IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Nullam malitiam ministri annullare Sacramentum, modo intendat facere quod Christus instituit, ita Concil. Nicen. teste Hier. contra Lucifer. Cartliag. i. can. 1. Constantiense ss. 8. Trid. ss. 7. can. 4. et 12. August. omnibus libris contra Donatistas et contra ep. Parmen. lib. 2. cap. 10. et auctoritates adductae a Doctore, Vincent. Lirinen. in commonitorio, Hieron. dial. contra Lucifer. fin. ubi ait Concilium Carthag. sub Cypriano mutasse sententiam, et Aug. epist. 48. credit ipsum Cyprian. ante mortem sententiam mutasse, qua tenuit baptizatos ab haereticis esse rebaptizandos, quia talium erat nullum.
(b) Veritas quaestionis patet ex auctoritatibus multis, quod quacumque malitia minister sit malus, sive haeresis, sive schismatis, sive morum, salva unitate Ecclesiae, si intendit facere, quod facit Ecclesia, et servet modum Ecclesiae, vere confert Baptismum; et talis Baptismus vere habet effectum in baptizato, non obstante malitia ministri, nisi obstet malitia suscipientis, in hoc quod recipit a tali ministro, de quo dicetur in sequenti quaestione. Veritas autem istius solutionis non habet nisi rationem unam propter quid, scili et quia ita placuit Christo instituere, ut malitia ministri non impediret Sacramentum, nec ejus effectum. Et quod sic instituit, Augustinus colligit de illa auctoritate Joannis Baptistae : Super quem videris Spiritum descendentem, hic est qui baptizat, quae scribuntur Joan. 1. Quod autem ita fuerit Baptismus instituendus, sunt plures rationes congruentiae. Prima, quod rationabile est Deum assistere suo signo practico, ad causandum signatum ex determinatione voluntatis suae, praecedente omnem conditionem ministri, ut sicut illa determinatio sua, qua tribuit signo esse certum signum, est ab ipso immediate omnino et primo, ita et assistentia consequens illam determinationem ad cooperandum, sit immediate ab ipso.
Secunda congruentia sumitur ex fine, quia si Baptismus non posset conferri, nisi a bono, non esset in magnum remedium viatoris, sed quasi communiter in detrimentum. Cum enim quasi nullus possit esse certus de bonitate propria, multo magis nec de bonitate alterius; ergo si ex bonitate ministri dependeret Baptismus, nunquam posset aliquis esse certus se vere recepisse Baptismum, quod est inconveniens.
Et si objicias, quod nec modo potest esse certus, quia nescit dispositionem suam propriam, hoc non obstat, quia satis potest nosse certitudinaliter, sicut requiritur certitudo, quod ipsemet intendit recipere Baptismum, et hoc sufficit ex parte ejus.
Si dicas quod non potest esse certus de intentione ministri, hoc non obstat, quia probabiliter praesumi potest, quod ministri talem actum exercentes, intendant facere illud, ad quod actus secundum se ordinatus est, sed non ita posset haberi certitudo de bonitate vel sanctitate ministri. Praeterea ex parte suscipientis est congruentia, quia omnino injustum est, alterum pro iniquitate alterius puniri, quando ille alter nullo modo communicat iniquitati illius, ita ut possit sibi imputari ; sed ille baptizandus disponit se ad gratiam quantum potest ; si ergo malitia ministri impediret, ille puniretur propter culpam alienam, nullo modo sibi inputandam. Ad primum ergo dico, quod aut haereticus baptizat parvulum in forma et intentione Ecclesiae, et nihil obest parvulo, nec quantum ad Sacramentum, nec quantum ad effectum. Aut baptizat adultum, et adhuc confert sibi Sacramentum, et effectum ejus, si in adulto non est aliquis malus motus, puta assensus in haeresim baptizantis, vel intentio, ut fiat discipulus ejus: et de tali intelligenda est auctoritas Ambrosii, et similiter auctoritas Augustini, quod virtus illa Sacramenti vita est, ergo et illa non manet in membro praeciso. Non tamen sequitur, quin per Sacramentum ejus possit esse in suscipiente, quod patet ex responsione statim sequente.
