne bonum, et a quo est sufficientia nostra , admirabili conceptione : ipse enim oneravit navem istam omnibus mercibus pretiosis, et charismatibus omnium donorum, quibus copiosissime pauperiem ditavit humanam, quando divitias totius veri boni nobis conferre voluit per Mariani.
Partim auris, partim remis movebatur, hoc est, per gratiam a superiori, et per industriam ab inferiori. Tanto securius ferebatur, quanto magis distabat a terra, hoc est, ab amore et desiderio terrenorum. Cum piratis et latronibus praeliabatur, id est, cum aeris potestatibus, et adhuc pugnat assidue pro salute famulantium sibi. Unde et dicitur terribilis ipsis daemonibus, ut castrorum acies ordinata . Tribulationibus et pressuris quas patiebatur in Filio, in sublime ferebatur. Unde, Genes, vii, 17 : Factum esl diluvium,... et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra. Sed quo tunc in mundo gravius depressa, tanto nunc in caelo sublimius exaltata. Fluctibus et undis vehementer quatiebatur in Unigeniti passione. Unde, Matth. XIV, 23 et 24 : Vespere facto..., navicula in medio mari jactabatur fluctibus. Tunc factum est vespere, quando occubuit Sol justitiae. Mare mundus, medium maris Jerusalem quae est in medio mundi, sicut dicit Psalmista, Psal. lxxiii, 12 : Operatus est salutem in medio terrae. Ezechiel. v, 5 : Ista est Jerusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras. Et tunc vere potuit dicere Filio sicut Filius Patri: Omnia excelsa tua et fluctus tui, fili mi, super me transierunt , per compassionem. Item illud Jonae, ii, 4 : Omnes gurgites tui, etc. Sed excelsa ista fluctus et gurgites fregit ipsa et compressit virtute patientiae, sicut navis currens super aquam fluctus premit et frangit.
Aliter : Dormiente Domino in navicula crucis, motus magnus factus est in mari, ita ut navicula Ecclesiae operiretur fluctibus, sicut legitur, Matth. viii, 24. Ipsa vero sicut mulier fortis tunc sola gubernaculum fidei constanter tenuit : quia tota navis Ecclesiae tunc ejus fidei innixa est, scilicet in vespere sextae feriae, et in sabbato paschali : propter quod universae fideles Ecclesiae in omni sabbato ipsam specialiter venerantur, et propter hoc in illo sabbato canticus ejus in Missa decantatur.
Ad littus optatum pervenit in Filii resurrectione, ad, portum verae salutis in sua assumptione : et quae tunc in mundo pressuras passa est cum Filio, nunc cum ipso pacem possidet et quietem.
Facta est igitur Maria quasi navis institoris . Hic institor Christus est, qui de caelo per eam venit in mundum ad negotiandum, vendendum, et emendum. De patria sua institor transit ad alienam spe lucri et desiderio acquirendi : sic et Christus venit in sua incarnatione de caelo in terram ad. emendum et redimendum animas nostras. Unde dicit, Jerem.XII, 7 : Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, dedi dilectam animam meam, etc. Ecce moneta de qua negotiatus est.
Christus est institor : quia vadit festinanter de die et nocte ad nundinas. Unde in Psalmo xviii, 6 : Exsultavit ut gigas ad currendum viam. Item, vox hujus institoris est : Cucurri igitur in siti , id est, in desiderio quod habui de salute generis humani. Item, Exod.XI, 4 : Media nocte egrediar in aegyptum. Item, Sapient. xviii, 14 et 15 : Cum enim quietum silentium contineret omnia, ei nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, exiliens de caelo, a regalibus sedibus, etc. Quem prospiciens a longe venientem gratulans, et exsultans ait Ecclesia, Cantic.II, 8 : Ecce iste venit saliens in montibus , transiliens colles, etc. Hic est ille mercator de quo dicit poeta :
Impiger extremos currit mercator ad Indos, Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes.
Illam scilicet pauperiem, id est, illum defectum qui prius erat in caelo, ubi deerant paupertas et animae justae. Deportat secum pecuniam suam. Un-
de, Proverb, vii, 19 et 20: Non est vir indomo sua, abiit via longissima : sacculum pecuniae secum tulit. Quae fuerit haec pecunia, docet beatus Bernardus : " Saccum plenum misericordia misit Pater in terram : et iste saccus conscissus est in passione clavis et lancea, et effusum aes, id est, anima et sanguis, ut fieret pagamentum. " Unde Filius Patri, Psal. XXIX, 12 : Conscidisti saccum meum, corpus in passione, ei circumdedisti me laetitia, in resurrectione.
Apportat secum merces patriae suae, et secum revehit merces de partibus alienis. Quid exponit beatus Bernardus : " In caelis honorum omnium copia suppetebat, sed paupertas ibi non inveniebatur. Porro in terra abundabat haec species, sed nesciebat homo pretium ejus. Hanc autem venit quaerere Filius Dei, ut sua aestimatione nobis eam redderet pretiosam. Ante hoc etenim numquam intraverat paupertas in caelum, sed modo nisi per eam in caelum non intratur. " Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Vendit merces patriae suae, et suadet hominibus ut emant. Unde dicit Episcopo Laodiciae, Apocal.III, 18 : Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias : et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae : et collyrio inunge oculos tuos, ut videasi etc. Sic expone : Suadeo tibi, id est, ad utilitatem tuam, emere, per consensum liberi arbitrii. Vel, emere, id est, multo labore corporis et animae acquirere, a me, non a populo, aurum, id est, sapientiam pretiosiorem cunctis opibus. Vel, aurum, id est, charitatem : ignitum quoad se, et fulgens quoad proximum, probatum fornace tribulationis : ut locuples fias, quia sine charitate omnis homo pauper est, et cum ea omnis homo dives est. Et vestimentis albis induaris, id est, operibus mundis, sine quibus omnis homo nudus est. Eccle.
