CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De inventione signi quod est loco medii in enthymemate.
Tandem autem hoc determinandum est, qualiter inveniatur signum in enthymemate, per quod ostendatur et concludatur passio de subjecto. Et hoc quidem in inductione et exemplo doceri non oportuit: quia ambo illi modi arguendi ex particularibus inferunt quae in sensibus sunt, et invenire ea non est difficultas. Cum autem solum prodigium faciat scire, docebimus invenire prodigium tantum, aliorum signorum inventionem transeuntes. Pertinet autem hujusmodi signorum consideratio ad logicum simpliciter : quibus tamen aliquando utitur dialecticus, et aliquando demonstrator, ut dictum est. Quamvis enim logicus intentiones rerum consideret, et non res : principaliter tamen logicus intentiones considerat relatas ad res : et sic considerat res stantes sub intentionibus quas considerat: et hoc modo hic considerabimus signa naturalium passionum. Adhuc autem cum multiplex sit divisio passionis. Est enim passionis secundum se divisio, quod est quaedam passio convertibilis, quaedam autem non convertibilis. Adhuc secundum subjecta in genere dividitur, quod quaedam est passio rationalis, quaedam moralis, et quaedam naturalis: quae divisio data est secundum causam quam habet passio in subjecto. Adhuc autem passio naturalis a natura communiter dicta dividitur in metaphysicam, mathematicam, et physicam : et quaelibet passio signum habet aliquod in subjecto. Ex omnibus divisionibus non considerabimus, nisi ex prima divisione passionem convertibilem, ex secunda autem passionem naturalem, ex tertia passionem physicam : quia procedimus via logica, quae in communi tradit artem applicabilem ad quamlibet materiam, non descendendo ad materiam nisi gratia
et exemplum ponimus in materia magis manifesta, ut similiter intelligatur in aliis.
Ad signi igitur talis (quod prodigium est) inventionem, dicamus quod naturas (hoc est, naturales passiones) cognoscere possibile est per signa quae sunt in enthymematibus loco mediorum, tali suppositione praehabita, si quis concedat simul corpus et animam (hoc est, totum conjunctum ex corpore et anima) mutari (hoc est, transmutari) a passionibus talibus quaecumque sunt naturales passiones conjuncti totius : ita ut passiones mutent corpus et animam, ita quod in eis sit signum passionis naturalis. Si autem aliquis patitur passione non naturali, sed accidentali, tunc hoc non erit necessarium. Discens enim aliquis fortasse musicam, secundum aliquid passionis alicujus animalis et intellectualis mutavit in animam, et mutatus est in anima, et non oportet hujus passionis esse signum in conjuncto : quia naturalis non est talis passio : sed passiones naturales sunt, ut irae naturales et concupiscentiae quae sunt passiones et passibiles dictae passiones : sunt enim illae naturalium motuum quibus movent conjunctum.
Secundum autem supponendum est, quod det et concedat aliquis unum commune in natura communi, unius passionis communis in illa natura esse signum, ita quod hoc signum comitetur totam illam naturam cujus est illa passio : tunc per talia signa arguendo per enthymema poterimus sumere concludendo uniuscujusque generis, quod illam passionem communicat propriam et convertibilem passionem, et signum illius passionis in natura illa: et sic poterimus illam naturam cognoscere secundum quod illi subjecta est passioni.
Sic autem procedemus, et tali modo considerabimus. Si enim est aliqua passio propria specialiter alicui generi individuato ad speciem sive in specie determinato conveniens, sicut fortitudo sive animositas convenit leonibus secundum suam speciem determinatis) tunc cum
concessum sit quod passio naturalis transmutat conjunctum, necesse est in tota specie leonum hujus passionis esse signum aliquod positum, et compati sibi invicem in corpore et anima conjunctum in tali passione : ut si dicamus quod hoc hujus passionis signum in leone sit, magnas habere summitates sive extremitates : considerabimus ergo hoc signum in aliis animalibus fortibus quibus haec passio non universaliter in totis suis generibus vel speciebus contingit, sicut in hominibus fortibus et animosis per naturam et non per habitum acquisitum. Signum enim per quod talem de subjecto concludimus passionem, sic vocamus proprium: quia totius illius generis est hoc modo propria passio, quo dicimus proprium quod convenit omni generi et non soli. Hoc enim modo saepe solemus proprium dicere. Erit ergo et in alio genere proprium hoc scilicet non universaliter, ut in hominibus fortibus per naturam: et erit hoc modo per naturam fortis homo, et aliud forte quodlibet sive omne animal quod per naturam est forte: et cum illud animal vel homo cum leone naturaliter communicet passionem illam, sequitur quod habebit idem fortitudinis signum per primam suppositionem. Dictum enim est in secunda suppositione, quod unum commune unius communis passionis fuit signum in omnibus in quibus est illa passio. Si ergo haec vera sunt quae dicta sunt, tunc nos ex arte ista poterimus talia talium passionum signa colligere in his animalibus, quae tantum unam secundum totum genus vel speciem habent illam passionem et communem: unumquodque enim habet signum illius passionis secundum totam illius speciei multitudinem : necesse enim per secundam suppositionem, quod suae passionis quae est speciei suae propria, tamen commune habet signum : tunc ex hoc signo poterimus naturas propriarum passionum cognoscere : considerabimus enim in homine forti vel alio animali, quod quodlibet forte per naturam habet magnas sum- mitates : et considerantes Hoc signum in leone generaliter arguimus sic : leo generaliter habet magnas summitates : ergo leo generaliter est fortis.
