CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Est opinio Henrici et S. Thomae, quod voluntas de necessitate fruitur fine ultimo in universali obscure apprehenso, puta apprehensa beatitudine sic in universali, non determinando, in quo distincte consistat, dicunt isti quod voluntas de necessitate vult eam. Et hanc conclusionem probant primo : Sicut se habet principium, etc. Ad hanc rationem respondet Doctor ibi : Ad argumenta pro opinione. Et dicit quod comparando operabilia ad finem et demonstrabilia, puta conclusiones ad principia possunt habere talem ordinem, quia sicut in speculabilibus omnes conclusiones demonstrabiles sumuntur a principiis speculabilibus, ita in operabilibus omnes conclusiones practicas sumuntur a fine, ut clare exposui quaest, ult. prolog. Et similiter sicut in speculabilibus principia sunt nota propter se, et conclusiones propter principia, sic in operabilibus finis est propter se notus: et similiter omnia principia practica et conclusiones practicae sunt notae propter finem, ut diffuse declaravi in q. ult. prolog. Secundo dicit quod etiam, ut ista comparantur ad potentiam,possunt habere similem ordinem, quantum ad hoc quod sicut intellectus assentit principiis propter se, et conclusionibus propter principia, ita et voluntas vult finem propter se, et ordinata ad finem propter finem. Sed non est simile quantum ad necessitatem et libertatem, quia cum intellectus sit potentia mere naturalis, et tantum agens modo naturali necessario assentit cuicumque assentit, voluntas vero cum sit potentia mere libera, libere assentit cuicumque assentit.
Secundo arguunt ibi : Secundo hoc idem probatur. Respondet Doctor ibi: At secundum cum dicitur de participatione. Et dat duas responsiones quarum prima est nota, et secunda est ibi: Minor etiam est falsa, et distinguit, vel virtute efficientis vel virtute primi objecti. Primo modo major est falsa, et sensus est, voluntas necessario vult A, cujus participatione ut efficientis vult B. Patet hoc esse falsum, quia si volo Franciscum virtute Joannis ut efficientis ipsum, non sequitur quod velim Joannem, et exemplum etiam Doctoris clarum est in littera. Et dicit etiam, quod minor sumpta cum majori non est ad propositum, patet, quia in majori accipitur participatio ut efficientis, et in minori non potest accipi hoc modo, quando dicit: sed participatione ultimi finis vult quidquid vult: nam si accipitur hic participatione, ut efficientis, falsa est. Si vero sumatur participatione eo modo quo dicimus ens participatum ad intentionem Augustini, et secundum quod Doctor declarat dist. 8. quod participare idem est quod partem capere, de quo vide ibi, argumentum est in quatuor terminis, quia in majori accipitur participatio ut efficientis, in minori vero alio modo.
(b) Si intelligatur secundo modo ut primi objecti, major est vera et minor falsa, et sensus majoris talis est: Voluntas necessario vult A, cujus participatione ut primi objecti vult B. Et intelligitur hic primum objectum, quando potentia non potest habere actum circa secundarium objectum, nisi necessario habeat actum circa primarium objectum ut supra exposui q. 2. praesentis d. et sensus minoris falsae est talis : Sed participatione ultimi finis ut primi objecti vult omnia alia, et hic sensus est falsus, quia tunc omnis actus voluntatis, quo vult omne aliud a Deo esset actualis usus, quia tunc vellet illud actu propter Deum, cujus oppositum experimur.
(c) Tertio arguunt ibi: Tertio probatur idem sic, etc. Respondetur ibi: Ad tertium. Hic Doctor dat duas responsiones. Prima stat in hoc, quod libertas voluntatis non tantum attenditur penes hoc quod potest velle et nolle, sed etiam penes hoc quod potest velle, et hic non velle accipitur pro actu suspensivo. Non tamen debes intelligere, quod non velle sit aliquis actus elicitus a voluntate, sed tantum est negatio volitionis, sicut aliqua voluntas (ut notum est experientia) praesentato aliquo objecto nunc diligit illud, non odit, Sed tantum habet negationem dilectionis, et hoc secundum aliquos, de quo Doctor in 3. d. 30. Sic in proposito, licet voluntas non possit habere nolle sive odium respectu ultimi finis, tamen ex libertate sua potest suspendere actum dilectionis, non diligendo illud bonum.