IX, 8 : Omni tempore sint vestimentatua candida. Vel, vestimenta candida, caro munda per castitatem : ut non appareat in judicio confusio tua, id est, foeditas vitae tuae, unde sequitur aeterna confusio. Et collyrio inunge oculos tuos. (Quaere titulo, ubi charitas dicitur collyrium.) Ecce tria emenda a Christo, aurum contra paupertatem, vestimenta alba contra nuditatem, collyrium contra caecitatem.
Vel, aurum ignitum, id est, verbum Dei, quod ignit charitas, probatum per veritatis simplicitatem, non fuscatum per mundanae sapientiae venustatem, probatum, non phantasticum, quale sapientia mundi, sed verum quod emitur per studium et jugem meditationem Scripturarum.
Vel, aurum, id est, vitam aeternam, ubi sancti splendent et ardent charitate. Et dicit emere contra illos qui pro nihilo volunt habere omne bonum, cum non sint condignae passiones , etc. Vel, emere pretio paenitentiae.
Vestimenta pluraliter, diversae virtutes : ut non appareat confusio tua, modo Angelis, et aliquibus hominibus, sed in judicio toti mundo.
Moraliter : Aurum fides propter rutilantiam, id est, lucem : quia divinam indicat sapientiam. Thren.IV, 1 : Quomodo obscuratum est aurum ? Fides enim obscuratur, quando amori terrenorum permiscetur. Sed hoc aurum debet esse ignitum per charitatem, probatum per tribulationem : et hoc aurum emitur a Domino desiderio et bonorum operum exercitio.
Emit merces patriae alienae. Emit enim animas nostras pretio sanguinis sui. I ad Corinth. VI, 20 : Empti enim estis pretio magno. Redemit etiam quasdam merces fatue pignoratas eodem pretio de quo supra. I Petri, I, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione, etc, sed
pretioso sanguine quasi agni immaculati. Huic mercatori dicit Augustinus : " 0 boue mercator, gratias tibi agimus quod emisti nos, sanguinem tuum bibimus, Evangelium tuum legimus instrumentum nostrum, creaturae sumus tuae, servi tui sumus, fecisti nos, redemisti nos. Emere potest quis servum, creare non potest. Dominus autem servos suos creavit ut essent, et redemit ne semper captivi essent. "
Hic est verus institor, qui creaturam suam instituit ut esset, et proprio sanguine suo emit et redemit ut libera et beata esset. Debet ergo homo agnoscere se non esse sui juris, sed ejus qui se redemit. Quod naturae lex exigit et juris positivi. I ad Corinth. VII, 22 : Qui in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Et ideo tanti emit ut homo se de caetero cariorem haberet, et pro vili pretio se non exponeret : et si non propter se, saltem propter pretium magnum, Debet autem dicere diabolo qui tentatur : Jam emptus sum, non possum de caetero exhibere me venalem. Augustinus : " Ideo tanti emit ut solus possideret. Carum animal est homo Deo si seipsum vilem non fecerit, negligendo. Ne vilescas tibi, o homo, appende te in pretio. " Beatus Bernardus : " Tanti emit ut amittere non velit. " Sed multi se subtrahunt a possessione Domini, et se faciunt possessionem diaboli. Unde quidam dicunt, Isa. XXVI, 13 : Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te, etc. Et hoc maxime fit per malam societatem : quia cum sancto sanctus eris, ei cum perverso perverteris . Quibus imprecatur David, Psal. lxxviii, 12 : Redde vicinis nostris, qui nos ad peccatum traxerunt, septuplum, id est, perfectam paenam, scilicet punitionem corporis et animae. Eccli.VII, 3 : Non semines mala in sulcis justitiae , et non metes eain septuplum. Sulci justitiae tres vires animae et sensus corporis quod ex quatuor elementis. Genes.IV, 15 : Qui occiderit Cain, septuplum punietur. Et infra, v. 24 : Septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies. Peccatum enim septem inducit paenas. Prima, hebetatio intellectus in vi rationabili. Secunda, corruptio affectus in vi concupiscibili. Tertia, obduratio in vi irascibili. Hae tres sunt interius in anima. Exterius autem sunt quatuor. Prima, paupertas. Secunda, molestia. Tertia, ignominia. Quarta, mors sive temporalis sive aeterna : utraque enim ex peccato .
Plus diligit merces quas emit quam pretium quod pro eis impendit, et magis vellet defraudari in pretio quod impenditur, quam in mercibus quas mercatur. Sic et Christus. De primo dicit beatus Bernardus : " Quid ego, infelix, quo me vertam, qui pretiosum depositum quod Christus proprio sanguine pretiosus indicavit servandum, accepi. " Et caetera multa. De secundo dicit ipse Christus in Psalmo lxviii, 27, de illis qui fraudant eum animabus quas emit tanto pretio : Super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Mercatur quamdiu stant nundinae, quibus finitis facit pagamentum suum. In praesenti enim proponit et offert nobis pretium passionis suae, et exempla vitae suae ad imitandum, ut suas faciat animas nostras et corpora. Unde dicit ei quidam : Tuus sum ego, salvum me fac , quod in judicio implebitur.
