REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Solvit argumenta principalia per optimam doctrinam explicans suum dicendi modum in hac difficillima quaestione.
Ad primum principale, quando arguitur quod ad omnem certitudinem sufficit fides acquisita sufficienter ad actum, et etiam ad assensum certum, contra dubitationem et opinionem, non sufficit tamen ad omnem perfectionem, quam dat fides infusa. Actus enim ille, licet possit esse certus, non tamen ita perfecte certus, sicut per fidem infusam, quam perfectionem non habemus sine ea ; ideo non sufficit quantum ad actum secundum ad causandam tantam perfectionem, quantam potest dare fides infusa ; nec etiam omnino quantum ad actum primum, quia intellectus non esset supernaturaliter perfectus, nisi haberet fidem infusam, et ideo oportet ponere utrumque.
Ad secundum principale, dicendum quod aliquis potest assentire per syllogismum falsigraphum opposito conclusionis demonstrabilis propter apparentiam syllogismi, ita quod causa adhaesionis est apparentia syllogismi, sed causa prima deceptionis est defectus in forma. Unde aliquis sic deceptus primo decipitur in forma syllogismi, et non est falsa praemissa ; sed ex isto non sequitur quod immediate possit aliquis assentire alicui conclusioni non ostensae probabiliter, nec ex terminis, et hoc propter se.
Ad illud quod postea arguitur, quod haeretici assentiunt falsis sine ratione, dico quod non, (proprie loquendo de haereticis, vel de falsis Christianis), sed faciunt argumentum ab auctoritate, et per argumentum decipiuntur, et hoc quia auctoritas est male intellecta. Unde nulli falso assentiunt propter se, sed propter argumentum factum ab auctoritate, quo decipiuntur, sicut si aliquis intelligat illud Apostoli, Rom. 14. Qui infirmus est, olus manducet, de infirmitate corporali, inferendo ex hoc quod anathema sit, si quis infirmus olus non manducet, nam decipitur quod Apostolus intellexit de infirmitate spirituali, ut de illo qui habet conscientiam infirmam ad manducandum quod alter manducat.
Ad aliud, quando arguitur quod fides infusa, si ponatur, non posset corrumpi, dico quod verum est, actibus nostris non corrumpitur, nec aliquid supernaturaliter creatum potest corrumpi a nobis, et ideo fides non corrumpitur a nobis, sed non manet cum illa haeresi, quia tota corrumpitur per rationem demeriti infidelitatis. Et quando arguitur quod non corrumpitur demerendo, quoniam non per peccatum maximum, ut per odium Dei, dico quod demeritum fidei non est quodcumque peccatum, ut quando fides corrumpitur per demeritum, hoc non est propter gravitatem peccati, sed corrumpitur per illud peccatum demerendo, quod ex generali ratione fidei habet oppositionem ad fidem. Unde corrumpitur per infidelitatem, et non per quodcumque peccatum, sicut spes per desperationem, et hoc est liberalitas Dei.
Ad ultimum quo arguitur quod cognitio illa, in qua tota natura non potest naturaliter, etc. dicendum quod verum est. Unde dico quod habitus fidei propter sui perfectionem non potest causari ab omnibus agentibus naturalibus ; unde istum habitum non potest aliquod objectum causare, nisi supernaturaliter movens, et ideo est perfectior habitu naturali.
Et cum dicitur quod tunc actus credendi esset perfectior, quam actus intelligendi elicitus ex habitu perfecto principiorum naturaliter.
Respondeo, quod est loqui de actibus nostris in se, vel secundum quod perfectius attingunt objectum.
Primo modo verum est quod actus fidei perfectior est actu ex habitu naturali elicito, quia a perfectiori principio est elicitus, et tendit in objectum perfectius. Unde dicit Philosophus 2. de Animal. Desiderabilior est cognitio debilis de substantiis separatis, quam multa de entibus vilioribus ; unde dico quod actus credendi est perfectior simpliciter. Sed tamen loquendo de actu fidei secundo modo, scilicet secundum proportionem attingendi objectum, sic non est perfectior, quia actus credendi plus exceditur, et deficit ab intelligibilitate objecti sui, scilicet Dei, quam actus sciendi lineam, exceditur et deficit a cognoscibilitate lineae.
Unde omnis actus intellectus attingens Deum, ut objectum, est simpliciter perfectior actu intellectus circa aliquod creatum, licet sit imperfectior secundum proportionem ad objectum.
Exemplum est ad hoc : Visio enim, qua aquila Solem videt, simpliciter est perfectior visione oculi mei de candela, quia est perspicacior, et ab objecto nobiliori elicita ; tamen in comparatione ad objectum quantum ad modum quo attingitur, non est ita perfectus actus, quia oculus meus totum lumen candelae attingit, et plus quam oculus aquilae attingit de visibilitate Solis.