LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De cultu agri montuosi et vallicosi, sed per quem fit plantarum domesticatio.
Agri autem in convexitatibus montium siti, frequentissime patiuntur siccitatem, et macredinem : quoniam pingue quod est in ipsis, defluit ad valles : et ideo valles quidem pinguissimae, convexa autem montium sunt arida : propter quod plantae in eis non bene domesticantur per cultum : propter quod etiam talia praecipiuntur ab agricolis per transversum sulcari, ut in sulcis stet retenta pinguedo, quae decurreret in praeceps si ex directo sulcus descenderet : propter quod etiam fiunt retinacula per materias ex transverso ante agrum positas, ne humus defluat postquam fuerit exarata.
Quidam autem subtiliori ingenio humum hanc serunt non exaratam, sed duram. Sed postquam seminata est humus, evertunt eam super semina, aut aratro, aut ligone, aut alio fossorio, et non arant eam nisi semel, nec comminuunt in ea magnas glebas : quoniam si arata saepius comminueretur, pluvia quae cum impetu descendit ex annexo montis, tota portaretur ad vallem, et periret quod seminatum est. Semen igitur in tali agro tenue et non bonum decet esse: tum propter cultus defectum, tum propter impossibilitatem retinendi pinguedinem et humorem, ex quibus semina convalescunt : et ideo etiam fimus laetaminis sub terra in montibus non ponitur, sed post in superficie, ne terra in intimis mota per humorem et impetum descendat in vallem, nec laetamen aequaliter spargitur in montis latere per totum, sed altius plus laetaminis ponitur, et secundum quod declinat convexitas de laetamine, ponitur minus et minus. Inferiora enim per se descensu humoris pinguescunt: superiora autem pinguedine continue per alluvionem destituuntur. Dum autem plus laetaminis ponitur, ubi plus de humore abluitur laetamen, et minus in loco ad quem plus laetaminis per alluvionem imbrium asportatur, fit quaedam temperamenti aequalitas, quo convexitas montium in agrum redigitur sativum.
Vallis autem continue ad se de montibus fluentem recipit pinguedinem, et ideo aut parum aut nihil vult recipere in se positi laetaminis : quoniam (sicut dictum est) ea quae defluit a montibus pinguedine luxuriat pinguissima vallis. Fructus autem convenientiores sunt montium quam vallium : quoniam et reverberatio solis ad montem major est, et humor moderatus citius obedit digestioni : et loca ipsa montium sunt loca vaporosa : qui vapor maturantem adjuvat calorem, sicut patet in his quae dicta sunt in libro Meteororum.
Ex his ergo advertere est, quod quaecumque plantae aromaticos et calidos et siccos habent fructus, has magis congruit in montibus plantari et seminari propter loci calorem et siccitatem. Quaecumque enim solidos et humidos habent fructus, his magis competit seminari in vallibus quam in montibus : propter quod vina et aromata meliora sunt in montibus : et in genere frugum avena melius quam triticum vel siligo provenit in montibus.
Frumentum autem et hordeum et siligo et adoreum melius proveniunt in vallibus propter suorum granorum soliditatem. In vallicoso autem agro necesse est fieri fossatum in medio vallis magnum et multa parva ad ipsum descendentia, per quae humoris impetus effluat, ne venientes de monte torrentes submergant semina quae jacta sunt in valle.
Sic autem agro culto domesticum seminibus et radicibus plantae ingerit nutrimentum : et ideo planta tunc domestica efficitur, cum ager sativus (ut dictum est) temperatur. Cum enim terra venter et mater sit vegetabilium, oportet ut ipsa ad cultum redacta, semina etiam secundum agrum suas mutent dispositiones. Sicut venter digerit cibum et facit eum cholericam, aut phlegmaticum, aut sanguineum, et postea per dispositiones cibi alteratur corpus : ita etiam terra secundum suas dispositiones alterat cibum plantarum, et per cibum consequenter secundum suas dispositiones movet plantarum substantias. Et sicut arte medici dispositiones laudabiles acquirit venter, et tunc ad laudabiles dispositiones mutat cibum et corpus : sic sapiens agricola ad laudabiles dispositiones mutat agrum per cultum, quo laudabiliter disposito, etiam plantae laudabiles acquirunt dispositiones.
Eadem autem operatio est inter partum et matricem, et agrum et plantam : quoniam licet operator sit sperma masculi qui sicut artifex movet et format partum, tamen quia sanguis menstruus trahitur in nutrimentum partus, in multis sequitur matris et matricis dispositionem. In agris autem et plantis hoc est plus quam in matrice et partu : quia in plantis, sicut in ante habitis expositum est, non est masculus et foemina, sed permixtae sunt hae virtutes in eodem : propter quod terrae dispositio tota est, quae alterat plantam ad domesticae plantae silvestris dispositionem.
CAPITI VIII.
De navalibus agris et corum, cultu.