Mutat etiam et dat merces pro mercibus. Accepit enim naturam nostram quando Verbum caro factum est, et nobis largitus est suam deitatem. Item, elevatus est in caelum, scilicet cum carne nostra, ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. Ideo canit Ecclesia: " 0 admirabile commercium, etc. "
Habet sub se mercatores suos quibus tradit pecuniam suam ad negotiandum.
Luc. XIX, 13: Dedit eis decem rimas, et. ait ad illos : Negotiamini dum venio, id est, date temporalia pro aeternis. Institores ejus primi Apostoli et Praedicatores, Ezechiel.XXVII, 12 et seq. : Carthaginienses negotiatores tui, etc.
Computat cum servis suis. Matth. xxv, 19 : Venit dominus servorum illorum, ei posuit rationem cum eis.
Gaudet si fecerint lucrum. Matth. xxv, 21, 23: Euge, serve bone. Et eos bene remunerat, dicens illi qui acquisierat decem ranas, Luc. XIX, 17 : Eris potestatem habens super decem civitates.
Dolet nisi fecerint, et eos graviter punit, Matth. xxv, 30: Inutilem servum, ejicite in tenebras exteriores, etc. Proverb.XIV, 35 : Acceptus est regi minister intelligens, iracundiam ejus inutilis sustinebit.
Institor dicitur ab instando vel ab instituendo, ut quidam volunt: quia omnia quae sunt, instituit. Unde, Eccli.XVIII, 1 : Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Sed quod pro iiominis utilitate institutum est. per peccatum hominis destitutum est. Ad hoc autem per hanc navem venit Christus in terram, ut mediante Maria totum restitueretur quod peccato primae mulieris fuerat destilu-
Vel, institor ab instando: quia in acquirendis caris mercibus sedulus instat, juxta illud Ecclesiastae, IX, 10:
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, etc. Et bene institor Christus Dominus, qui cum tanta instantia negotiationem suam ab humano genere redimendo exsecutus est: quae enim major instantia quam quod pro nobis emendis vendi voluit et occidi? quod ostendebat dicens, Luc. XII, 50 : Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor, desiderio scilicet, usquedum perficiatur? Et notat possessionem baptismum, id est, tincturam: quia tunc fuit proprio sanguine rubricatus. Item, Luc.
xxii, 1.1 : Desiderio desideravi, etc. Item, ad hoc innuendum dixit. Judae machinanti traditionem suam, Joan. xiii, 27 : Quod facis, fac citius. Ibi dicit Hilarius. " Non praecipit facinus, sed praedicit dans in se potestatem. " Vere autem praedicit institor: quia tota vita sua instabat orando, praedicando, daemones ejiciendo, languores curando, et hujusmodi pretiosis mercibus, id est, animabus acquirendis.
Nec solum mercator, sed admirabilis institor fuit Christus. Institor fuit: quia merces suas nobis dedit et nostra accepit. Augustinus : " Omnis mercator dat et accipit. Mirabilis autem fuit: quia dedit suam deitatem, et accepit nostram humanitatem. Unde, 0 admirabile commercium, etc. " Item, mirabilis : quia dedit illud quod maximi erat pretii, imo quod erat impretiabile, et accepit a nobis quod nullius erat pretii, cum caeteri mercatores faciant e converso. Accepit quod hic abundabat, dedit quod deerat. Accepit nasci, laborare, et mori: dedit renasci, resurgere, et regnare.
Item, Alio modo mirabilis : quia sine pretio vendit, et postulat ut sine pretio ematur ab eo. Unde clamat, Isa. lv, 1 : Qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite. Emite, id est, acquirite fide et opere sapientiam vel secundam gratiam, credendo scilicet et bene operando : et ita pretium sapientiae fides et operatio. Proverb.XVII, 16 : Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ?
Sequitur: Venite, emite absque argento., etc. Ibi dicit beatus Bernardus: " Mirabilis haec emptio, apud amatores saeculi talis esse non potest, apud auctorem vero saeculi alia esse non potest. Clemens enim venditor Deus, qui honorum nostrorum non. eget, nulli debet esse suspectus, quia nostrae salutis tantum cupidus est, sed non pretii temporalis. " Mirabilis etiam, ut jam tetigimus, cambiendo merces suas, quod Gallice dicitur buier: quia divitias dedit pro paupertate, et hoc per gratiam suam.
II ad Corinth. viii, 9 : Scitis gratiam, etc. Nec solum mirabilis, sed et dives mercator, qui totum emit et redemit mundum quasi una palmata, non quam feriit, sed quam recepit. Matth. XXVI, 67 : Alii palmas in faciem ejus dederunt.
Sequitur: De longe portans panem suum . De longe, hoc est, de caelo, portans, id est, apportans toti mundo fame pereunti, panem, scilicet panem vivum qui de caelo descendit : quem scilicet panem fecit suum, et illum quodammodo emit a Patre pretio virginitatis et humilitatis et caeterarum virtutum, quando scilicet sindonem fecit, id est, virginitatem vovit, et vendidit quasi pretio Filii Dei, et de caelo venit ad nos panis iste per hanc navem, qui sedebamus in tenebris et umbra montis, et vincti eramus in mendicitate et ferro, ad. innuendum, quod veniebat reparare nos qui fame moriebamur, ad vitam caelestem, non terrenam : et cum esset panis Angelorum, dari voluit hominibus, ut ipsum gustando fierent Angeli.
