In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et septem Angeli, " id est, Praedicatores universi, " qui habebant septem tubas, " id est, officium prae- dicandi, in quibus continentur septem, ut supra dictum est, " praeparaverunt se, " scilicet ad scrutandum divina eloquia. Unde in libro Esdrae, vii, 10 : Esdras paravit cor suum, etc.
Vel, " Praeparaverunt se, " id est, quomodo, et quid singulis debeant praedicare. Vel, " Praeparaverunt se. " Haymo : " Prius faciendo quod praedicaturis sunt, " " ut tuba canerent, " id est, praedicarent. Et nota, quod dicit : " Ut tuba canerent, " quia etsi tuba sonum reddit terribilem, tamen debet esse cantus : quia praedicatio debet et terrorem incutere, et ad amorem inducere. Item, cum hilaritate et laetitia debent officium exercere.
" Et primus Angelus tuba cecinit: et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram : et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne faenum viride combustum est. "
Hic incipit determinare de cantu sive tubis septem Angelorum.
Et dividitur haec pars in septem secundum numerum septem Angelorum usque ad duodecimum capitulum, in quo terminatur pars ista hujus tertiae visionis.
Hic autem agitur de cantu primi Angeli.
Et dicuntur hic tria. Primo, quod ad praedicationem Apostolorum ira Dei innotuit. Secundo, dicitur quibus innotuit, ibi, " Et missum est in terram. " Tertio, quod omnes malos consumpsit, ibi, " Et tertia pars terrae. "