In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et primus Angelus, " id est, primus ordo Praedicatorum, ut fuerunt Apostoli, " tuba cecinit, " id est, praedicavit, aperte exhortans ad bellum. Isa. lviii, 1 : Quasi tuba exalta vocemtuam. Vel, " Tuba cecinit, " ratione tubae terror, ratione cantus suavitas, vel amor. Praedicatio Apostolorum visa est ut cantus suavis bonis, malis autem ut terror gravis.
" Et facta est grando, et ignis, " id est, voce Praedicatorum manifestata est paena, quae debetur malis hominibus , " mista in sanguine, " quia illa paena debetur pro sanguinolentis operibus. Et in grandine intelligitur frigus, in igne calor, in sanguine peccatum. Quasi dicat : Praedicabunt paenam talem deberi peccatoribus secundum illud Job, XXIV, 19 : Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
" Et missum est in terram. " Glossa: Hoc totum, id est, grando, et ignis , et sanguis in terram, id est, habitantibus in terra.
Et quia aliqui ad praedicationem Apostolorum sunt conversi, alii vero igne aeterno consumpti. Unde subdit: " Et tertia pars tetrae, " non dicit, tota terra. Nota : Duae partes dicuntur auditores, tertia pars neutra. Item, duae partes sunt activi et contemplativi, tertia neuter. Vel secundum Glossam, duae partes sunt justorum, perfecti scilicet, et minus perfecti, tertia pars reprobi. Duas partes conservat Dominus. Psal. CXIII, 13 : Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. Item, eorum qui salvantur : quidam salvantur in statu innocentiae, ut parvuli : quidam in statu actualiter justitiae, ut adulti : tertia pars sunt reprobi, quae combusta est igne infernali.
Vel sic : " Tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne foenum viride combustum est. " Per terram intelliguntur subditi, per arbores Praelati, per foenum viride confidentes in virore hujus mundi. Subditorum tres sunt paries, innocentes, paenitentes, pertinaces : et haec tertia pars igne combusta est. Praelatorum tres sunt paries, quidam contemplativi: alii activi : alii terrenis actibus dediti, et haec tertia pars igne combusta est avaritiae in praesenti, et landem comburentur igne inferni. Unde : " Et tertia pars terrae, " id est, proferens malas herbas " combusta est, " id est, igne devorata, " et tertia pars arborum, " sterilis et infructuosa, " concremata est. " Matth. VII, 19 : Omnis arbor quae non facit fructum bonum, etc.
" Et omne faenum viride combustum est. " Per faenum intelligitur caro, per virorem luxuriae humor : ergo omne faenum, id est, omnis homo, " viride, " id est, in quo est luxuriae humor, " combustum est, " scilicet, igne luxuriae, et tandem igne gehennae. Vel, per faenum viride intelliguntur omnes quiescentes in virore hujus mundi : quod hodie est, et cras in clibanum mittitur . Quia vero hujus faeni nihil participat bonitatem, sed totum reprobabile est, ideo dicit : " Omne faenum. "
Secundum alium modum legendi dividitur sic illa pars : Et primo notatur primus ordo Praedicatorum Novi Testamenti. Secundo, saevitia Judaici populi, ibi, " Et facta est grando. " Tertio, reprobatio illius populi, ibi, " Et missum est. "