Aliter : Si dixisset Salomon panem nostrum, bene dixisset: sed notabiliter maluit dicere suum, et hoc multiplici ratione. Totus enim fuit suus, proprius scilicet, non communis sibi et viro : quia in se et de se sola factus est, scilicet de purissima substantia carnis suae. Unde, ad Galatas, IV, 4, dicit Apostolus : Misit Deus Filium suum factum ex muliere, etc. Et multum reprehendit eos Beda, qui volunt ibi legere natum ex muliere: de ipsa enim factus est homo, et ipsa per consensum fecit eum et panem et hominem. Unde designatur per Saram, quae de praecepto Abraham, id est, Dei Patris, miscuit tria sata farinae, scilicet divinitatem, animam et carnem. Fermentum etiam hujus panis fuit fides
Virginis. Et coctus fuit iste panis in clibano uteri virginalis calefacto igne Spiritus sancti. Ipso etiam in die fuit decoctus in ara crucis triginta tribus annis, ut creditur, revolutis : ut sic esset panis bis coctus, qui competit navigantibus per mare hujus mundi. Induruit etiam iste panis per ignem passionis. Unde dicit post passionem, Psal. XXI, 16 : Aruit tamquam testa virtus mea. Unde cum multa violentia mediantibus clavis et lancea confractus est in cruce, Et tunc exaudita est oratio generis humani postulantis, Isa. lviii, 70 : Frange esurienti panem tuum, etc, id. est, permitte animam tuam et corpus ab invicem separari pro refectione famelieorum. (De hoc pane haec et alia habuisti titulo, Gratia plena, ubi Christus dicitur panis refectionis).
Aliter : Panem suum, quo scilicet ipsa dignius, saporosius, et ineffabilius fruebatur in praesenti omni creatura. Vel sic: Panem suum, qui totus fuit suus, de quo ipsa dicit, Proverb. IX, 5: Comedite panem meum, etc. : et quoniam non possumus habere nisi ab ea et per eam. Unde et dicendum est ei tota devotione et desiderio mentis, sicut dicimus Deo Patri: " Mater nostra quae es in caelis, panem nostrum supersubstantialem vel quotidianum da nobis hodie. " Augustinus et Ambrosius hunc panem appellant AdminBookmark , id est, supersubstantialem : quia caro Christi omnibus creatis substantiis dignior et major existit.
Facta est quasi navis , etc. Hoc de Christo potest exponi qui. censetur genere foeminino : quia est sapientia Patris : et est hic prophetia, quod Christus subventurus et supportaturus esset velut navis omne genus humanum caelestem Jerusalem per mare mundi hujus : ipse enim se comparat navi, Job, IX, 25 et 26: Dies mei... pertransierunt quasinaves poma portantes. Et revera haec navis omnes electos in se portat per mare mundi: et in hac fuerunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi velut merces venales. Unde dicit, Apocal. III, 18 I Suadeo tibi emere a me aurum, ut supra. Et ipse nos emit velut institor merces pretio sanguinis sui.
Facta est quasi navis institoris. Ecclesia navis secundum proprietates Mariae superius assignatas. Et, hic versiculus continetur sub littera AdminBookmark , quod interpretatur esse, vel vivere, vel suscipiens, aut susceptio, quia per panem vivum quem Ecclesia suscepit in incarnatione Filii, habent fideles Ecclesiae verum esse et verum vivere per gratiam hic, per gloriam in futuro. Ipsa etiam bene dicitur susceptio : quia quidquid non suscipit per baptismum, per fidem et sacramenta, perit in hoc mari : et illos solos quos suscipit, ad haereditatem aeternam perducit.
Haec navis arcta fuit tempore martyrii, scilicet in principio suo, arcta erit tempore Antichristi, lata fuit tempore Confessorum, modo incipit coarctari. Unde patet, quod finis instat. In tempore etiam persecutionis sanctorum martyrum facta inundatione tribulationum elevata est in sublime a terra : et ideo tot martyres tunc transmisit ad caelum. Unde de arca quae signat Ecclesiam Dei, dicitur, Genes. vii, 17 : Factum est diluvium, etc, ut supra. Matth.XIV, 23, 24 : Vespere facto..., navicula in medio mari jartabatur fluctibus.
Facta est quasi navis institoris, onerata mercibus pretiosis bonorum operum, tentationum, persecutionum, miseriarum, et hujusmodi, quibus gaudet onustari, quibus majora gratiarum dona meretur: et hae sunt merces pretiosae. Transit etiam desiderio fluctus hujus saeculi properans ad patriam : et panem doctrinae, doloris, laboris portat secum, quo vescitur dum est in via. De hujusmodi panibus dicitur, Eccli.XXXI, 28: Splendidum in panibus benedicent labia multorum, etc. Maxime vero pane doctrinae et virtutis reficitur quamdiu est in itinere peregrinationis suae.