Unde ad rationem statim respondendum est, quod in toto corpore humano vita una est omnium partium, et participatur ab eis ordine quodam, quia primo in corde, secundo in aliis, secundum quod propinquius se habent ad illud principium vitae; et ideo ibi per unam partem non potest vita derivari ad aliam, nisi ista pars derivans prius vivat eadem vita, modo suo perfecto. Non est sic in corpore mystico, quod est Ecclesia, quia non est in eis una vita numero, nec oportet quod illud membrum, quod ministerialiter dat vitam alteri, sit propinquius principio vitae in participando vitam, sed tantum in gradu ministrandi. Exemplum esset, si venae in corpore non viverent formaliter, tamen essent media ministrandi vitam caeteris paribus.
Ad illud de sanctificatione in aqua, negatum est supra dist. 1, nec videtur multum probabile virtutem supernaturalem toties generari et corrumpi, neque etiam, quod post generationem in aqua Baptismali semper permaneat, permanente aqua.
Ad auctoritatem Ambrosii, quaere supra. Dici potest, sicut dictum est dist. quoest. 4. et 5. quod non est virtus aliqua in aqua, quae sit activa secundum aliquam formam absolutam: sed tantum est virtus, quae est ultimum de potentia, scilicet efficaciter significare gratiam.
Ad aliud de Cypriano, dico quod aliqua sunt ita simpliciter de substantia fidei, quod omnes etiam simplices post tempus aliquantulum usus rationis tenentur ista explicite credere, sicut sunt articuli de Incarnatione, ut Christus est natus et mortuus, de quo sunt solemnitates speciales in Ecclesia, et quos potest populus concipere, quia sunt de Christo homine. Alia sunt explicite requisita de substantia fidei, observanda a majoribus Ecclesiae, utpote,quod Deus est trinus et hujusmodi pertinentia et spiritualia et imaginabilia: et illa distinctio potest haberi ab Augustino 14. de Trin. c. 1. A-lia sunt quae nec necessario sunt explicite credenda ab istis, nec ab illis,quia non adhuc illorum veritas est declarata et determinata per Ecclesiam, cujusmodi sunt multae conclusiones necessario inclusae in articulis creditis; sed antequam sunt per Ecclesiam declaratae et explicatae, non oportet quemcumque eas credere, oportet tamen circa eas sobrie opinari, ut scilicet homo sit paratus eas tenere pro tempore, pro quo veritas fuerit declarata.
Hoc modo, dico quod Baptismum esse Sacramentum novae legis necessarium ad salutem, statim erat de veritate fidei Christianae, quia expresse habitum est in Evangeliis: sed quod ab haeretico poterat conferri, non sic statim expressum fuit,imo nec tempore Cypriani declaratum, propter quod circa illam veritatem Baptismi declarandam, multum laboravit Augustinus in libris suis, ut de unico Baptismo, et contra Donatistas. Unde si Cyprianus ita sensit, scilicet apud haereticos non esse Baptismum, quod tamen promptus esset sentire animo circa hoc, quod Ecclesia determinavit, in nullo erravit, nisi forte venialiter peccando, quia nimis asseruit illud, ad quod nec auctoritatem, nec rationem cogentem habuit. Ratio enim sua non valet, scilicet quod quis non habet, non potest dare,quia baptizans non dat gratiam, sed Sacramentum, et illud habet in virtute, quia habet ordinem ; et hoc modo forte innuit Augustinus eum peccasse venialiter, cum subdit in auctoritate praeallegata : Dum eos, inquit, detestaretur, si quid purgandum erat, passionis falce tolleretur. Et hoc modo potest excusari Abbas Joachim, quia etsi sententiam erroneam dixit, sicut patet Extrav. de sum. Trinit. et fid. Cath .quod tres personae non sunt aliqua una res, quae non generat, nec generatur, nec spirat, nec spiratur, quia non dicitur hoc pertinaciter defendisse, sed omnes libros suos reliquisse secundum judicium Ecclesiae corrigendos.