Ager autem qui navalis ab antiquis sapientibus vocatur, duplex est. Unus enim qui novalium erat ager, aut non, sed tunc primum ad. cultum redactus : alter autem quod necesse est interpositis quibusdam quietibus suam redire novitatem, sicut est ager qui duobus annis seminatis, in tertio quiescit, aut in quarto, aut in septimo, usque ad hunc enim terminum invenimus diversificari quietes agrorum. Novalis autem qui uno seminatus anno pluribus annis quiescere vult, aut duobus, vel tribus, aut pluribus, ita quod forte decem annis vult quiescere, pro certo malus est et cultori et cultui, ad vota et mercedem non respondens laboris.
Studium autem quod habetur in agro novalium, quae nunc primo ad cultum sunt redacta, est exstirpatio stirpium silvestrium, quarum radices nisi exstirpentur, omnem sugunt agri humorem, et non permittunt semina nutriri, et ad debitum vegetari : propter quod etiam praecipitur agrum non seri diversis seminibus, ne unum adurat aut exsiccet alte- rura attrahendo ad se nutrimentum. Exstirpatis autem illis seritur ager : et primo quidem propter non exhaustam virtutem terrae quam contexit longa in ipsa putrefactione herbarum et stirpium diversarum, diu ferax est, aut sine, aut cum parvo laetamine. Deinde oportet adhiberi laetamen si ferax debeat permanere : et nisi sit pinguissimus ager, oportet aliquam interponi interpolationem, praesertim quando cum substantia herbali et paleari plantae seminatae, aut metuntur, aut radicitus evelluntur. Extracta enim pinguedine agri et virtute, necesse est ut nudus ager soli opponatur tertio vel alio anno, cujus calore et lumine virtutem accipiat germinandi sicut habuit in prima seminatione. Spiritus enim vivificus plantae dum per semina et plantas extrahitur, humore et spiritu vivificis terra destituitur, et determinato tempore quiescens ad agrum iterum revocatur, sicut revocatur ad uterum virtus concipiendi per quietem inter partum et partum : ad unum enim agrum citius redit, et ad alterum tardius, secundum quod magis et minus ager foecundus et calidus et humidus et pinguis et porosus et subtilis invenitur. Hoc autem ostendit et ipsum nomen : quoniam novale, quod redit ad virtutem pristinam per quietem, vocatur. Omnium enim corporum physicorum testantur haec opera : quae enim cum labore et expensa virtute perficiuntur, nisi quiete interposita restauratum accipiant, dissolvuntur et corrumpuntur. Quicumque enim agri continuatis sationibus fructificant, continue ex caelo et humore suorum principiorum accipiunt innovationem, quibus instaurati semper possunt perficere pullulationem : et ideo continue seminantur.
Quicumque autem ager continuo humore non modo infusus est, sed etiam coopertus illo in majori parte anni, hoc est, m hyeme et in vere quando debent pullulare semina, et in autumno quando serendus erat, eo coopertus est, aut nimio humore frigido et grosso infusus, hic ab
aegyptiis qui primitus agros distinxerunt, vocatur ager subcaeninus aut caenulentus, et illo neque novatis, neque sativus est : quia in aestate quando superficies ipsius secatur, scinditur magnis scissuris lutum quod est in superficie ipsius : et aqua frigida grossa quae cooperuerat eum, est in inferiori parte luti ejus : et hoc impedit pullulationem bonarum plantarum, sicut ostendimus supra in quarto libro hujus scientiae. Si quae etiam nascerentur plantae in tali agro, silvestres remanerent : quia acidae vel amarae sunt in sapore propter grossitiem et frigiditatem et cruditatem humoris, et in semine et fructu destituerentur propter defectum subtilis humidi ex quo creantur semina et fructus.
Adhuc autem quia tempus aestatis non est ad pullulationem fructuum, sed ad maturitatem et exsiccationem : et ideo pronuntiant de hoc agro cultores, quod deserendus est, quia nulla utilis planta in eo mutari potest ex silvestri ad convenientes domesticae plantae proprietates.
Alium autem agrum uliginosum esse dixerunt antiqui cultores, de quo et ratiocinati sunt, quod cultu ad novalem agrum redigi non possit. Haec autem est uligo sicca quae continue obtinet, hoc est siccitas pulverulenta : et hic est qui eremi habet naturam. Cum enim partes in superficie non habet solidas et continuas, non radicabit in eo et florebit aut fructificabit aliqua perfectarum plantarum : superius enim in quarto libro ostensum est, quod planta quaerit locum solidae continuitatis, in quo radicetur et floreat et fructum faciat : in uliginoso enim tota superficies est porus et porus. Et si quid est subtilis humoris in fundo, totum evaporat, nec retinetur aliquid in superficie quod reflexum continuetur et constet, ut planta perfecta formetur ex ipso. Et ideo quia talis ager plantam non suscipit, non potest etiam per arationes aut fossas ad hoc dirigi, ut in eo fiat aliqua domesticatio plantarum : et ideo relinquendus esse censetur, et in piscinas et lacunas redigendus.
Haec igitur de aratione sive fossione, per quae fit domesticatio plantarum, praedicta sint a nobis. Ex his enim et reliqua possunt cognosci.