Item, De longe dicitur portare panem suum quasi viaticus : quia in omnibus quae agit solam aeternam retributionem
exspectat, et solam veri panis refectionem desiderat. Sic construe: De longe portans panem suum, id est, qui est de longe, hoc est, de caelo, qui est panis Angelorum, qui datus est hominibus ad comedendum ut fiant Angeli, ut supra. Et nota, quod merces quas portat haec navis, dicuntur panis, in quibus mercibus notantur quatuor, scilicet quod de longe, id est, non de visibilibus, sed invisibilibus, II ad Corinth. IV, 18 : Non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur, etc. Item, habentur cum labore et portantur cum pondere. Ibi portans, I ad Corinth. VI, 20 : Portate Deum in corpore vestro. Item, hae merces dicuntur panis : quia idem est animae refectio. Unde, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie . Item, additur suum. Nota, quod curiositates et solatia mundi sunt panis adulterinus, in quibus adulterant ratio et intellectus. De longe tollit visibilia, portans tollit otia, panem inutilia, suum adulterina solatia.
Item, Haec navis significatur per classem Salomonis , quae afferebat de Tharsis aurum sapientiae, argentum eloquentiae, dentes elephantum, id est, verba et exempla sanctorum, simias, id est, irrisores malorum, pavos, id est, illos qui a posteriori ponunt gloriam mundi, panem Scripturae, ut hic, poma, id est, fructus bonorum operum .
Aliter : Classis Ecclesia, quae congre- gat auram et argentum, id est, sapientes et eloquentes. Eccli, xxviii, 29 : Aurum tuum et argentum tuum confici, et verbis tuis facito stateram. Quae duo conflare est vitam doctrinae permiscere. Dentes elephantum, expositores casti Scripturarum. Simiae proprie sunt illi qui bonos imitantur quoad quosdam actus in exteriori apparentia, sed tamen bestiae sunt. Apocal, iii, 1, Ecclesiae Sardis: Nomen habes quod vivas, et mortuus es. Pavi spirituales viri. (Quaere proprietates titulo de aquila.)
Pacta est quasi navis, etc. Moraliter : Fidelis anima navis. Et nota bene singula verba. Facta est quasi non a se, sed a Deo : quia ipse fecit nos et non ipsi nos . Ipse enim fecit quod sumus per naturam et gratiam, facturus tandem quod futuri sumus per gloriam. Ipse enim operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate . Ipse operatus in nobis omnia nostra opera bona . Exod. xxxiv, 7, dicit Moyses ad Dominum : Nullus apud te.per se innocens est. Ipse inspirat nobis gratiam revertendi ad eam et paenitendi post lapsum. Unde super illud Lucae, xv, 18, ubi dicit prodigus : Surgam, et ibo ad patrem meum, etc, dicit Glossa quod nec voluntatem surgendi habuisset, nisi eum prius Pater inspirasset. Dicat ergo fidelis anima : Gratia Dei sum id quod sum .
Quasi navis institoris. Nota, quod vita hominis ordinanda est velut navis, sicut infra dicetur. Spiritus quasi institor ab instando secundum proprietates Christo superius assignatas. De hoc institore, II ad Timoth.IV, 2 : Insta opportune, importune. Eccle.IX, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare. Ad Hebr. IV,11 : Festinemus ingredi in illam requiem, id est, operari ea quae faciunt ad ingres- sum. Spiritus paenitentia institor instans ter quaerendo bonas merces ubicumque possunt inveniri, ad deportandum ubi venduntur caro pretio. Hae merces sunt jejunia, vigiliae, disciplinae, et omnia hujusmodi bona exercitia quae hic habentur pretio satis parvo. Unde, Pro nihilo, id est, pro parvo pretio, habuerunt terram desiderabilem . Et in paradiso venduntur carissime. Et quando talis institor arripabit ad portum vitae, scilicet in morte, tunc eas cambiet et butabit, et pro dolore contritionis dabitur gaudium ineffabile, pro rubore confessionis aeterna Dei laudatio, pro labore satisfactionis requies sempiterna, fami succedet satietas, siti dulcis ebrietas, aegritudini sanitas, cibo arido et insipido convivium pinguium, ignominiae gloria, cilicio purpura, nuditati vestitus quadruplex qui notatur in sole, obedientiae omnia succedent ad beneplacitum, vigiliis dormitio in pace in idipsum, et sic de aliis. Et cum merita fuerint transitoria, praemia durabunt in aeternum. De hujusmodi negotiatoribus dicitur, Isa. xxiii, 18 : Erunt negotiationes ejus hujusmodi, scilicet institoris, et mercedes ejus sanctificatae Domino. Et loquitur de Tyro quae interpretatur angustia, quae designat verum prenitentem in angustia duplici mentis et corporis constitutum. Gregorius : " Vita nostra naviganti similis est: is enim qui navigat, stet, sedeat, jaceat, semper vadit: quia impulsu navis ducitur. Ita et nos. Sive enim navigantes, sive dormientes, sive loquentes, sive tacentes, sive nolentes, sive volentes, semper ad finem tendimus. "
In hac navi est prora stricta, ingressus vitae praesentis omni vallatus miseria. Nascitur enim miser homo de matre, impotens sui, nudus corpore, coinquinatus et sordibus, peccatis onustus, diaboli possessio, et generaliter omni miseria cumulatos. Job,I, 21 : Nudus egressus sum, etc, et I ad Timoth.VI, 7 : Nihil
intulimus in hunc mundum. Puppis strictissima, egressus a mundo haud dissimilis ingressui. Beatus Andreas ad Egaeani loquens de peccatoribus : " Tamdiu deludit eos diabolus, donec rei et nudi de corporibus exeunt, nihil secum praeter peccata portantes. "
Carina lata, medium vitae nostrae, in quo nos dilatamus in voluptatibus mundi, cui subest sentina multiplicium vitiorum.
