CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quare in eodem libro immediate post fortitudinem de temperantia sit agendum ?
Post haec de temperantia dicamus. Temperantia enim fortitudini conjungenda est, eo quod tam fortitudo quam temperantia irrationalium partium videntur esse virtutes, Irrationalium, inquam, participantium qualiter rationem.
Fortitudo enim in irascibili, et temperantia in concupiscibili est virtus. Quia ergo in eadem natura animae sunt, in eadem scientia sunt conjungenda?. Quorumcumque enim in communi est potentia una, eorumdem in communi est scientia una. Dicit enim Aristoteles in primo Posteriorum , quod scientia una est quae est unius generis subjecti. Quamvis autem ambae sint irrationalium partium, tamen non aequaliter sunt irrationales. Irascibilis enim, sicut dicit Aristoteles in septimo Ethicorum, ''similis est utenti legibus, et audienti leges : malis autem utenti et maias audienti : tamen quascumque leges audiens, magis assimilatur rationali quam illud quod nullam legem audit nec percipit. Concupiscibilis autem nullam audit legem : unde Poeta :
Omnis amor caecus, non est judex animi aequus : In deforme pecus congruit omne decus.
irascibilis autem plus particeps est rationis quam concupiscibilis, et magis est ignorans concupiscens quam irascens. Quod et Dionysius designat di- cens concupiscentiam esse dementem et furorem irrationalem Demens enim est, quod penitus privatur mente : irrationale aptitudinem habet rationis, sed recta ratione destituitur. Hac igitur ratione temperantia fortitudini postponitur, quia subjectum ejus minus ratione participat quam subjectum fortitudinis.
Tractantes autem de temperantia, ex supradictis supponamus et deinceps pro suppositione utamur, quod temperantia est medietas circa delectationes innatas et tristitias quae sunt ex talium delectabilium absentia. Non autem aequaliter nec similiter : minus enim est circa tristitias moderandas quae sunt ex absentia delectabilium, quam sit circa delectationes moderandas quae sunt illatae a delectabilibus in concupiscentia. Hujus autem causa est, quod ultimum potentiae concupiscibilis ponitur in bono et difficili, non in moderatione tristitiarum : eo quod tristantes in talibus parum inveniuntur : delectabile enim delectationem Infert, quae radicata est in natura quam, sicut in antehabitis diximus, nemo nisi accipiendo judicat : et ideo minus tristantes in talibus parum inveniuntur : fere enim omnes contristantur in absentia talium delectationum. Tota Igitur virtus concupiscibilis est, si moderamen possit ponere circa delectiones. E contra autem est quaestio de fortitudine : illa enim plus est circa tristitiarum sustinentiam, quam circa ausibilia. Si autem quis objiciat, quod secundum hoc nec fortitudo nec temperantia sit in medio, eo quod medium est quod aequaliter distat ab extremis : jam in antehabitis in secundo libro solutum est. Diximus enim ibi, quod medium virtutis nec per participationem nec per abnegationem dicitur extremorum : hoc enim medium non est nisi in quibus ex-
trema sunt ratio medii. In virtutibus autem medium est ratio extremorum, sicut centrum in circulo est ratio diametri et circumferentiae. Si enim fluat recte, ratio est semidiametri. Si vero fluxus circumducatur, ratio est circumferentiae. Et sicut in syllogisticis medium est ratio extremorum : et ideo diffinitur extremum per elongationem a medio. In elongatione autem non est necesse quod aequaliter elongentur quae elongantur : quia quaecumque elongatio a medio constituit extremum, etiamsi elongetur in infinitum in eadem elongationis dimensione.
SI autem quis objiciat dicens, quod medium secundum quid non potest accipi nisi in ratione medii simpliciter : et si sic est In virtutibus Istis, quod non est medium simpliciter secundum rei naturam : non videtur esse medium etiam quoad nos. Medium enim simpliciter non est nisi per aequidistantiam secundum rei naturam : et hoc non est in istis, quorum ratio medii est, quod sit propinquior alteri extremorum. Dicimus, sicut in praecedentibus est determinatum, quod istud pro certo procederet, si medium ex ratione extremorum sumeretur : nunc autem e converso est : et ideo argumentatio non procedit. Differenter igitur fortitudo et temperantia circa delectationes sunt et tristitias. Haec Igitur est causa quare temperantiam et fortitudinem coniungimus, et quare fortitudinem temperantiae anteponimus. Istae enim in moralibus principaliores sunt et In ratione virtutis. In moralibus enim plus istae accipiuntur de ratione moris, in quantum operibus nostris sunt viciniores et magis influxum habent ad opera : plus enim afficiunt propria quam communia. Communia autem sunt prudentiae et justitiae, quia sunt circa ea quae sunt communia : propria autem sunt fortitudinis et temperantiae, quia sunt circa ea quae sunt propria quae magis inclinant ad. mores. aequale enim in damno et lucro quod est justitiae,nunquam proprium potest esse : similiter eligentiae quod est ad viam prudentiae, non necessarium est proprium. Propter quod inter morales quantum ad rationem moralitatis et consuetudinis istae sunt aliis cardinalibus cardinaliores. Adhuc autem illata et innata secundum naturam afficiunt : secundum rationem autem afficiunt, quae sunt prudentiae et justitiae. Prudentia enim secundum rationem est. Justitia autem nullo modo est sine ratione proportionis medietatis arithmeticae et geometricae. Propinquiora ergo sunt moribus fortitudo et temperantia quam prudentia et justitia. Hac igitur ratione, scilicet quia magis morales sunt, in scientia de moribus prius de ipsis determinavimus.