CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra quartum articulum. Dicunt isti quod impossibile est voluntatem non habentem charitatem frui fine ultimo clare viso. Ratio Doctoris stat in hoc: Si voluntas non possit frui objecto clare viso, sed tantum mediante charitate, sequeretur quod ipsa charitas esset simpliciter potentia volitiva vel pars illius potentiae, quod est inconveniens. Nam illud est potentia quo simpliciter possumus agere, sicut dicimus quod calor est potentia calefactiva, quia habens illum potest illo simpliciter calefacere. Sic in proposito, illud erit simpliciter potentia fruitiva, quo aliquis simpliciter potest frui: ergo si voluntas simpliciter fruitur mediante charitate, charitas erit potentia fruitiva, quod est inconveniens, quia sola voluntas est fruitiva potentia.
Sed hic oritur una difficultas, quia ex littera Doctoris habetur quod ipsa charitas non sit potentia fruitiva, nec pars potentiae fruilivae. Contra hoc, quia ipse vult expresse infra, dist. 17. et in 4. dist. 49. quod ipsa charitas est causa partialis actus voluntatis meritorii , et sic etiam actus fruitionis: ergo videtur pertinere ad potentiam fruitivam. Dico breviter , quod ipsa voluntas dicitur simpliciter potentia fruitiva, qua, habens illam potest frui, quia ipsa est causa substantiae actus absolute, et habitus si necessario ponitur, non ponitur propter substantiam actus, sed propter perfectionem actus, ut patet ex Doctore, infra, dist. 17. Sequentia clara sunt.
Ad argumenta (a) pro opinione, dico ad primum, quod illud simile concludere multa falsa, quia concluderet quod sicut assentimus necessario conclusioni propter principia, sic necessario assentiremus illis quae sunt ad finem propter finem, quod est falsum: ideo dico, quod simile est quoad duo, scilicet quoad ordinem istorum et illorum inter se, et etiam quoad ordinem illorum comparando potentias ordinate tendentes in illa, et intelligo sic, quod sicut est ordo inter ista vera, sic et inter illa bona, et sicut illa vera sunt sic ordinate cognita, ita et illa bona sunt sic ordinate volita, sed non est simile quantum ad ordinem necessitatis in uno et in alio, comparando ad potentias absolute. Non enim oportet quod voluntas servet illum ordinem in actibus suis, qualem nata sunt volibilia habere ex natura sua: nec est assensus similis hinc inde, quia necessitas est in intellectu ex evidentia objecti necessario causante istum assensum intellectu: non autem bonitas aliqua objecti causat necessario assensum voluntatis, sed voluntas libere assentit cuilibet bono, et ita libere assentit majori bono sicut minori. Ad secundum cum dicitur de participatione, dico quod major est falsa, quia nihil voluntas necessario vult, et ideo non oportet quod necessario velit illud, ratione cujus omnia alia vult si quid esset tale. Minor etiam est falsa, quod scilicet virtute et participatione ultimi finis vult quidquid, vult, quia virtute et participatione alicujus voluntatem velle aliqua potest intelligi dupliciter; vel virtute seu participatione ejus, ut efficientis sive continentis virtualiter: vel virtute seu participatione ejus ut primi objecti, propter quod volitum vult alia. Si primo modo intelligatur, non est ad propositum minor assumpta cum majori, quia illud cujus virtute ut efficientis est aliquid volitum, non oportet esse volitum, sicut illud quod est efficiens alicujus visi non oportet esse visum: non enim oportet quod primo videam Deum oculo corporali, si videam colorem, qui est quaedam participatio Dei ut causae efficientis. Si intelligatur (b) secundo modo de participatione ut primi objecti voliti, tunc minor est falsa. Non enim virtute Dei voliti, volo quodcumque volitum, quia tunc omnis actus voluntatis esset actualis usus referendo illud ad primum objectum volitum.
Ad tertium (c) dicitur uno modo, quod licet non sit ibi aliquis defectus alicujus boni vel aliqua malitia, et ideo non posset forte vounias nolle illud, quia objectum actus nolendi est malum vel defectivum ; potest tamen illud bonum perfectum non velle, quia in potestate voluntatis est non tantum sic vel sic velle, sed velle vel non velle, quia libertas ejus est ad agendum vel non agendum. Si enim potest alias potentias imperando movere ad agendum non tantum sic et sic, sed ad determinate agendum vel non agendum, non videtur quod minor sit libertas sui respectu sui quantum ad actus determinationem , et hoc posset ostendi per illud Augustini 1. Retractationum, ut supra contra primum articulum, ubi vult quod nihil est tam in potestate voluntatis quam ipsa voluntas, quod non intelligitur nisi quantum ad actum eliciendum. Ideo dico, quod libertas est respectu sui sic, quantum ad actus determinationem.
Aliter dicitur quod non est probatum , quin voluntas possit bonum nolle, in quo nulla invenitur ratio mali, vel defectus boni; sicut non est probatum quin possit velle illud in quo non invenitur aliqua ratio boni, et hoc, vel prius in re vel in apprehensione quam illud terminet actum volendi, de hoc forte alias erit sermo.