In hac navi est prora, id est, inchoatio ipsius paenitentiae stricta valde in repressione sensualitatis, in confusione et dolore contritionis, in erubescentia confessionum, in fuga occasionum quae pertrahunt ad peccatum, in resecatione omnium superfluorum, in dediscendo consueta, in addiscendo et assuefaciendo quae carni videntur amara. Propter haec omnia dicitur, Matth. VII,14 : Quam angusta porta, etc. ! Ad hanc tamen Dominus nos invitat, Luc. xiii, 24 : Contendite intrare per angustam portam.
Carina lata, dilatatio paenitentiae in bona operatione, progrediendo jugiter de virtute in virtutem, de bono semper in melius proficere : nam in via Dei stare, quasi resilire est : et hanc dilatationem non nobis, sed Deo attribuere. Unde : Eduxit me in latitudinem .
Sentina, jugis recordatio vilitatis vitae praeteritae, ut sibi faeteat, qui Deo vult redolere : nam, sicut dicit Philosophus, qui sibi displicet, se bene utitur. Ezechiel.VI, 9, de veris paenitentibus : Displicebunt sibimet super malis quae fecerunt.
Puppis.hujus navis, consideratio finis nostri, scilicet quam subitus, quam im- provisus, quam periculosus, quando praeparati erunt tortores infernales ru- gientes praeparati ad escam, crudeles usurarii qui plus exigunt in paena quam commissum sit in culpa. Ad hoc autem quod paenitens bene regat et dirigat navem suam, id est, vitam, debet instar gubernatoris in puppi quae finis est navis, sedere, quod est in recogitatione finis sui moram facere, et ad proram lumen dirigere, ut navem suam recte dirigat ad portum, ut dicat illud Job, XVI, 21 : Ad Deum stillat oculus meus, id est, intentio cordis mei. Eccli.VII, 40 : In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, ei in aeternum non peccabis.''
Haec navis, vas fragile : quia tentationibus quas patitur a carne, a mundo, a malis hominibus, et a diabolo, facile dissolvitur. Job, XIV, 2 : Egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, etc.
Clausa inferius, aperta superius, concava interius, operta superius, onusta mercibus supra dictis, fertur super aquas, ut supra de Maria.
Acuta in capitibus p auperta te ut supra, tota fere in aqua mergitur, quia multae tribulationes justorum .
Tanto securior, quanto longius distat a terra, id est, ab appetitu terrenorum.
In littore stans, semper in partem alteram inclinatur.
Undis quatitur. Joan. XVI, 33 : Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.
Pugnat cum piratis. Ad Ephes VI, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem tantum scilicet, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. Ideo dicitur, Eccli.IV, 33 : Agonizare pro anima tua.
Fluctus premit et frangit, id est, tribulationes mundi et carnis. Unde, Apostolus, II ad Corinth. XII, 10 : Cum infirmor,tunc potens sum, etc. Ecce confractio fluctuum.
Vento gratiae et tractu bonae operationis ducitur : quia cooperatores Dei sumus.
Vento etiam Aquilonis, id est, adversitatis impellitur versus caelestem Jerusalem, sed Austro prosperitatis saepe repellitur a terra promissionis, Isa. xliii, 6 : Dicam aquiloni: Dai et austro : Noli prohibere.
Quandoque saburra oneratur, ut debitum pondus habeat, id est, infirmitatis propriae recogitationem. Unde Ambrosius instituens virginem : cc Contemplationem corporis tui velut navis saburram suscipe, ne te in tantis mundi fluctibus jactantiae alicujus aura circumferat. ".
Haec navis debet habere malum spei ut erigatur ad desiderium caelestium, et dicere possit: Domine, ante te desiderium meum , etc. Vel, malum humilitatis qua exaltatur In oculis Domini. Vel, malus qui fit de abiete, sunt exempla sanctorum, qui velut abietes fuerunt sine humore carnalis voluptatis, recti justitia, erecti ad caelestia, non reflexi ad temporalia, proceri vitae sanctimonia, leves sine peccatorum sarcina, contemplatione caelestium versus nubes collocantes et elevantes capita, id est, mentes : et Istae virtutes summe juvant ad portum salutis arripare volentes.
Virgam, id est, memoriam Crucifixi, a qua dependeat velum desiderii. Isa. lxii, 2 et 3, dicunt sancti de Christo : Desideravimus eum, despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, etc. Vel, velum charitas expansa circumquaque, ut supra.
Galliculum, id est, discretionem spirituum I Joan. IV , 1 : Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint.
Chordas virtutum quae malo sanctae spei Innituntur, et ab ea dependent. Vel, malo humilitatis.
