IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Explicat quid sit reverentia, et qualiter sit actus laudabilis et virtutis ; non Theologica), quia non habet pro objecto immediato bonum increatum, sed moralis ad justitiam pertinentis. Dividit eam in actualem et habitualem ; et actualem, de qua in hac quaestione, in internam et externam ; divisiones sunt satis clarae.
Hic sunt tria videnda, primo qualiter accipitur latria; secundo de debito, qualiter debeatur Deo tertio cui, et secundum quam naturam Christo debetur.
De primo (a) sciendum est quod sicut revereri aliquem actu interiori, est bona propria reputare parva respectu bonorum illius, quem reveretur, cujus bona reputat magna, et est actus virtutis : ita extollere in corde bonitatem alicujus, tanquam summam respectu bonitatis suae, et a quo ipse magnificans habet totam bonitatem suam, est actus quidem laudabilis, dummodo habeat objectum sibi conveniens, illud scilicet cujus bonitas excedit bonitatem illius reverentis, et a quo ipse reverens habet bonitatem suam. Haec reverentia summa in actu interiori respicit solum Deum pro objecto convenienti ut summum bonum vel summum Dominum. Huic actui interiori correspondent aliqui actus exteriores, qui sunt signa hujus actus interioris, puta in quacumque lege aliqua sacrificia, vel aliqui ritus vel genuflexiones protestantes istam reverentiam summo Domino exhibendam et summam esse dominationem in eo, cui talia exhibentur, et subjectionem esse ad illum in exhibente. Ex istis actibus interioribus frequenter elicitis, et similiter ex actibus exterioribus (b), potest generari quidam habitus inclinans ad faciliter et prompte eliciendum tales actus ; et sicut tales actus erant boni, quando erant debile circumstantionati, ita habitus generatus ex talibus actibus frequenter elicitis est bonus.
Sic ergo (c) hoc nomen latria potest aequivoce accipi : uno modo pro cultu sive reverentia exhibita Deo in actu interiori ratione summi dominii vel summi boni ; vel pro reverentia exhibita Deo actu exteriori ; vel pro habitu inclinante ad talem actum, et ille habitus cum sit consonus rationi rectae, virtus est ; et non Theologica, quia non habet pro objecto immediato bonum increatum, sed honorem deferendum Domino increato. Est ergo virtus moralis, et potissime continetur sub justitia, qua redditur superiori, quod sibi debetur. Quaestio autem ista non est de latria virtute, sed de actu, quia tentio vel debitum non est proprie pertinens ad virtutem, sed ad actum aliquem virtutis generativum, vel a virtute elicitum, quia ille immediate in potestate nostra est.