Si vero aliqua natura una in genere uno vel specie duo habet propria universaliter sibi convenientia secundum totum genus suum, sicut leo fortitudinem habet et liberalitatem : est enim et per naturam forte animal animosum, et est praedae communicativum etiam per naturam: tunc dubium est quomodo cognoscimus, utrum hoc signum determinatum sic unius illarum passionum, sit signum vel alterius quae ambo sive ambae passiones specialiter, hoc est, totam sequuntur speciem : hoc enim scire non poterimus, nisi consederemus quod et alii speciei non generaliter toti universaliter, sed particulariter, nec ambae passiones, sed altera inest. Et considerabimus tunc in his in quibus non totis inest illa passio naturalis: et considerabimus in quibus non utrumque nec totis inest: quando hoc quidem signum habet, quod ejusdem passionis signum est in leone, ut habere magnas summitates. Illud vero alterius passionis signum non habet, sicut et ipsa passione caret. Si enim homo est fortis cum leone per naturam, habet autem duorum signorum hoc quod est fortitudinis signum : palam ex conclusione enthymematis, quoniam eliam in leone hoc fuit signum fortitudinis, et non liberalitatis.
Ostendamus igitur per hunc modum concludere vel ostendere passionem de subjecto. Dicamus quod est naturas sive passiones naturales de quolibet subjecto cognoscere in prima quidem figura, supponendo medium converti cum priori sive majori extremitate, sicut esse forte et habere magnas summitates convertuntur. Medium autem in plus esse quam minorem extremitatem : esse enim forte in plus est quam leo. In tertia autem oportet minorem extremitatem transcendere et non converti, sicut patet in exemplis, si sit fortitudo vel forte esse a, quae
est prima extremitas : summitates vero magnas habere sit in quo b quod convertitur cum a, c autem tertia extremitas post medium sit leo: quod minus est, quam forte esse. Patet enim sic dispositis terminis, quod omni c inest b, quia omnis leo magnas habet summitates : sed hoc non inest soli leoni, sed et aliis animalibus inest particulariter : cui autem b inest, omni illi inest a, quia omne habens magnas summitates, est forte: et non inest pluribus, quia convertitur cum ipso. Si autem dicatur sic non esse ut dictum est, sequitur inconveniens contra secundam hypothesim: quia sequitur quod non erit unum commune unius passionis communis signum. Hujus autem probatio patet per quartam consequentiam in ante habitis determinatam, in capitulo ubi dictum est quod quando convertuntur extremitates, necesse est et medium converti: si enim a dicitur de solo B, et a et B de omni c, tunc a et b convertuntur : et sic patet inventio medii in prima figura, in qua signum est prodigium. Quando autem per habere magnas summitates ostenditur leo esse fortis, hoc sumitur et non probatur : quia hoc constat in leone signum esse per hoc quod in aliis talis passionis est signum. Non autem sic potest ostendi hoc esse signum fortitudinis in alio animali per hoc quod est signum talis passionis in leone, quia leoni inest universaliter, aliis autem non: et ideo per differentias eorum qui non habent magnas extremitates, ostenditur hoc fortitudinis esse signum in leone.
Si quis autem objiciat et dicat hanc artem nullam esse, quia probat idem per seipsum : ostendit enim passionem per signum, et e converso signum per passionem, et sic idem per seipsum. Dicendum quod passio ostenditur per signum, et e converso, sed non eodem modo ; ostendit enim signum per passionem in subjecto non proprio passionis, ostendit passionem per signum in subjecto proprio passionis: et hoc non est inconveniens. Adhuc signum ostenditur per pas- sionem per viam sensus, passio autem per signum per viam syllogismi et rationis. Scias autem quod tota scientia quae
dicitur physiognomia super hanc artem fundata est.
D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI,
ORDINIS PRAEDICATORUM
LOGICA.