Anchoram timoris quae In statu justitiae stabilit navem meritis. Gregorius: " Anchora cordis pondus timoris. " Vel secundum Apostolum : Anchora spes , ut supra, quae scilicet spes velut anchora multis tribulationum velut malleorum ictibus fabricatur. Haec enim spes a gratia infunditur, sed tribulationibus firmatur, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem, id est, anchora sic fabricata non confundit . Est autem spes certa exspectatio futurorum bonorum ex gratia et meritis proveniens, sicut dicit Augustinus: " Gratia Dei facit anchoram, spes firmam, sed merita tutam. "
Nec solum unica anchora navi vitae nostrae necessaria est, sed quatuor, quae sunt spes veniae, gratiae, perseverantiae, et gloriae. Act. xxvii, 29 : Timentes ne in aspera loca incideramus, de puppe mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri. Loca aspera loca paenarum aeternarum, puppis, finis vitae. Quatuor anchorae, ut supra, scilicet spes quatuor praedictorum. Dicit ergo Apostolus, quod spem habemus quasi anchoram animae tutam ac firmam, sicut dictum est, incedentem usque ad interiora velaminis, id est, Incedere nos facientem usque ad interiorem et adhuc velatam nobis beatitudinem, quam in hac vita nemo vidit, sicut est. Ubi, id est, in quae interiora praecursor Jesus pro nobis introivit introducendis. Et ita patet nos posse sequi. Ad hoc enim ipse praecurrit, ut nos sequamur : et hoc alludit Apostolus consuetudini navigantium. Qui enim navigant in magna navi, si ante portum invenerint ventum contrarium, ita quod velificando nequeant intrare portum : praemittunt aliquos qui in navi parvula anchoram ad littus portent, et ibi firmiter ligant, postea qui in navi sunt, chordam a navi protensam ad anchoram arripiunt, et se suis manibus etiam ventis contrariis ad portum in quo fixa est anchora, intro ducunt. Chorda haec longanimitas desideriorum caelestium, cui si accedant manus bonorum operum, quantumcumque adversantur venti tribulationum, caelestis patriae intrant portum, ubi anchora spei firmiter fixa erat. Figenda est igitur anchora spei in terra aeternae stabilitatis, ut contra furorem fluctuum, hoc est, tentationum firmam teneat navem mentis. Chorda qua navi colligantia est anchora, timor mortis, judicii et gehennae, triplex scilicet funiculus, qui difficile rumpitur . Timor enim non est separandus a spe, Proverb. XIV, 26 : In timore Domini fiducia fortitudinis. Gregorius : ." In via Domini timor operatur fortitudinem, in via saeculi debilitatem. " Item, Eccli.XXVII, 4 : Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua, navis scilicet tuae meritis.
De remis, ut supra.
Gubernaculum, verbum Dei, quod in mari mundi inter prospera et adversa dirigit navem vitae nostrae. Sed cum peccator a se verbum Dei repulerit, tunc ventis et procellis undique irruentibus, quasi fracto gubernaculo periclitatur tempestate vitiorum.
Castrum hujus navis, quatuor virtutes cardinales, ut supra : armatur contra piratas, ut supra.
Victualia, panis Eucharistiae et sacramentorum, panis verbi Dei et bonorum operum, ignis charitatis, virium compunctionis, aqua confessionis, sal discretionis, oleum pietatis, etc, ut supra.
De mercimoniis, ut supra.
Gubernatores, consilium et prudentia. Proverb. ii, 11 : Consilium custodiet te, ei prudentia servabit te.
Ligna hujus navis: et hanc navem dolat et erudit tribulatio, esuries dolat strumam gulae, vigiliae streniam somnolentiae, disciplinae strumam luxuriae. Genes.VI, 14: Fac tibi arcam de lignis laevigatis.
Desiccat carnis maceratio. Gregorius: " Lignum in fabrica competenter non ponitur, nisi prius vitiosa ejus viriditas desiccetur. "
Dirigit sanctorum virorum imitatio. Idem: " Nisi ad regulam prava non corriges. "
Complanat mansuetudo, perforat juge meritis scrutinium. Ezechiel. viii, 8 : Fili hominisi fode parietem.
Coaptat obedientia, connectit dilectio duos ligans, confirmat patientia.
Configunt timor Dei. et doctrina sanctorum, De primo, Psal. cxviii, 20: Confige timore tuo carnes meas. De secundo, Eccle. xii, 11 : Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Clavi, qui retinent a malo et stabiliunt in bono. Stimuli, quia incitant ad bonum.
Compaginat charitas. I ad Corinth. XVI, 14: Omnia opera vestra in charitate fiant.
Obstruit ruinas. Gallice naie, timor Dei qui nihil negligit . Qui obturat rimulas sensuum, ne furtive subintrent ad animam aquae malarum delectationum.
Bituminat velut arcam Noe continentia vel dilectio Dei, et proximi, ut supra. Continentia siquidem non patitur scissuram in. carne, nec vera dilectio scissuram spiritualem in mente.
Exonerat onere peccatorum vera paenitentia, onere divitiarum eleemosyna. Ad Hebr. XII, 1 : Deponentes omne pondus, scilicet temporalium per eleemosynam, et circumstans nos peccatum, id est, omnem peccati circumstantiam, per confessionem et paenitentiam, etc. Non enim posset onerari mercibus Dei nisi prius exonerata mercibus diaboli. Et haec exoneratio maxime facienda est, imminente tempestate mortis. Act. xxvii, 38: Satiati cibo, scilicet verbo Dei, alleviabat navem, jactantes triticum in mare, id est, ad existentes in amaritudine paupertatis.
Exhauriunt hauritorio humilitatis confessio et oratio : onerat mercibus supra dictis bona operatio.
Gubernant consilium et prudentia ut supra, quae duo maxime praecavent huic navi a periculis hujus mundi qui est mare.
Dirigit ad portum salutis, qui Christus est, recta intentio, quae operi nomen imponit,
Aliter : Caro nostra navis est animae, in qua transmigrat mare saeculi in navi. Quae scilicet navis si scissa fuerit per luxuriam, vel gulam, unde submergatur jugiter recipit et emittit, nec est apta, sed valde perniciosa navigio spiritali. Sed caro integra per abstinentiam quasi firma navis, apta est navigationi.
