Supra Psalmista multipliciter egit gratias de beneficiis datis et speratis: hic autem ex consideratione illorum beneficiorum consurgit in laudem benefactoris. Titulus patet, in finem Psalmus David.
Secundum litteram refertur ad David; secundum autem mysterium ad christum, in finem. Dividitur autem Psalmus iste in duas partes. In prima enim commendatur deus ex sua eruditione, qua nos instruit.
Et hoc dupliciter. Una communi, quae se habet aequaliter ad omnes: et haec per opera sua manifestatur: Rom. 1: invisibilia dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Alia speciali, per legis lationem, quae est solum ad fideles.
Secundum, ibi, lex domini immaculata. Psalmus iste secundum veritatem exponitur de christo, quia apostolus de hoc auctoritatem ad mysterium christi Rom. 1 inducit, in omnem terram exivit etc..
Nihilominus tamen, sicut mysteria christi repraesentantur figuraliter quandoque in figuris veteris testamenti, ita quandoque figuraliter praemonstrantur in figuris operum sanctorum. Et ideo primo exponetur iste Psalmus quoad figuram. Secundo quoad veritatem. Et primo loquitur de caelis. Secundo de sole. Per caelos apostoli; per solem christus intelligitur. In sole. Circa hoc duo facit. Primo ponit doctrinam qua nos erudit deus per caelos, quomodocumque intellectos. Secundo excludit impedimenta hujus doctrinae, ibi, dies diei eructat verbum etc.. Duo necesse est cognoscere de deo. Unum, scilicet gloriam dei in qua est gloriosus.
Secundo opera ejus. Si respiciamus corporales caelos, isti nuntiant nobis gloriam dei: quia in eis est mira et ordinata distinctio, quae est quaedam redundantia illius in firmitate gloriae: Eccl. 43: species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis dominus. Et quia sol illuminans per omnia respexit, et gloria domini plenum est opus ejus. Et ideo intelliguntur isti caeli materiales indicare nobis gloriam dei, non quasi animalia materialia, ut Rabbi Moyses dicit, sed in ejus pulchritudine qua multo magis indicatur eorum artifex. Et firmamentum demonstrat nobis, quantum deus sit magnificus. Firmamentum dicitur caelum, ut dicitur Gen. 1: vocavit deus firmamentum caelum. Secundum autem distinctionem dicitur caelum: et sic in caelorum distinctione apparet divina sapientia: si totum accipiatur simul, sic narrat ejus virtutem; et ideo dicit quod caeli enarrant, idest manifestant, gloriam dei, et firmamentum nuntiat opera manuum ejus, per quae opera apparet ejus virtus. Secundum autem veritatem, per caelos intelliguntur apostoli, in quibus tamquam in caelis habitat deus. Et dicuntur caeli propter sublimitatem conversationis: Phil. 3: nostra conversatio in caelis est. Item stellati, propter multarum virtutum abundantiam: Eccl. 43: species caeli gloria stellarum: Is. 55: sicut exaltati sunt caeli a terra etc. Quia lucidi per doctrinam et exemplum: Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Quia volubiles per obedientiam et discursum praedicationis: Eccl. 24: gyrum caeli circuivi sola, et in fluctibus maris ambulavi, et profundum abyssi penetravi, et in omni terra steti, et in omni populo et in omni gente primatum tenui. Isti enarrant gloriam dei, scilicet patris, in qua est christus. Et quia christus est aequalis patri; et quod est deus, et quod gratis peccata dimittit: isa. 52: gratis venumdati estis, et sine argento redimemini. Item apostoli dicuntur firmamentum, quia firmati virtute spiritus sancti: Luc. Ult.. Sedete in civitate donec induamini virtute ex alto. Et annuntiant opera manuum ejus, idest mirabilia quae fecit christus, scilicet nativitatem, passionem, resurrectionem, et ascensionem: Eccle. 42: nonne deus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia ejus? isa. 12: annunciate hoc in universa terra. Psal. 95: annunciate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Vel caeli enarrant, quia caeli novam stellam miserunt, ortum salvatoris nuntiantem: Matth. 2: vidimus stellam ejus in oriente.