LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De medicamine agri ut fiat sativus.
Sunt tamen quidam agri in se quidem frigiditate aut humore steriles, qui cultus primo accipiunt medicinam, et postea in eis optimae plantae praecipue fruges proveniunt. In talibus enim terris argilla fossa terrae frigidae immiscetur : et ex argilla quidem terra frigida accepit foecunditatem : eo quod argilla calida est et sicca, proprietatem habens masculi: terra autem frigida est et humida, eo quod frigus inducit humidum : et cum calidum siccum permiscetur frigido et humido, fit temperamentum : et tunc terra illa ferax ita diu efficitur quamdiu per illuviones imbrium non distillavit ab ea argilla : et tunc plantae in talibus terris ad nutum veniunt imitantes silvestrium proprieta- tes in domesticarum qualitates tam in quantitate quam in qualitate.
Si autem terra sicca salsa et amara est, numquam accipit medicinam : quidquid enim ingeri potest tali terrae, totum in adustionem et siccitatem et salsedinem convertitur : propter quod etiam terra ad Jovem exclamasse in fabulis poetarum legitur conquesta de incendio Phaetontis, et non conquesta de gelicidio Saturni, suam malitiam quae ex frigore est posse temperari, non autem adustionem quae ex siccitate salsuginis.
Similiter autem si ex humore terra infoecunda est, aliquod recipit temperamentum : foditur enim fossatis per transversum, ad quae primo descendit humor superfluus, et defluit postea ab agro, et tunc recipit temperamentum sicut fit de agro quem aegyptiorum antiquissimi subcaeninum, hoc est, sub coeno positum vocaverunt: propter quod etiam periti eorum omnes fossas agrorum ad unam majorem et decliviorem derivari praeceperunt per transversas arationes et fossas, ut per decliviorem ager a superfluo emendetur humore, eo modo quo etiam minutiones et evacuationes aliae corpora curant animalium ex humore, et non ex qualitate tantum infirmata : sicut enim haec duplex causa aegritudinis in animalibus, quod videlicet aut qualitate aut humore infirmantur, ita est etiam in agro : et ideo cum terra frigiditate sola vincibili est sterilis, studet agricola infundere alterantem argillam. Si autem ex humore solo est infecunditas, studet evacuantibus eam redigere ad cultum per modum fossarum qui dictus est. Sed terra quae jam longa siti destituta combusta est, desperata est sicut animalis corpus mortuum et incineratum.
His igitur modis ager sativus juvatur ad domesticationem plantarum, praecipue m frugum cultu : quoniam de vineis sermo erit posterius cum de agro consito tractabitur.
In talibus autem non optimis agris qui medicina plurima et continua indi-
gent, diligenter observanda sunt tempora cultus et sationis. In terris autem frigidis autumnalem tempestive oportet fieri sationem, ut planta aliquid roboris ante hyemis saevitiem accipiat: quoniam si tenella aut in grano latitans ad glacialem hyemis pervenerit frigiditatem., ipsa gelante glacie mortificabitur et a fructu destituetur optato. Hoc autem maxime est in eo agro qui cum frigiditate etiam est siccus : nisi enim tunc tempestive praeveniatur satio, non habebit robur contra hyemen macra et tenella plantatio. In agro autem calido et pingui differenda est satio quantum potest prae frigore hyemis : quod si praeveniatur in tali agro satio, ante seminum et fructuum formationem luxuriabit in herba : et cum totum in herba posuerit humidum substantiale, non habebit verno tempore unde producat semina. Serotina autem ejus satio non accipit ab hyemis frigore aliquod nocumentum : eo quod locatum sit semen in agro calido et pingui, qui ab hyemis frigore laedi non potest: quin etiam plantula impinguatur et retinetur a frigore hyemis ne luxuriet, et tunc verno superveniente calore multiplicia formabit ex se semina, et fructus in maxima producet ubertate.
Similiter autem considerandum est in agris multum frigidis et humidis, qui circumpositi sunt maribus et paludibus multis : hos enim non expedit seminari autumno, sed verno tempore sata multiplex habent humidum affluens et vaporosum, tam ex agri fundo quam ex locis adjacentibus: et cum calor solis convaluerit, cito crescunt et fructificant: et hujus signum est, quod videmus tales agros in siccitatem temporum, quod alios agros impedit optime fructificare : temporis enim siccitas nimio agri humori conjuncta, facit temperamentum et auctiorem reddit ubertatem : propter quod etiam superius diximus tales agros per sationem fabae vel lini, si aliquando infecundi sunt, redire ad ubertatem : eo quod talia radicitus evulsa, superfluam ipsius temperant humiditatem : propter quod etiam studium culturae circa hujusmodi agros est, ut per congestos aggeres affluentem redundantiam impediant aquarum ne agri operiat superficiem : et per fossata in extremitate agrorum aperta eam quae jam influxit aut per pluvias venit, educant aquae abundantiam.
Nullo autem ingenio (ut dictum est) curari valet terra ex adustione longa et siccitate sterilis effecta : raritas enim sua humorem inductum non retinet: siccitas autem laetamen absumit appositum, et amaritudo innata impedit seminum aut plantarum nutrimentum : frequenter tamen super hujusmodi salsuginem superficiem quamdam terrae lenis et pinguis quae alluvione maris adducta est, invenimus, aut forte quae longa putredine herbarum ibi est generata. Flumina enim in mare intrantia, plurimam secum trahunt terram, quam eradunt ex terris optimis, quae dum ad mare pervenerit, reflexu projicitur super salsuginem littoris : et dum hoc fit continue longo tempore, superficies talis terrae feracissima est in frugibus : quae vero in profundum figunt radices, nutrire non potest : et ideo talis terra frugum quidem fert copiam, sed arbores aut nullae aut valde parvulae nascuntur in ea. Hujus autem signum est, quod videmus bis in die naturali influxum et reflexum juxta littora sua tales habere agros. Maria autem stantia omnino juxta littora sua sunt sterilia.
Dubitabit autem fortasse aliquis, utrum talis ager alluvione aquarum et maris allutus et ipse aliquando redigendus sit in salsuginem, et sterilis futurus? Si enim hoc ita sit, olim debebant omnes agri talibus adjacentes maribus esse steriles et infecundi. Sed hoc solvitur ex hoc quod diximus continuum secundum temporis successum fieri terrae talis alluvionem, et dum una vincente magis salsugine infecunda efficitur, altera super illam asportatur, ut sic continue et superficies foecunda sit, et fundus continue
salsugo sterilis: et hujus signum est, quod si tota ablata maneret fecunda olim usque in profundum, debebant agri illi esse fecundi ex tam longa alluvione per mare et flumina per longitudinem temporis asportata.
Demonstrat autem et hoc et accidens agri et nomen. Saepe enim superficies unius agri cum semine jacto in eo natat super agrum alterum: propter quod interpellant judices, cujus secundum rationem sit fructus proveniens. Nominatur autem ab incolis etiam terra haec terra natatilis : eo quod tam lenis terra quam salsugo de subtus jacens per impetum maris saepe de loco in locum transponitur. Quamvis enim omnis terra secundum se mergatur sub aqua, tamen terra dulcis et rara natat super aquam spissam et salsam, sicut scitur ex his quae in ante habitis libris physicis determinata sunt : cujus argumentum est evidens, quod loca juxta littora magis sita continue exaltantur, praecipue si maria sint fluentia bis in die naturali.