Aliter : Vita humana navis, quae debet onerari bonis mercibus, tendens ad littus futuri judicii, cujus gubernaculum, ut dictum est, verbum Dei. Hanc navem impugnant quasi quatuor principales venti tentationum. Ab Oriente superbia, ab Occidente ignorantia, ab Austro prosperitas, ab Aquilone adversitas. Nec patet multoties sic impugnata nisi evasionis unica via, ut scilicet tunica carnis praecinctus exemplo Petri , scilicet per paupertatem et continentiam mittat se deorsum, et capiat terram quae est Christus homo, quae montuosa est per eminentiam virtutum et miraculorum, ut illuc ascendens non timeat impetum procellarum. Unde dictum est Loth, Genes.XIX, 17 : In monte salvum te fac. Item, vallosa est, ut in ea delitescens non. timeas flatum ventorum. Valles sunt humilia et infirma humanitatis Christi. Isa. IV, 6 :
Tabernaculum erit, id est, humana Christi natura, in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem, et in absconsionem a turbine et a pluvia. Item, cavernosa est, ut ibi absconderis propter timorem hostium. Isa. II, 10 : Ingredere in petram, id est, Christum, ei abscondere in fossa humo, id est, in caverna pedum lateris et manuum, sicut columba a facie accipitris.
Sequitur : De longe portans panem suum. Quia posita adhuc in terra, recte credendo et bene operando acquirit sibi victum et vestitum de caelo, a quo descendit omne datum optimum , illam scilicet refectionem de qua, Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis ei onerati estis, et ego reficiam vos. Vel, de vita hac panem bonorum operum transfert in caelum, ubi ipsa thesaurizat. Matth. VI, 20 : Thesaurizate vobis thesauros, etc. Portat scilicet merita pro praemiis, et acquirit inde unde vivat in aeternum. Panem suum, paenitentiae, laboris, sudoris, et doloris, Et de longe. Quidam enim de bonis quae faciunt, non quaerunt nisi retributionem temporalem : sed tales de prope receperunt mercedem suam , id est, quam inquirebant.
Item, Notabiliter dicitur panem suum : Christus enim vere panis noster est, Unde, Matth. VI, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie : quia isto pane vivit anima in praesenti per gratiam, et illum suscipit in fide sacramenti, et hunc portat panem qui operatur ex. gratia in praesenti. Unde, ad Hebr. XII, 15 : Contemplantes ne quis desit gratiae Dei. Item, II ad Corinth. VI, 1 : Exhortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Panis autem qui crescit de terra, panis corporis est.
Viso multipliciter de nave multiplici, restat videre de periculis maris istius mundi, quae sunt quinque principalia,
Eccli. xliii, 26 : Qui navigant mare, enarrent pericula ejus,
Syrtes, scylla, charybdis, acroceraunia, syrenae,
Syrtes congregatio est arenarum, quod periculum quandoque est in ostiis fluviorum, ubi fluvii intrant mare, et in hujusmodi arenis saepe rumpitur navis. Haec est avaritia quae sitim non sedant, sed provocant. Hoc periculum declinat prudentia, quae non bona praesentia, sed futura concupiscit.
Scylla quoddam periculum est inter Siciliam et Barbariam, scilicet quidam scopulus magnus in illo mari parum super se aquae habens, scilicet quasi cubitos duos, vel cubitum et dimidium, quo naves rumpuntur non habentes aquam profundam. Hoc periculum Graeci AdminBookmark , Saraceni et quidam nautae nominant kelp, quod utrumque sonat canis Latine, quia ibi lacerantur naves quibusdam petris acutis quasi dentibus caninis : et hoc periculum signat luxuriam quae blandam faciem praetendit desuper, et desubtus lacerat appropinquantes. Proverb. v, 3 et 4 : Favus distillans, et c. usque, novissima autem illius amara quasi absynthium, etc. Et sicut hoc periculum cavetur fugiendo, sic et luxuria. I ad Corinth, VI, 18 : Fugite fornicationem. Unde sequitur, Proverb. V, 8 : Longe fac ab ea viam tuam, etc. Irascuntur etiam nautae si hoc periculum nominetur in navi : et hoc est quod dicitur, ad Ephes. V, 3 : Fornicatio, ei omnis immunditia..., nec nominetur in vobis, etc. Contra hoc periculum necesse est habere carinam quae rima careat. Vel, si subintret aliquantulum aquae, id est, noxiae delectationis, semper debet per confessionem exhauriri.
Acroceraunia sunt montes cornuti : AdminBookmark enim sonat summum, AdminBookmark cornu :
et signat adversitatem et detractionem, contra quae navis debet habere fortitudinem, ne adversitate vel detractione ad impatientiam moveatur, Vel, per montes cornutos cornuta superbia figuratur. Syrenae quae cantu mortifero nautas attrahunt et attractos lacerant, voluptas, prosperitas, vel adulatio est. Unde, Psal. LIV, 22 : Molliti sunt sermones ejus super oleum, etc. Hoc periculum declinat puppis, justitia scilicet, quae nec blanditiis seducitur per prosperitatem, nec adulationibus male demulcetur quaerendo umndanum favorem.
Charybdis est vorago circumvolvens naves et absorbens. Unde charybdis quasi carinas abdens, et frequens est hoc periculum juxta Siciliam, et maxime in brachio maris quod Farus dicitur, et dividit Siciliam et Calabriam : et hoc periculum signat gulam quae absorbet rationem. Unde, Isa. XXVIII, 7 : Absorpti sunt a vino.