Secunda responsio est ibi: Haec responsio diffusius habet pertractari in 2. dist. 43. vide ibi bonam glossam, quam feci.
(d) Ultimo arguunt ibi: Item Augustinus. Respondetur ibi : Ad auctoritatem Augustini, et dat duas responsiones. In prima dicit, quod Augustinus non loquitur de volitione actuali, sed de habituali sive de inclinatione naturali; et sic omnes necessario volunt beatificari, quia talis inclinatio naturalis necessario inest omni homini, et talis inclinatio nullum actum elicitum voluntatis dicit, ut subtiliter probat Doctor in 4. dist. 49. In praesenti vero loquitur de actu elicito voluntatis.
(e) Secunda responsio est ibi: Similiter auctoritas non est ad propositum. Dicit Doctor quod si auctoritas Augustini concludit de actu elicito voluntatis, quod tantum concludit de actu concupiscentiae sive de amore concupiscentiae, et non de amore amicitiae; nam est amor amicitiae alicujus objecti propter se amati: amor vero concupiscentiae est alicujus objecti propter aliud amati, quae differentia clare patet a Doctore in 2. dist. 6 quaest. 2. Fruitio vero dicit amorem amicitiae, patet per Augustinum, quia frui est amore inhaerere alicui rei propter semetipsam: cum ergo actu beatificus sit fruitio, ut probat Doctor in 4. d. 49. sequitur quod erit amor amicitiae, et tamen est notum quod omnes velint ultimum finem propter se diligendo illum propter seipsum: sed si omnes volunt ultimum finem, volunt illum ut bonum sufficiens eis, et sic diligunt illum ordinando ipsum ad bonum proprium, amatum amore amicitiae.
(a) Ad principalia argumenta respondetur.
Ad primum dico, quod aliquid est conveniens alicui aptitudinaliter vel actualiter: conveniens aptitudinaliter est, quod convenit alicui ex se et quantum ex natura rei, et tale convenit actualiter omni ei in cujus potestate non est, quod ei aliquid actualiter conveniat vel disconveniat, et ideo quidquid convenit aptitudinaliter appetitui sensitivo, convenit esse ei actualiter, si non sit defectus ex parte alterius extra; sed in potestate voluntatis est, ut aliquid ei actualiter conveniat vel non conveniat, nihil enim actualiter convenit sibi nisi quod actu placet. Propter hoc nego minorem. Cum dicitur, finis necessario convenit voluntati, hoc non est verum de convenientia actuali, sed aptitudinali.
Aliter dico, quod etsi aptitudinalis sola sufficiat ad delectationem, non tamen ad fruitionem, imo in fruitione oportet quod sit conveniens actualiter, sive aptitudinaliter conveniat sive non. Si primum suppositum in hac responsione est verum, neganda est consequentia. Delectatio, ergo fruitio.
Ad secundum dico (b), quod alius modus agendi in agere proprie et metaphorice destruit similitudinem quantum ad necessitatem.
Vel aliter, sicut aliquod agens proprie necessario movet aliquod contingenter, sic aliquod agens metaphorice necessario aliquod contingenter. Ille enim finis qui movet necessario efficiens, puta agens naturale, movet necessario metaphorice, quia necessario amatur vel appetitur naturaliter: qui autem movet efficiens contingenter, movet contingenter metaphorice. Hic autem efficiens contingenter efficit, et finis contingenter metaphorice movet. Ad tertium dico (c), quod illud immobile non oportet esse aliquem actum elicitum, non enim plures calefactiones variae et mobiles praesupponunt aliquam unam calefactionem immobilem , sed praesupponunt actum primum, puta caliditatem, quae sit principium eiiciendi omnes istos actus varios. Ita hic, volitiones non praesupponunt aliquam volitionem unam immobilem, quia tunc voluntas volens aliquid ad finem esset semper sub duobus actibus, aut saltem sub uno actu referente hoc ad illud, sed praesupponunt actum primum, puta voluntatem, quae est principium sufficiens vel ratio eiiciendi omnes illas varias volitiones.