Posset tamen dici, quod ipsa per aliquod velle elicitum imperat actiones potentiae inferioris vel prohibet, non autem potest sic suspendere omne velle, quia tunc simul nihil vellet et aliquid vellet; sed quidquid sit de suspensione omnis velle, saltem potest suspendere omnem actum circa illud objectum, per aliquod non velle ejus elicitum. Hoc modo, non volo nunc aliquid elicere circa
istud objectum quousque distinctius ostendatur mihi, et illud nolle, non velle, esset quidam actus elicitus quasi reflexus super velle objecti, non quod inest vel infuit, sed quod potest inesse;quod et si in se non ostendatur, ostenditur tamen in tua causa, scilicet in objecto ostenso, quod natum est esse principium actus in aliquo genere principii.
Contra istam responsionem probo, quod si potest non velle, potest nolle, quia si non potest nolle, hoc est, quia necessario in se habet aliquid, cui repugnat illud nolle, sed illud non potest esse nisi actuale velle. Primo, quia nulla,: inclinatio habitualis vel aplitudinalis ad volendum repugnat ipsi nolle, si etiam detur quod illud sit non nolle. Hoc non evadit, quia negatio nulli positivo necessario convenit nisi propter aliquam positionem necessario convenientem illi positivo, quam sequitur illa negatio, et tunc illa positio in proposito non potest esse habitualis vel aplitudinalis . inclinatio aliqua, quia illam non sequitur non nolle, sicut nec illi repugnat nolle; ergo illud positivum necessario conveniens voluntati propter quod repugnat sibi nolle, erit actuale velle;ergo si non potest nolle necessario vult, et ista ratio generaliter ostendit quod milli susceptivo contrariorum et mediorum si habeat media, repugnat aliqua forma illius generis, sive quod impossibile sit eam inesse nisi alia forma illius generis necessario insit eidem vel aliquid aliud, cui virtualiter repugnat illa quam impossibile est inesse. Tale autem positivum virtualiter repugnans ipsi nolle, non potest in proposito reperiri aliud quam ipsum velle.
Respondeo : Illud repugnans illi nolle est voluntat, quia ipsa non est capax nisi velle et nolle possibilis. Nolle finem est includens contradictionem, quia
istud non est objectioni possibile hujus actus. Exemplum : Videre sonum includit contradictionem ex respectu actus et objecti, ideo repugnat visui vel visus sibi, et determinat sibi non videre hoc, quia visus est ita in se vel respectu hujus. Nec est inconveniens negare finem posse esse objectum odii et beatitudinem fugae, sicut nec miseria potest esse objectum concupiscentiae secundum Augustinum in Ench. Miseri non solum esse nolumus, sed nequaquam velle possumus, et ponitur d. 28. Secundi, et hic, d. 10.
Ad auctoritatem (d) Augustini dico, quod non intelligit de volitione actuali, vult enim quod Mimus ille de quo loquitur ibi, verum dixisset quid omnes concurrentes voluere, si dixisset omnibus : Beati omnes vultis esse. Non omnes autem concurrentes ad illud spectaculum habuerunt tunc actualiter velle beatitudinis, quia non actualem cognitionem de hoc ; loquitur ergo de volitione habituali et aptitudinali, qua videlicet ipsa voluntas prona est, ut statim inclinetur ad actum volendi beatitudinem , si actualiter offeratur sibi ab intellectu.
Similiter auctoritas (e) non est ad propositum, quia si certum est omnes velle beatitudinem, hoc non est actu amicitiae, volendo scilicet actu beatifico illud, scilicet beatificari sive beatum esse ; sed actu concupiscentiae, volendo illud bonum sibi ut sufficiens sibi bonum, quia non est certum voluntates inordinatas habere dilectionem ordinatam primi objecti in se: sed omnes voluntates sive ordinate sive inordinate habent voluntatem concupiscentiae, volendo sibi bonum. Actus autem concupiscentiae non potest esse actus fruitionis , quia omnis concupiscens concupiscit alii quem amat amore amicitiae, et ita actus concupiscentiae non est actus fruitionis, sed solus actus amicitiae. Si ergo loquatur Augustinus de actu volendi beatitudinem, non tamen de actu amicitiae, sed concupiscentiae, et ita non de fruitione, et ita non est ad propositum.
Ad argumentum pro quarto articulo eorum cum dicitur de agere et de esse, dico quod ille actus non esset supernaturalis, sed naturalis, quia actum aliquem potest voluntas elicere naturaliter circa objectum qualitercumque ab intellectu ostensum: et quia ille actus non excedit facultatem potentiae, ideo nec objectum ut terminat actum illius potentiae.
Cum dicitur secundo, quod voluntas esset beata sine charitate, dico quod non sequitur, quia secundum Augustinum de Trinit. lib. 13. cap. 5. Beatus igitur non est nisi qui et habet omnia quae vult, et nihil mali vult. Ita intelligenda est haec definitio, quod beatus est qui habet quidquid ordinate potest velle, non tantum quidquid nunc actu vult, tunc enim aliquis viator posset esse beatus pro tunc, quando de uno tantum ordinate habito cogitat. Potest autem voluntas ordinate velle habere charitatem, quia potest velle non tantum habere substantiam actus fruendi, sed potest velle habere fruitionem Deo acceptam: ergo si non habet illud, non habet quidquid ordinate potest velle.
Qualiter etiam charitas requiratur, non tantum propter gratificati onem actus, sed propter aliquem gradum perfectionis intrinsecum actui, de hoc inferius dist. 17.