LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De collectione eorum quae dicta sunt.
In compendio ergo dicimus, quod inter rem cujus substantia et actio sunt in momento aeternitatis, et inter rem cujus substantia et actio sunt in momento temporis, est existens medium, et est id cujus substantia est in momento aeternitatis, et actio in momento temporis. Cujus probatio jam in superioribus habita est. Continuatio autem sic sejunctarum non est, nisi per medium quod utrique simile est : necesse est ergo ut sit aliqua res tertia, cujus substantia cadat sub aeternitate, et actio sub tempore. Impossibile namque est ut sit aliqua res secundum naturam, cujus substantia cadat sub tempore, et actio sub aeternitate : si enim hoc esset, sequeretur quod actio illius melior esset quam sua substantia : hoc autem in actionibus substantialibus impossibile est, quamvis per accidens aliquando fieri possit. Medium ergo est quod inter res cadentes sub tempore secundum substantias et actiones suas, et inter res quarum substantiae et actiones sunt cadentes in momento aeternitatis, sunt res mediae quae sunt cadentes sub aeternitate secun- dum substantias, et sunt cadentes sub tempore secundum operationes suas, sicut ostendimus,